Obrázky na stránke
PDF
ePub

EXEMPLA INSCRIPTIONVM LATINARVM

IN VSVM PRAECIPVE ACADEMICVM

COMPOSVIT

GVSTAVVS WILMANNS.

TOMVS PRIOR.

BEROLINI

APVD WEIDMANNOS

A. MDCCCLXXIII.

[merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

Pauca sunt quae monenda putem de ratione quam in eligendis digerendis ordinandis exemplis secutus sim: universa enim ei qui librum inspexerit satis apparebit. Elegi autem ubi id fieri potuit inscriptiones et fidei et lectionis indubitatae easque quae vel omnino magni momenti vel inprimis aptae viderentur esse ad singulas res cognoscendas quae in epigraphice latina discendae sint; leges aliaque instrumenta, quae in usum academicum iam composuit C. G. Bruns, fere exclusi, paucis tantum et in singula capita et in appendicem receptis, quae ne ab hac quidem collectione recte abfuissent ut privilegia militum tabulae patronatus aliaque nonnulla. Digessi titulos ea ratione quae et discentibus et docentibus commodissima esse mihi videbatur, ut priora capita praecipue formae ut ita dicam exteriori inscriptionum cognoscendae destinarem, dein diversorum ordinum monumenta sacris sepulcralibus honorariis titulis iam non distinctis sequi iuberem, postremo denique capite praeter analecta nonnulla quae inprimis nominum apud Romanos rationem illustrarent earum inscriptionum exempla componerem, quae in instrumento domestico, tesseris, glandibus, sortibus, tegulis, fistulis cet. impressa insculpta picta inveniuntur. Ordine quo tituli referendi sint ubique magna cura perpenso, uno eodemque in omnibus capitibus uti haud idoneum iudicavi. Quod in monumentis imperatorum, hominum ordinis senatorii, procuratorum a vetustioribus initium petens ad recentiora descenderim, vix erit qui reprehendat. Priore quoque huius libri parte qua dedicationum donariorumque, titulorum sepulcralium cet. varias formas rettuli, eas eo,

« PredošláPokračovať »