Obrázky na stránke
PDF
ePub

naicam, de quo v. Plin. v. 5 pr. vetus Schol. ad Sat. Iv. 38. Oasa s. Oases, de quibus docte et copiose egit Michaëlis nota 54 ad Abulfedæ descript. Ægypti p. 21-33. ubi docet, tres Oases, et prope majorem fuisse præsidium Rom., hunc autem esse exilii locum, e jure Romano et historia ecclesiastica (v. c. de Nestorio) notissimum, in quem, ut in insulas, deportati olim sint rei et relegati.

DE

SATIRA ROMANORUM.

ACCURATA hujus argumenti et copiosa pertractatio aliena est a consilio nostro, neque paucis absolvi potest verbis ac paginis. Qui eam desiderant, iis consulendi sunt virorum doctorum libri, in quibus omnia, quæ huc spectant, quoad per magnam rerum obscuritatem veterumque testimoniorum paucitatem fieri potuit, tam diligenter excussa sunt et subtiliter, ut novis vix curis conjecturisque locus sit relictus.'

NOTE

1 Conferendi in primis sunt: CASAUBONI de Satyrica Græcorum Poësi et Romanorum Satira Libri duo, Hal. 1774. ed. RAMBACH. qui præter suas et CRENII notas adjecit etiam pag. 331-400. SPANHEMII Diss. sur les Césars de Julien et en géneral sur les ouvrages satyriques des Anciens, quam is præfixerat versioni Gall. Cæsarum Juliani Amst. 1728. 4. DACIER in Préface de l'origine et du progrès de la Satyre des Romains et de tous les changemens qui lui sont arrivés, in Edit. Horat. T. vi. Paris. 1709. et in Mémoires de l'Acad. des Inscr. et belles lettres T. II. p. 199 sq. Jos. SCALIGERI Castigatt. ad Manilium vs. 468. p. 283.

JUL. SCALIGER de arte poëtica 1. 1.
c. 12. DAN. HEINSIUS de Satyra Ho-
ratiana, in ed. Horat. L. B. 1612.
VULPIUS de Satyra Latina natura et
ratione, ejusque scriptoribus qui super-
sunt, Horatio, Persio, Juvenale. Patavii
1744. 8. DRYDEN in Essay concerning
the origin and progress of Satyr, cujus
commentat. versio Germ. reperitur in
Sammlung vermischter Schriften zur Be-
förderung der schönen Wissenschaft, und
freyen Künste V Bd. 2 Stück. Berol.
1762. BRUMOY Discours sur le Cy-
clope d'Euripide et sur le spectacle sa-
tyrique in Théatre des Grecs T. vI..
p. 357 sq. et T. x. p. 18 sq. MASCO-
VII Exercitat. I. in Horatii Satiras.

Equidem officio meo satis fecisse mihi videor, si, quæ alii tum recte tum copiose præceperunt, in epitomen redegero, et capita attigero harum rerum, quarum veras notiones mentibus informatas habere multum interest juventutis, cui potissimum opera mea consulere volui.

Ridendi et cavillandi mos communis est hominibus, quippe qui ipsa natura et hilaritate ad eum invitantur. Hinc idem quoque obtinuit in primis eorum conventibus, in lætissimis iisdemque vetustissimis festis, quæ post messem et vindemiam, rusticis laboribus vertentis anni exactis, in honorem Deorum ruralium, Cereris potissimum et Bacchi, agebantur. In iis pubes rustica, curis vacua et genio indulgens, non modo Diis gratias agere et primitias offerre, sed rudem quoque et cum gesticulatione conjunctum edere solebat cantum. Is primum ad laudes Deorum heroumque spectabat, deinde, inter et post epulas, ad dicteria deflecte

NOTE

Lips. 1714. RIGALTII Diss. de Satira Juvenalis, in edit. Juven. Hennin. Prolegom. Sect. III. DUSCH in Briefen zur Bildung des Geschmacks. P. VI. pag. 1-77. BRESCIANO della Satira in Lettere scelte di varie Materie T. III. Venet. 1753. ROBORTELLI lib. de Satyra, adjunctus Paraphrasi ejus in Horat. A. P. Patav. 1548. COOKE Grunds, der dram. Kritik. HEYDE de satyrica poësi Græcorum et satira Romanorum, in ejusd. vers. Persii Lips. 1738. CLODIUS in Versuche aus der Literatur und Moral. 1. St. p. 123 sq. Lips. 1767. FLÖGELS Geschichte der komischen Literatur Tom. 1-111. inpr. Tom. III. Liegnitz 1784. SULZERS Theorie der schönen Künste und Wissenschaften T. 1. v. Comœdie et Aristophanes, et T. iv. v. Satire. BLANKENBURGS Anm. z. Sulzer 1. 1. EsCHENBURGS Theorie und Literatur der schönen Wissensch. Berol. 1785. BUHLE Progr. de fabula satyrica Græcorum Goetting. 1787. 4. MEINEKS Geschichte des Ursprungs, Fortg. und

Verf. der Wissensch. in Griech. u. Rom. T. II. lib. VI. c. 2. EICHSTAEDT de dramate Græcorum comico-satyrico, inpr. de Sosithei Lytiersa, Lips. 1793. 8. CONZ über die Satyre der Römer und über Juvenal, in s. Museum für die griech. und röm. Literatur in St. p. 31-49. Zürich u. Leipz. 1795. MANSO über die römischen Satiriker, in Nachträgen zu Sulzers allg. Theorie d. sch. Künste. Iv B. 2. St. S. 409-496. KONIG de Satira Romana jusque auctoribus præcipuis, Oldenb. 1796. 8. Multi quoque editores Horatii, Persii, et Juvenalis in Proleg. de Rom. Satira, sed parum subtiliter et brevissime, disputarunt. Mihi quidem non omnes, quorum titulos memoravi, ad manus fuere libelli, at præcipui tamen, quo refero eos, quos scripsere Casaubonus, Eichstaedt, Manso, et Konig, quorum diligentiæ et acumini me plurimum debere gratus profiteor, quorumque nomina tantum infra passim laudasse sufficiet.

bat salsa, versibusque plerumque alternis et incomtis s. extemporalibus (aúτoσxediáoμao) expressa, quibus agricolæ, vino pleni, et prætereuntes et se invicem lacessebant, animorum remissione et temulentia excusante jocandi et irridendi licentiam. Sensim vero ars adhiberi cœpit, rusticique homines ad numerum (ρυθμὸν, μέτρα καὶ ἁρμονίαν) et canere et gesticulari seu saltare discebant. Inde chorus, qui principio e Satyris ut plurimum componebatur, ipsaque poësis (feaтpix μovrix) originem duxit.3 Duplex autem illud canticorum genus paulatim scenicam dramaticamque Græcorum artem, et alterum quidem tragadias (τpayædías s. guyodías) alterum comadias (xwμądías) peperit.+ Ex illis præterea choris Satyrorum, quos priscis temporibus ruricolæ, vino gaudioque exultantes, omnique dicacitatis et petulantiæ genere risum cientes, agebant, natæ sunt Salyrica Græcorum fubula, quæ, cum argumento tragœdiis, compositione comoediis proximæ essent, illarum severitatem harum hilaritate temperabant, et non ita multo post Thespidis inventoris tempora in scenicis tragicorum poëtarum certaminibus S. Tergaλoyías, quæ tribus festis Bacchicis vel Liberalibus (Διονυσίοις τοῖς ἐν Λίμναις, τοῖς κατ ̓ ἄστυ et τοῖς nat' ȧypoùs) celebrabantur, trinis tragœdiis, ab eodem propositis poëta et argumento fere haud disparibus, eum in finem subjungi solebant, ut quicquid tristitiæ ex illis forte haustum esset, his relaxaretur.5 Præter has vero fabulas tragico-satyricas, e quibus una tantum, Cyclops Euripidis, integra superest, fuere etiam comico-satyricæ, non a tragicis,

NOTE

2 Cf. loca class. Virg. Ge. II. 385 sqq. Horat. Epist. 11. 1. 139 sqq. et Tibull. 1. 7. 35 sq. 11. 1. 51 sq. Scurrilitatis illius exempla nota ex Horat. Sat. 1. 5. 51 sq. 7. 1 sq. 28 sq. Virg. Ecl. .

[ocr errors]

5 Conf. Casaub. lib. 1. c. 2-6. inpr. p. 117-125. Buhle 1. 1. Eichstaedt p. 25 sq. Flögel T. 1. p. 337 sqq. Potteri Arch. Gr. T. 1.

6 Id quidem non fugit Casaubonum et Spanhemium, sed leviter tantum

3 Conf. Aristot. Poët. c. 4. Tibull. (ille p. 154. hic p. 346) rem tetige

4 V. Aristot. 1. 1. et Athen. II. p. 40. ed. Casaub. Blankenburg. T. 1. p. 504

sq.

runt, quam prolixe primus et non minus ingeniose quam docte tractavit Eichstaedt 1. 1.

sed comicis scriptæ poëtis, (nam quæ his tribuuntur dramata satyrica non tragica fuisse sed comica, vel ex eo intelligitur, quod quilibet poëta Græcorum non nisi unum poëseos genus tractare et excolere solebat,) quæ, illis jam deflorescentibus, diu adhuc viguere, sed raro et inscriptionis tantum, non argumenti ratione habita memorantur, et vel simpl. nominibus Satyrorum insignitæ, vel variis titulis designatæ, vel communi comoediarum genere comprehensæ videntur: unde difficillimum dictu, quæ vera comicæ Græcorum Satyrices fuerit indoles, et quibusnam in rebus a tragica discrepaverit.9

8

7 Sic Athenæus laudat Anaxandridam v Zarupy, Cratinum, Ecphantidem, et Phrynichum év Zatúpois,(quæ vox plur. num. sæpe unam tantum fabulam significat, quo res magis turbatur,) Timoclis Ικαρίους Σατύρους et Δημοσατύρους.

8 Cl. Eichstaedt eo refert Kwugdo τραγῳδίαν Alczi, Ιλαροτραγῳδίας Rhin tonis, et Tragico-comœdiam in Plauti Prol. Amphitr. v. 59 sq. ubi poëtæ menti Amphitruonem Rhintonis obversatum esse suspicatur.

NOTE

9 Eichstaedt 1. 1. p. 46-85. conjecturis, non certis quidem, at probabilibus, saltem ingeniosis, ductus, hæc inter utrumque satyricæ poëseos genus discriminå intercessisse arbitratur. 1. Tragici poëtæ, uti tragœdiarum, ita satyricorum quoque dramatum, materiem e cyclo mythico petiere, qui plurimum iis præstabat et commoditatis ad fingendi probabilitatem, et varietatis ad spectatorum delectationem. Quæ argumenta licet comici poëtæ non prorsus aspernarentur; multi tamen e vita communi maluerunt quotidianaque consuetudine ea repetere: in quo utique diversum sunt a Tragicis consilium secuti. Nimirum a Comediis scribendis quoniam ad fabulas accesserant satyricas, ad has ita quasi transfu

disse videntur Comœdiæ indolem, ut cum alii maledicendi licentiam ex ea assumsissent, alii in tragœdiarum essent perversa et ad risum composita imitatione occupati, proseminarentur duæ velut familiæ, multis ornandæ fabulæ generibus sociæ, in hoc quidem certe aliquantum disjunctæ, quod delectationem spectatorum approbationemque diversa argumenti tractatione quærerent. Etenim qui in domesticis argumentis habitarunt, priscæ Comœdiæ os dicacitatemque æmulati, dicteriis in populares conjiciendis risum excitare voluerunt, Contra qui ad mythicum se orbem contulerant, non tam id unice et inprimis animo videntur intendisse, quod perficere Tragici studebant, ut actionis quadam et orationis ridicula commixtione spectatorum hilararent animos, et Satyrorum protervitate delectarent, quam hoc, ut tragoedias turpicula imitatione deformarent, earum et argumenta, juvante mythorum varietate, ad ludum et jocum converterent, et personas populo deridendas proponerent. Quamvis enim media, quam vocant, Comœdia hanc sibi provinciam tanquam propriam vindicavisset: comica tamen Satyrice eam et crebrius invasit, et obtinuit diutius. Comica Satyrice, quod e

In his Græcorum fabulis satyricis, præcipue comicorum poëtarum, et comoediis, antiqua in primis et media, harumque choris, (quorum cantus, cum musica et saltatione conjuncti, non sermones, cum actione potissimum co

NOTE

Romanarum Atellanis, ejus imitatricibus, concluditur, æque ac tragica, priscam quidem retinuit adornationis simplicitatem, ita ut fabulæ nec implicatæ essent, nec valde productæ; sed in notandis civibus licentia ei dissimilis fuit. Hæc enim pristinam maledicendi libidinem etsi non exuit, tamen temperavit. Ista vero ratio omnis populares cavillandi in Attica scena transmissa est ad Comicos, quibus proprium hoc puto fuisse, ut non solum æqualium mores et instituta carpendi malevolam libertatem assumerent, sed omnis generis scurrilitatem et licentiam amplexarentur. Equidem Tragicos dixerim severitati aptiores, virilem sapientiam ac sententiarum gravitatem Satyrorum juvenili hilaritate temperasse; Comicos, animo ad irridendum nato, ad solutissimas descendisse jocationes, ac subabsurda quævis et ridicula versibus effutiisse. Quippe illi delectationem spectatorum cum utilitate quadam copulabant; hi, plebis tantum modo favori velificati, adhibere animis voluptatem, eosque dare jucunditati volebant.-2. Tragici poëtæ, antiquæ retinentissimi simplicitatis, Satyrorum saltantes choros introduxere, comici aut excluserunt plane, aut, serioribus certe temporibus, vicem eorum et munus irrisionis causa ad alios detulerunt. Quos enim superstitio in Bacchi quoddam quasi satellitium asciverat, Sileni Satyrorumque chori, cum rudi agricolarum imitatione repræsentati primordia dedissent istis fabulis, inter cetera Dionysiorum solennia celebratis : Tragici pæne necessariam judicaverunt hanc Satyrorum inductionem, et antiquita

tis satis longa consuetudine probatam, et ad relaxandos animos, tragicarum forte rerum atrocitate paulo affectos vehementius, mire quam accommodatam. Limata subinde hæc ratio arte poëtarum, accepit aliquam suavitatis velut accessionem, quæ perseverantiam ejus retinendæ afferret. Longe alia fuit in dispari consilio Comicorum ratio, qui jocularibus fundendis ita peragrabant per animos hominum, ita sensus mentesque permulcebant, ut opus non esset isto novæ et aliunde arcessitæ choragio delectationis. Multi quoque Comici res, e vita communi petitas, adeoque non cas consectati sunt, in quarum communionem quandam Satyri possent probabiliter adduci: ut taceam, neque de choris Satyrorum in fabulis comico-satyricis, neque de choris earum in universum quicquam relatum inveni. Quemadmodum vero poëtæ comico-satyrici, qui contumeliæ et irrisionis causa fabulosa sumserant a Tragicis argumenta, heroibus prisci ævi mores tribuere inhonestos, et ridiculum habitum affingere solebant, qui Satyrorum pæne turpitudinem exæquaret: ita in fabulis, ad domesticæ vitæ imaginem adumbratis, si civi cuipiam illudere vellent atque incommodare, hæc videtur non raro fraus versata esse, ut eum Satyri personam et mores gestu juberent atque habitu referre. Quod quidem poëtarum institutum mediæ in primis ac novæ Comœdiæ temporibus mirifice juvabatur insigni illa personarum seu larvarum, quibus instructi histriones prodibant, et varietate et deformitate. Quo magis autem Satyri tum corporis vitiis, tum lascivie

« PredošláPokračovať »