Obrázky na stránke
PDF
ePub

scire potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit,1 nisi quod, nostris moribus instituti,' studiis improborum dissimillimi videbantur. Itaque nihil est quod admirere, si in hoc vitæ salo 1 circumflantibus 15 agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere." Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus,16 sperb Philosophicis.

• Mari.

[ocr errors]

temere etiam in sequentia verba irrepsit. Ita enim ex d. Ms. ut et Erfurt. Norimbergensi itidem editione, omnium quas equidem vidi vetustissima, legendum: Quorum quidem, tametsi numerosus exercitus, spernendus tamen est.' Sitzm.-14 Ms. Rittersh. dejecit.-15' Crescius et Pulmannus ex vetustiss. libris hanc vocem eruerunt, cum in aliis editionibus legeretur circumstantibus. Eandem correctionem sibi ascribit Fr. Juretus in Miscell. ad Symmach. lib. VII. Epist. 114.' Sitzm.-16 Tametsi numerosus exercitus edd. Delph. et Hack. NOTE

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Poëtis, quod salum ciet, et ‘insula,' quasi in salo,' dicitur. Cæsar 1. III. Bell. Civ. ' Multitudine,' inquit, ‘navium perterriti, et salo nauseaque confecti.' Vita autem hominis quoddam mare est, quod, ut hoc, sic illa 'circumflantibus agitetur procellis.' Propterea Cicero Orat. in Pisonem: 'Alios,' inquit,' ego vidi ventos, alias prospexi animo procellas: aliis impendentibus tempestatibus non cessi.'

m Pessimis displicere] Philosophorum enim propositum, sive votum, in hoc versatur, quod virtuti studeant: virtus autem, utpote qua improborum vita damnari videtur, pessimis displicet.

[ocr errors][merged small]

d

nendus tamen est; quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere, ac passim lymphante raptatur. Qui siquando contra nos aciem struens valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit: illi vero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper irridemus, vilissima rerum quæque rapientes, securi totius furiosi tumultus, eoque vallo muniti, quo grassanti stultitiæ aspirare fas non sit.

d Bacchante.

e Militans. f Ratio. & Onera.
NOTÆ

Sed multitudo non absolvit stultitiam, nec minus sunt vituperabiles, quod plures sint stulti. Hinc illa stultorum turba 6 spernenda est;

nullo duce regitur, sed errore temere lymphante,' adeoque ' circa diripiendas inutiles sarcinulas occupatur.' 1. 'Spernenda est:' nam virtus veræ sapientiæ comes individua et semper et sola libera est, quæ, etiamsi corpora capta sunt armis et vinculis constricta, jus tamen suum atque omnium rerum impunitam libertatem tenet. 2.Nullo duce regitur:' in hoc enim vitii et virtutis asseclæ differunt, quod hi certis, illi nullis teneantur legibus; quod virtus uno modo, vitium infinitis haberi possit: norma enim unica sit, necesse est. 3.Errore lymphante raptatur;' hoc

est, errore in furorem agente: 'lym. phatus' enim dicitur, qui, ceu a Nymphis lympharum præsidibus actus, in furorem abreptus est: ita Virgil. VII. Æn. vs. 377. ' Immensam sine more furit lymphata per urbem.' 4.' Circa inutiles sarcinulas occupatur:' suis quippe obsecuta perturbationibus, omnes suas curas cogitationesque ponit in caducis rebus, quæ velut pondus inutile mentem ita opprimunt, hanc ut non sinant veritatem virtutemque colere. Contra vero sapientia, quæ ratione tanquam duce regitur, spretis caducis rebus, veritati virtutique sic vacat, ut non modo instar sideris emicet, sed turris instar inexpugnabilis ab omnibus stultitiæ telis sit tuta.

METRUM IV.

QUISQUIS Composito serenus ævo,

Quicumque, composita sua vita, tranquillus contemsit mortem imperiosam, et, in

NOTE

• Serenus] 'Serenus' dicitur a Græco Enpòs, quod est siccus. Hinc a serum, est sereo; a quo serescere, quod est siccari: unde Lucretius 1. 1.

'Denique fluctifrago suspensæ in littore vestes Uvescunt, eædem dispansæ in sole serescunt.' Propterea quæ nubes in auras vanescentes ter

[blocks in formation]

spiciens constanter fortunam prosperam adversamque, valuit servare faciem indomi

NOTE

ram siccari sinunt, hæ vocantur serenæ Virgilio 1. Georg. ' serenas Ventus agit nubes.' Ex quo factum est, ut frons excussis rugis' serena' diceretur Martiali et aliis. A fronte denique vox illa translata est ad ipsam mentem, quatenus hæc libera est a perturbationibus, quibus turbari solet. Sic nunc accipitur: sicque a Latinis auctoribus accipi solet. Lncret. lib. II. " Quæ placidum ducunt ævum, vitamque serenam.'

Evo] Id est, vita. Evum enim dicitur a Græco aluv, hoc autem quasi adel v, semper existens: sed res vivens non censetur existere, nisi quatenus vita sua afficitur: hinc, pro diverso genere vitæ, ævum aliud est perpetuum, quod mentium est; aliud certo definitum tempore. Hic agitur de ævo sive vita hominis: quemadmodum ab Horatio dicitur homo 'ævi brevis et a Virgilio de apibus, IV. Geo. vs. 206. Ergo ipsas quamvis angustus terminus ævi Excipiat: neque enim plus septima ducitur æstas.' Evum autem, sive vita hominis, tum dicitur componi, cum secundum ipsam Dei voluntatem, quæ prima est morum regula, regitur: ex quo summa oritur animi tranquillitas.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

etiam Christianis vocari potest' fatum:' ut nunc vocatur: fatum' autem sive mortem sub pedibus dare' videtur, qui, commissus Dei arbitrio, nec petit vivere nec metuit mori: 'libera te,' inquit Seneca Ep. 80. 'primum metu mortis; illa nobis primum jugum imponit; deinde metu paupertatis.' Sic Virgil. II. Geor. vs. 490. 'Felix, qui potuit reruin cognoscere causas; Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari.' a Fortunamque tuens utramque rectus] Fortuna Ethnicis erat numen, a quo illud omne putabant procedere, cujus causam ignorabant: nam Fortuna,' inquit Tullius 1. Acad. efficit multa improvisa nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.' Hinc illam saxi instar globosi prædicabant volubilem, quod globosi circuitus non citius, quam eventus, quorum causas ignoramus, sese excipiant. Hinc illam fecere duplicem, secundam scilicet, a qua bona saltem exteriora ; et adversam, a qua mala contraria proficiscerentur: quod ignorata causa sæpius ab uno ad alterum statum transeamus. Rejecto autem falso illo numine, hic intelliguntur res prosperæ et adversæ, quas, qui virtutem colit, sic intuetur rectus,' ut neque deprimatur afflictarum pondere, neque vento prosperarum erigatur: legitur ex 'vultu,' qui, cum nec tristior adversis, nec hilarior secundis fiat, 'invictus' manet. Non possum tacere verba Horatii 111. Carm. Od. 3. quamvis omnibus nota, Justum et tenacem propositi virum, Non civium

r

5

Non illum rabies, minæque ponti
Versum funditus excitantis æstum,17
Nec ruptis quoties vagus caminis

S

Torquet fumificos Vesevus ignes,
Aut celsas soliti ferire turres

tam; hunc non solicitabit aut furor terrorque maris agitantis summos imosque fluctus suos, aut mons Vesuvius, cum inconstans emittit flammas fumantes facto exitu,

[ocr errors]

17 Cod. Thuan. primus, Reg. et uterque Vict. legunt: exagitantis æstum:

NOTE

ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster Dux inquieti turbidus Adriæ, Nec fulminantis magna Jovis manus: Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinæ.'

propter prædictam rationem, metuit qui' sub pedibus dedit fatum.' Hujusmodi est Vesevus. Vesevus autem, qui et Vesuvius, mons est Campaniæ prope Nolam, ex cujus cacumine sæpius erumpunt ignes, morte præsertim Plinii infames: aiunt enim cele

Ta

• Non illum rabies minæque ponti] 1. Mare ventis præsertim agitatum _berrimum hunc auctorem, qui cognosturbatumque adeo terribile est, ut viris etiam fortissimis metum incutere posse videatur: unde Horatius Carm. 1. 1. Od. 3. 'Illi robur et æs triplex Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem Primus: nec timuit præcipitem Africum Decertantem Aquilonibus, Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti.' Hinc dicuntur rabies minæque' maris: rabies' quidem, quod more rabidi furentis ve canis huc et illuc rapiatur: minæ' vero, quod sublimes fluctus mortem intentent: sic enim Virgil. 1. Æn. vs. 166. Hinc, atque hinc, vastæ rupes geminique minantur In cœlum scopuli.' Atqui quisquis pedibus subjecit fatum,' ille his maris periculis non movetur: quod hæc nihil aliud sint, quam præsagia mortis, quam ille contemnit. Mare autem vocari' Pontum' jam diximus Met. II. vs. 14.

[ocr errors]

Vesevus] 11. Terra etiam, ea præsertim quæ e suo sinu emittit ignes, terribilis est: neque tamen hanc,

cendi hujus ignis studio eo se con-
tulerat, fumo flammisque inde emissis
extinctum fuisse. Hujus montis me-
minit Virgilius II. Geor. vs. 224. ubi
ejus fertilitatem commendat:
lem dives arat Capua et vicina Ve-
sevo Ora jugo.' Ignes quidem Vesevi
sunt' fumifici:' quia oriuntur ex ter-
restri exhalatione, quæ quamdiu ter-
ris inclusa constringitur, fumus est,
at liberius per aëra iter nacta flam-
mam concipit, statim propter majo-
rem partium concretionem pristinam
fumi formam resumtura: propterea
ex eo' monte, ut aiunt Conimbric.
Meteor. Tract. XII. cap. 3. ' aliquando
nubes ascendere visa est, quæ pini
similitudinem et formam referebat.'
At ignes hi non emicant, nisi ruptis
caminis, sive exitu sibi facto: quo-
niam si exhalatio, prædicta ignis sub-
terranei materia, viam invenisset fac-
tam; in auras potius abiisset, quam
in ignem: quod cum fiat, interruptis
vicibus, propterea mons ille nunc vo-
catur vagus.

[ocr errors]

Ardentis via fulminis movebit.

Quid tantum miseri feros tyrannos 18 u

10

aut iter fulminis accensi, quod consuevit percutere alta ædificia. Cur infelices ita

sed male, et contra, rationem versus.' Vallin.-18 Thuan. primus, et uterque Vict. habent: sævos tyrannos: item male.' Idem.

NOTÆ

t Via fulminis] 111. Cœlum, præsertim fulminans, adeoque fulgurans, et tonans maxime terribile est; quod præsentem intentare mortem videatur. Hinc qui malæ conscientiæ stimulis sive potius furiis agitantur, hi fulmina præcipue, adeoque fulminum præsagia, fulgura et tonitrua metuunt: sicut C. Cæsar Caligula,' qui,' ut loquitur Suetonius, 'Deos tantopere contemneret, ad minima tonitrua et fulgura connivere, caput obvolvere; ad vero majora proripere se e strato, sub lectumque condere solebat.' Sicut etiam quilibet impius, judicio Juvenalis 1. v. Sat. 13. fulmine terretur: Hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent Cum tonat: exanimes primo quoque murmure cœli: Non quasi fortuitus nec ventorum rabie, sed Iratus cadat in terras et judicet ignis.' Fulmen autem et fulgur non solum origine, verum etiam natura conveniunt. Conveniunt quidem origine, quod utrumque, Varronis arbitrio in IV. de L. L. a' fulgore' dicatur. Conveniunt etiam natura, quod utrumque sit exhalatio accensa. At differunt, quod fulgur vix natum, perit: fulmen non prius extinguitur, quam ad terras usque pervenerit, simile his stellis, quas, inquit Virgil. 1. Geor. vs. 365. Vento impendente videbis Præcipites cœlo labi, noctisque per umbras Flammarum longos a tergo albescere tractus.' Propterea nominatur hic via fulminis ardentis,' diciturque fulmen

'solitum celsas ferire turres.' Nimirum accensa illa exhalatio nubibus excussa, aut per nubium latera emittitur, aut per inferiorem nubis subjectæ partem. Si primum: fulminis via sic obliqua est, illud ut sublimia potius quam humilia sibi obviam habeat. Si vero alterum: quemadmodum mensa, corio supposita, corium reddit perforatu facilins; sic corpus, sublime nubi subjectum, nubem, qua illud huic respondet, reddit fragiliorem, adeoque viam sibi parat, qua fulmine ruente percutiatur. Verum nec fulmen illud potest malum inferre gravius morte, quam cum non metuat ille, de quo nunc agitur, idcirco nec fulmine movetur. Senec. in Thyest. vs. 347. • Rex est qui posuit metus... Quem non concutiet cadens Obliqui via fulminis ... Qui, tuto positus loco, Infra se videt omnia, Occurritque suo libens Fato, nec queritur mori.'

" Quid feros tyrannos] Denique qui neque fluctuum marinorum furoribus, neque ignium subterraneorum incendiis, neque Jovis fulminantis ictibus terretur, hic multo minus metuit tyrannos, quorum minor esse videtur nocendi potestas. Tyrannus' apud Veteres idem erat quod' Rex' sive

[ocr errors]

Princeps:' atque ita forte vocatus a turribus sive sublimibus ædificiis, in quibus manere solent Reges: unde Horatius pauperum tabernas Regumque turres opponit I. 1. Carm. Od. 4. 'Pallida mors æquo pulsat pede pau

« PredošláPokračovať »