Obrázky na stránke
PDF
ePub

non injuria" videri potest: uti currenti in stadio, propter quam curritur, jacet præmium corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur, ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti præmium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari. Neque enim bonus ultra jure vocabitur qui careat bono: quare probos mores sua præmia non relinquunt. Quantumlibet igitur sæviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto lætaretur, poterat hoc vel alius quispiam, vel ille etiam 3 qui contulisset, auferre. Sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo præmio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne præmium idcirco appetatur quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem, præmii judicet expertem ?4 At cujus præmii?" omnium pulcherrimi maximique. Memento enim 5 d Merito. • Participem.

1 Etenim Delph. et Hack.-2 Vetus: Quantum licet.-3 Vel ipse etiam Delph. Hack.-4 Ms. Rittersh. judicet esse expertem.-5 Etenim Delph. et

[ocr errors]

NOTE

s Rerum enim quæ geruntur, &c.] 1. Probi afficiuntur præmiis: quia cum præmium id dicatur honorarium, quo afficiebantur ii, qui primi ac principes aliquid præclari gesserant, (unde Scaligero pluribusque aliis 'præmium' dicitur quasi præemium' a 'præ' et 'emo' capio,) idcirco illud propter quod unaquæque res geritur, ejusdem rei præmium esse, non injuria, videri potest: siquidem est honorarium quo actor victorque afficitur: sic currenti in stadio illa, propter quam curritur, corona est præmium: quemadmodum S. Paulus 1. Cor. 9. ait: qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit brabium.' Atqui viri probi id assequuntur, propter quod omnes homines tam probi quam

improbi agunt: nimirum beatitudinem sive summum bonum: alioquin boni non essent: cum bonus non sit, qui careat bono.

'Atqui hoc a bonis, &c.] 11. Præmium, quo probi afficiuntur, est illis insitum: quia quod præmium versatur in cogitatione hominis, illud homini insitum credi potest: siquidem cogitatio est qualitas menti insita. Sed illud, quo probi afficiuntur, præmium versatur in cogitatione: alias præmium bonum non crederetur : cum nemo boni compotem, præmii judicet expertem: hinc quantumlibet sæviant mali, ut non contulerunt, sic auferre nequeunt illud proborum præmium, quod non, nisi mala ipsius possidentis voluntate, amitti potest. " At cujus præmii, &c.] 111. Probi in

illius corollarii quod paulo ante præcipuum dedi; ac sic collige: Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint, fieri beatos liquet. Sed qui beati sunt, Deos esse convenit. Est igitur præmium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, Deos fieri. Quæ cum ita sint, de malorum quoque inseparabili pœna dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum malumque, item pœna atque præmium adversa fronte dissideant, quæ in boni præmio videmus accidere, eadem necesse est in mali pœna contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit præmium: ita improbis nequitia ipsa supplicium est.7 Jam vero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi existimare" velint, possuntne sibi supplicii expertes videri, quos omnium malorum extrema nequitia non afficit modo, verum etiam vehementer inficit? 9 Vide autem ex adversa parte bonorum, quæ improbos pœna comitetur. Omne namque quod sit, unum esse, ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti: cui consequens est ut omne quod sit, id etiam bonum esse videatur. Hoc igitur modo, quicquid a bono deficit, esse desistit: quo fit ut mali desinant esse quod fuerant. Sed fuisse homines

[blocks in formation]

Hack.-6 Pane edd. eædem.-7 Nequitia supplicium est edd. eædem.-S Estimare edd. eædem.-9 Vict. secundus: infecit.-10 Plenius Ms. Erfurt.

NOTE

Deos convertuntur: quicumque enim beati sunt, his Deos esse convenit; non quidem natura, sed necessitudine, qua nimirum eorum mens, non cognoscendo solum, sed etiam volendo, fit unum aliquid cum Deo: sicut corollarii instar ex prædictis supra illatum est. Atqui boni omnes, quatenus hi, ut probavimus, præmio afficiuntur intrinsecus, sunt beati sive cum summo bono sua cogitatione conjuncti.

▾ De malorum quoque inseparabili pœna, &c.] Iv. Improbi e contrario suppliciis ita afficiuntur intrinsecus, ut in bestias convertantur: nam contrariorum, inquit Tullius, contraria sunt consequentia: atqui bonum et malum sunt contraria antecedentia, præmium vero et supplicium contraria consequentia, sive, quod idem est, 'adversa fronte dissident.' Igitur ut bonis præmium, sic malis suum est supplicium. Quin sicut bonorum

adhuc ipsa humani corporis species ostentat: quare versi in malitiam, humanam quoque amisere naturam. Sed cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est, ut quos ab humana conditione dejecit, infra hominis meritum" detrudat improbitas. Evenit, ut 12 quem transformatum vitiis videas, hominem existimare 13 non possis. Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor? similem lupi 14 dixeris. Ferox* atque inquietus linguam litigiis exercet? cani comparabis." Insidiator' occultis 16 surripuisse fraudibus gaudet? vulpeculis exæquetur. Iræ intemperans fremit? leonis animum gestare credatur. Pavidus ac fugax non metuenda formidat?

[ocr errors]

m

• Avarus lupo. * Litigiosus cani. 1 Insidiator vulpi. m Iracundus n Ignavus cervo.

Leoni.

et ed. Norimb. humani corporis reliqua species ostentat: quare conversi in mal. 'Bellius meus et Berchemianus optimus codex: humani corporis reliqua species ostentat. Quare conversi.' Bernart. Reliqua species Delph. Hack.-11 Ms. Rittersh. infra homines merito.-12 Evenit igitur, ut Delph. et Hack.-13 Æstimare edd. eædem.-14 Ms. Rittersh. lupis similem d. Ms. Erfurt. lupo similem d.-15 Ferox atque inquietus linguam litigiis exerces? cani comparabilis] Non improba hæc, sed an sincera? negant Mss. qui suggerunt: atque inquies linguam litigiis exercet? cani comparabis.' Bernart. Mss. et ed. Norimb. cum Flor. [Delph. Hack.] Ferox atque inquies: quæ lectio non repudianda.' Sitzm. -16 Mss. item ed. Norimb. et Flor. Insidiator occultus.—17 Levis atque

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

NOTE

præmium, bonis mentibus insitum,
versatur in eorum cogitatione; ita
malorum supplicium, malis mentibus
insitum, versatur pariter in eorum
cogitatione: nimirum in conscientia:
magna enim conscientiæ vis est in
utramque partem,' inquit Cicero pro
Milone;
ut neque timeant ii, qui
nihil admiserunt, et pœnam semper
ante oculos versari putent, qui pec-
caverunt.' S. Ambros. Offic. 1. 'Im-
pins,' inquit,' ipse sibi pœna est, jus-
tus autem ipse sibi gratia, ut utrique
aut bonorum aut malorum operum
merces ex seipso solvatur.' Denique
sicut bonus sua bona cogitatione fit
Deus;
sic malus sua mala cogitatione
fit bestia. Nimirum mens humana

[blocks in formation]
[ocr errors]

cervis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet? asinum vivit. Levis ac inconstans 17 studia permutat? nihil ab avibus 18 differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur? sordidæ suis voluptate detinetur. Ita fit ut qui, probitate deserta, homo esse desierit, cum in divinam conditionem transire non possit, vertatur in belluam.

• Piger asino.

P Volaticus avi.

9 Voluptarius porco similis.

Delph. Hack.-18 Uterque Thuan. Vict. primus, et Reg. nihil avibus.
NOTE

teste Isidoro, dicta sunt 'lupæ:' ferox
atque inquies sive inquietus, cani, quo
nihil impudentius est: insidiator, vul-
peculæ, quæ est bestia callidissima, vi-
tæ conservandæ causa: iræ obnoxius,
leoni, qui Ovidio vocatur iracundus,
quod, ut ait Lucretius l. III. 'calidi
plus est illi:' pavidus, cervis, quibus
nullum animal est timidius: propter-
ea cervinus vir olim dicebatur for-
midolosus et fugæ magis, quam viri-
bus fidens: quod, auctore Lucretio
1. III. cervis plus sit frigidi :' segnis
ac stupidus, asino, qui est animal
tardissimum levis atque inconstans,

avibus, quæ huc illucque discurrunt: libidinosus, suibus, qui, inquit Festus, 'ex omni mansueto pecore immundissimi sunt, et ardentissimæ libidinis; ita ut opprobrium mulieribus inde tractum sit, cum subare et surire dicuntur.

* Asinum vivit] Modus loquendi satis usitatus, dicitur ellipsis: ubi intelligi debet particula quædam tacita hic autem intelligitur secundum; ut cum dicitur: 'magnam partem mentitur:''cetera prudens :' et sic de aliis.

METRUM III.

VELA Neritii ducis,"

Navis, qua dux Ulysses cum sociis ferebatur, post varios errores in mari, ventis

NOTE

Carmen hoc non ante intelliges, quam in memoriam revocaveris ea, quæ a poëtis dici solent cum de Circe, tum etiam de Ulysse. Circe, inquiunt, Solis et Perses Nymphæ

filia, veneficiorum peritissima fuit. Hæc Sarmatarum Regi nupsit, quo venenis occiso in Italiam fugit ad montem, qui quoniam quibusdam cingitur paludibus, ideo insulæ for

Et vagas pelago rates"
Eurus appulit insulæ,

Pulchra qua residens Dea

adducta est ad insulam, in qua Circe Dea pulchra, a Sole nata, habitans propinat

NOTE

mam habere videtur, quique a sua hospite postea dictus est Circæus. Hic saga crudelis homines in bestias, oblatis quibusdam poculis, verbisque quibusdam prolatis, convertere ferebatur; alios quidem in leones, alios in lupos, alios in tigres, alios in sues, alios in alias bestias: quod eleganter sic expressit clarissimus noster Antonius Hallæus ex Homero,' Queis hominum abstulerat faciem dederatque ferarum Diva salax. Hic namque lupi curvatus in artus, Est qui ululat, seseque pavet; qui dente sed insons Crescit et ungue leo, aut villis nigrantibus ursus, Quique amplas tigris maculosa perambulat ædes.' Ulysses vero ortus est ex Nerito monte Ithaca, patre Laërta, vel ut alii volunt, Sisypho, matre vero Anticlea: fingitur ab Homero vir multa præditus facundia,nec minore experientia, vafer consilio, egregius bello, laborum patientissimus. Hic, capta Troja, navim conscendit, in patriam rediturus, sed post varios errores, de quibus hic non agitur, ventis adductus est ad montem Circæum, ubi Circe ejus exploratores in sues mutavit, ipse vero, sumta ea, quam Mercurius docuit, herba, Moly vocata, illæsam servavit suam formam, quod sic descripsit prædictus Hallæus continuans, 'Quas simul intravit nova turba, haud immemor artis Colchiacæ, attonitis medicatos Saga propinat Hospitibus calices; vertendisque apta figuris Carmina Titanis demurmurat. Ordine et omnes Ut portentificæ percussit cuspide virgæ, Haud mora, procu

buere Solo, et lugere parantes Se raucum porcos grunnire, et tergora densis Jam setis horrere vident; subque ilice proni Excussas mandunt, Cereris pro munere, glandes. Unicus humana sub imagine restat Ulysses ... Carminaque obtundit raræ vis abdita plantæ, Numina Moly vocant: artes tutamen ad istas Donarat Deus Heroi, Deus aëra plantis Qui tranat, superoque Jovi famulatur et imo.'

y Vela Neritii ducis] Naves Ulyssis, qui dicitur 'Neritius' a monte Nerito, unde ortus; et 'dux,' quod eo nomine ad bellum Trojanum profectus, utilissimam Græcis operam navaverit: quanquam si credamus Ajaci apud Ovid. XIII. Metam. vs. 25. Hæc sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.'

2 Vagas pelago rates] Ulysses decem annis erravit in mari.

a Eurus appulit] Eurus speciatim ventus est ab ortu verno sive æquinoctiali spirans : sed hic videtur accipi pro quocumque vento validiori. Nisi dicas Ulyssem ab Ortu ad Occasum navigasse profecturum ad littus infandum Circes; quod a Læstrygonibus immanissimis ad Circæum montem accedens solvit a Formiis: Formiæ autem supra Caietam vetus promontorium sunt magis ad Orientem, quam vetus Circes promontorium, quod est infra Tarracinam.

Insula] Monti Circæo, qui insulæ quandam formam habet. Virgil. 111 Æneid. vs. 386. 'Æææque insula Circes' et Æn. vII. vs. 10. 'Proxima Circææ raduntur littora terræ.'

« PredošláPokračovať »