Obrázky na stránke
PDF
ePub

Boëthii quondam uxori, et Symmachi filiæ, id reliquum fuit ad vitam et ad miseriarum cumulum, ut servili et rustico habitu induta, quæ egentibus facultates suas erogaverat, panem ceteraque ad victum necessaria ab hostibus mendicaret: domos enim circumeundo foresque oppulsando, cibum dari sibi suppliciter precabatur, nil prorsus huic ignominiæ ea re afferente. Et certe Gothi in Rusticianæ mortem conspiraverant, illi objicientes quod, exercitus Romani ducibus pecunias largiens, Theodorici statuas disturbasset, cædem Symmachi patris Boëthiique mariti ulta. Totilas tamen nulla hanc affici injuria permisit, sed eam aliasque omnes ab contumelia immunes conservavit.

SEPTIMUM SECULUM;

Nimirum ab anno 600. ad an. 700.

Beda, Venerabilis dictus propter vitæ sanctitatem morumque gravitatem, tanti fecit Boëthium, ejusque doctrinam, ut commentarios scripserit in Boëthii librum de Trinitate. De eodem Boëthio honorate et honorifice multa passim hic auctor prædicat.

OCTAVUM SECULUM;

Nimirum ab anno 700. ad an. 800.

Paulus Diaconus, qui rogatu Adelburgæ filiæ Desiderii Regis multa ad Eutropii historiam addidit, libro septimo hujus appendicis, postquam dixisset Joannem Papam, Theodorum, Importunum, et Agapitum, consulares viros, aliumque Agapitum Patricium ad Justinum Legatos in itinere demoratos fuisse, addit: Theodoricus rabie suæ iniquitatis stimulatus, Symmachum exconsulem ac Patricium, et Boëthium seniorem et exconsulem, Catholicos viros, gladio trucidavit.'

[ocr errors]

NONUM SÆCULUM;

Nimirum ab anno 800. ad an. 900.

I.

Ado, Viennensis Archiepiscopus, qui breviarium Chronicorum ab origine Mundi ad sua usque tempora productum composuit, loquens de Joanne Summo Pontifice ait: 'Cum rediens Ravennam venisset, Theodoricus eum cum comitibus ceteris carceris afflictione peremit, invidia ductus, quia Catholicæ pietatis defensor Justinus eum honorifice suscepisset. Quo tempore Symmachum atque Boëthium consulares viros pro Catholica pietate idem Theodoricus occidit.'

II.

Anastasius, Apostolicæ bibliothecæ custos et instaurator, qui propterea dicitur Bibliothecarius, in sua Pontificum Historia ad Joannem 1. hæc de Boëthio scribit: Eodem,' inquit, 'tempore, cum hi suprascripti, id est, Papa Joannes cum Senatoribus, Theodoro exconsule, Importuno exconsule, Agapito exconsule, (Agapito Patricio defuncto Thessalonicæ,) positi essent Constantinopoli, Theodoricus Rex hæreticus tenuit duos Senatores præclaros et exconsules, Symmachum et Boëthium, et occidit interficiens gladio.'

DECIMUM SÆCULUM;

Nimirum ab anno 900. ad an. 1000.

Cum ossa Boëthii multis abhinc sæculis jacerent neglectu temporum minus honorata, Otho tertius Imperator eadem marmore includi jussit: inscripto elogio, quod composuit Gerbertus Ravennas Archiepiscopus, Magister olim Augusti, is qui Summus Pontifex creatus, Sylvester secundus dictus est, quique non secus ac Boëthius

ob exquisitam reconditarum rerum scientiam Magus falso est habitus ab imperitis. Elogium autem illud his versibus expressit,

'Roma potens,' &c. [vid. Præfat. Bertii sup. p. 28.]

UNDECIMUM SECULUM;

Nimirum ab anno 1000. ad an. 1100.

I.

Sigebertus Monachus Gemblacensis, ordinis S. Benedicti, qui inter historicos non ultimum locum habet, in suo de Scriptoribus Illustribus opere, dubitat, num Boëthius conferendus, an præferendus philosophis et sæcularibus et Ecclesiasticis. 'Boëthius,' inquit cap. 37. 'vir consularis, conferendus, vel præferendus philosophis et sæcularibus et Ecclesiasticis; quia nos ambiguos esse facit, an inter sæculares, an inter Ecclesiasticos scriptores fuerit illustrior? Laudent eum sæculares, quod Isagogas, quod Peri hermenias, quod Categorias transtulerit de Græco in Latinum, et exposuerit; quod Topica Ciceronis exposuerit, quod anteprædicamenta, quod libros de topicis differentiis, de cognitione Dialecticæ et Rhetoricæ, et distinctione rhetoricorum locorum, de communi prædicatione potestatis et possibilitatis, de Categoricis et Hypotheticis Syllogismis libros, et alia multa scripserit, quod Arithmeticam et Musicam Latinis scripserit. Nos Ecclesiastici laudamus eum, quod librum de Sancta Trinitate scripserit, quod exiliatus a Theodorico Gothorum et Italorum Rege, pro eo quod tueri volebat libertatem Romanæ urbis, scripsit librum de Consolatione Philosophiæ. Hic ab eodem Rege Theodorico occisus est.

II.

Honorius Augustodunensis Ecclesiæ Presbyter in Chron. 'Boëthius,' ait, 'Patricius vel Consul scripsit librum de Sancta Trinitate, et alium de Consolatione, et quadrivium de Græco transtulit, id est Arithmeticam, Musicam, Geo

metriam, Astronomiam. Dialecticam vero explanavit. A Theodorico Gothorum Rege Mediolani interficitur.'

DUODECIMUM SECULUM;

Nimirum ab anno 1100. ad 1200.

I.

Joannes Saresberiensis, natione Anglus, Episcopus Carnotensis, qui inter alia opera scripsit policraticum, sive de nugis curialium et vestigiis philosophorum, in hoc eodem opere, libro septimo, capite decimo quinto, hunc Boëthii librum de Consolatione Philosophiæ plurimum commendat. 'Si,' inquit, 'mihi non credis, liber de Consolatione Philosophiæ revolvatur attentius, et planum erit hæc in contrarium cedere. Et licet liber ille Verbum non exprimat incarnatum, tamen apud eos, qui ratione nituntur, non mediocris auctoritatis est; cum ad reprimendum quemlibet exulceratæ mentis dolorem congrua cuique medicamenta conficiat. Nec Judæus quidem nec Græcus sub prætextu religionis medicinæ declinet usum, cum sapientibus in fide et in perfidia desipientibus sic vividæ rationis confectio proficiat artificiosa, ut nulla religio quod miscet abominari audeat, nisi quis rationis expers est. Sine difficultate profundus est in sententiis, in verbis sine levitate conspicuus, orator vehemens, efficax demonstrator. Ad id quod sequendum est, nunc prolabitur suadens, nunc quasi stimulo necessitatis impellens.'

II.

Huic addi potest auctor libri de Spiritu et Anima, qui inter opera S. Augustini refertur: si tamen vera est conjectura Vincentii in Speculo historiali, et Abbatis Trithemii, qui asserunt hunc auctorem esse Hugonem a Sancto Victore, quippe qui florebat anno Christi 1130. hic enim auctor, quisquis sit, non solum ducit honori referre cogitationes et verba Boëthii capite undecimo dicens: ' Mens nunc caput summis inserit, nunc desidit in infima,' et

cetera quæ habentur Metro IV. libri quinti Consolationis Philosophiæ; sed capite trigesimo septimo ejusdem Boëthii auctoritate utitur: 'Boëthius,' inquit, 'dicit intelligentiam solius Dei esse admodum paucorum hominum.'

DECIMUM-TERTIUM SÆCULUM;

Nimirum ab anno 1200. ad an. 1300.

Sanctus Thomas, omni nostra prædicatione major, mirum in modum commendat merita Boëthii, non quidem suis in libros de Consolatione Philosophica commentariis, siquidem hæc, ut probavimus, germana non sunt Sancti Thomæ opera, sed sua potius frcquenti hujus auctoris laudatione, qua Boëthium æquans summis Ecclesiæ doctoribus, ejusdem auctoritate utitur ad faciendam fidem. Sic 1. p. q. 10. a. 1. æternitatis definitionem, quam ipse dicit a Boëthio positam, ceteris posthabitis, particulatim explicat:Eternitas,' inquit, 'est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio, ut habetur v. de Consol. Prosa II. circa principium.' Sic q. 29. ejusdem partis in argumento 'sed contra,' affert personæ definitionem quam dicit esse Boëthii lib. de duab. Nat. hancque particulatim exponit: Persona,' inquit, est rationalis naturæ individua substantia.' Et sic de ceteris.

[ocr errors]

DECIMUM-QUARTUM SÆCULUM;
Nimirum ab anno 1300. ad an. 1400.

I.

Philippus Pulcher, Francorum Rex, ut refert Petrus Bertius Præfatione in libros Boëthii de Consol. tanti fecit hos Consolationis Philosophicæ libros, ut quamvis ipse Latine intelligeret, tamen pro beneficio habuerit, quod ipsi Joannes Magdunensis, poëta, ut tunc ferebant tempora, eruditus, eos Gallice a se redditos inscripsisset. Asservatur Delph. et Vur. Clas.

Boëth.

« PredošláPokračovať »