Obrázky na stránke
PDF
ePub

« schio ». Neque tamen per hoc allatum Tridentinum decretum anno 1546 sublata fuit controversia, quae Maldonato duce subinde recruduit: novae enim in Parisiensi dissensiones exercere adversus ea, quae eadem Universitas antea decreverat, praesertim, contra iusiurandum, quo se obstringere oporteret eum qui ad doctoris gradum promovendus esset, ut videre est in praefatione operum Maldonati, edit. Paris. ann. 1677, et in hist. Concept. B. V., edita anno 1696 a Friderico quodam Ulrico Calixto Heterodoxo, n. 209 et seq., pag. 337 ubi tamen venenatos animi sui sensus in Patres societatis, et Sorbonicos evomit. Caeteroquin vide Moment. V, ubi sumus ad annum 1542 nonnulla alia de hac re dicturi.

Praeterea duo alii decretum illud scriptores obtrectarunt; quorum unus Soave in hist. Conc. Trident. cuius maledicta refellit cardinalis Pallavicinus loco citato. Alter est Ioannes Launoius in praescriptionibus de Conceptu B. Mariae Virginis, qui aliam quamque a Soave inita est, viam ingreditur. Nam Soave decretum amplectitur, sed temere, et improbe venenatis notis illud depravat. Launo-, ius adfirmare est ausus eam decreti partem, qua loquitur de B. Maria, non a Patribus Concilii compositam, sed in editione Concilii anni 1564 esse additam: eam enim deesse in editionibus anni 1546 et 1551-1555. Verum ea additio extat in actis Concilii autographis, quae Romae servantur, et in exemplaribus iam editis etc. a Massarello Concilii secretario recognitis. Extat itidem in editionibus Concilii quae praecessere annum 1564; et Sotus magni theologus nominis, qui Concilio adfuit, eam commemorat in commentario ad epistolam ad Romanos Antuerpiae edito anno 1550 vel 1551, hoc est, paulo post sessionem v Tridentinae Synodi habitam, die 17 iunii, anno 1546.

Insuper celebris theologus Catharinus in tract. de Immaculato Conceptu Romae edito anno 1551 scribit eam decreti partem, qua B. Maria excipitur, summa omnium consentione et plausu esse exceptam, seque sessioni illi adfuisse. Quapropter quisque fateatur necesse est, vel ipse qui tractatum illum notis, et omnia eius auctoris opera generali praefatione auxit, Launoium impudentissime,

turpissimeque mentitum. Vide Natalem Alexandrum, Hist. Eccl., saec. 2, diss. 16, n. 21, § distinguo aliam secundam partem. Integrum vero Launoii opus egregie confutatum fuit in libro quodam anno 1700 edito, cuius titulus: Refutatio libri editi anno 1676, sub nomine De Conceptione Deiparae.

20. Quamobrem haec adducta sacrorum Conciliorum Momenta satis probant, praecipue vero Concilium Tridentinum ab omni labe originale implicite per suum decretum excipere B. V. Mariam velle, aut saltem merito excipiendam iudicat illam nobilissimam Mulierem, quae tamquam signum magnum apparuit in coelo ; mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. Apocalyp., cap. XII, 1. Sileant ergo modo illae omnes per pietatis speciem gravissimae excitatae controversiae, quíbus acrius quam per pietatem licebat, hominum animi incendebantur.

III.

MOMENTA QUIBUS ASTRUITUR TRIUMPHUS

B. MARIAE VIRGINIS MATRIS DEI

IN ORIGINALE PECCATUM

DESUMPTA EX LYTURGIIS PRIMI SAECULI

USQUE AD NOSTRUM SAECULUM

« A fidelibus catholicae, et orthodoxae Ec-
«clesiae speciali cultu Hiperduliae ado-
<< ratam B. V. Mariam fuisse ab ipso Ec-
« clesiae ortu usque ad haec tempora,
«< innumeri scriptores testantur. »
Card. BONA, De officio parvo Virg.,
cap. 12, § 1.

1. Concilium Carthag. III, synod. 23, et Codex afric. can, 3, S. Augustinus L. de bono persever. cap. 23, et alibi crebrius cum pluribus aliis conciliis et Patribus iubent stare Lyturgiis: « Age iam, « aiebat Tertullianus de praesc., cap. 26, qui voles curiositatem « melius exercere in negotio salutis, percurre Ecclesias apostoli« cas..... Videamus quid ROMA didicerit ab Apostolis, quid cum « Africanis quoque Ecclesiis contesserarit ». Falsa enim esse non potest, quam Romana, aut universa Ecclesia per orbem diffusa tradit, doctrina: unde porro Ecclesiarum mens dignosci tutius non possit, quam ex his Lyturgiis, quae singularum, in quibus usurpatur Ecclesiarum vocem, ac testimonium quodammodo exhibent, atque episcoporum, presbyterorumque, imo, et plebis ipsius suffragia, leges, ritus, statuta, dogmata palam faciunt.

2. Verum in coelum iam ascenderat Servator noster, et Apostoli adhuc Hierosolymis sunt morati per quatuordecim annos, antequam per universum proficiscerentur orbem ad hominibus enuntiandam fidem, si Eusebio Hist. eccl., lib. 15, cap. 18 ad finem, nos credamus. Toto hoc tempore Act. Ap. c. 15, 2 celebrarunt ipsi divinum officium, vel Lyturgiam, idest ex Graeco publicum ministerium, praeces, supplicationes, sacrificium. Eamdem igitur methodum, determinatam, et uniformem retinuerunt ipsi; atque nulla suppetit ratio existimandi illos mutasse receptum, adhibitumque ordinem post eorum dispersionem in gentes: ergo non datur ambigendi locus Lyturgiam vulgo dictam Sancti Iacobi in usu habitam apud Hierosolymitanam Ecclesiam, itidemque penes cunctas alias Syriacas et Patriarchatus Antiochiae illam fuisse, quam condiderant iidem Apostoli.

3. Nos loquimur cum Bona cardinale, Sala, qui S. Iacobi Lyturgiam omni conatu veluti germanum Apostoli foetum defendunt. Contra tamen alii, suppositamque cum Natali Alexandro contendunt; sed denuo in ipsum fuit revindicata ista, quare in canone IV, Zaccaria Franciscus Antonius de usu librorum lyturgicorum in rebus theologicis, cap. v inquit: «< inter lyturgicos libros orientales eminet Ly« turgia S. Iacobi nomine inscripta »... Nam (quod e Iosepho Aloysio << Assemano in praefatione, lib. 4, cod. lyt. p. 2, pag. 25 scite notatum reperio): aliae quamplures, quin fere omnes orientales ad illam suas Lyturgias expresserunt, et accommodarunt. Syri fere omnes illam probarunt, eaque etiam utuntur. Et quis revera ausus fuisset immutare, corrumpere ea, quae ab ipsis sanctis Fundatoribus Christianis statuta, ordinataque fuere? Nemo profecto: etsi rem tentassent, eventus non ipsis arrisisset. Audiamus Bergier verbum Liturgie.

4. Le degré d'autorités des Liturgies est très-différent de celle de tout autre écrit quelque soit le nom qu'elles portent, c'est moins l'ouvrage de tel auteur, que le monument de la croyance, et de la pratique d'une Église entière; il a l'autorité non-seulement d'un saint personnage, quelqu'il soit, mais la sanction publique d'une société nombreuse de pasteurs et de fidèles qui s'en est constamment servie: quand les obiections que les hérétiques intentèrent contre les écrits

des Pères seraient solides, elles n'auraient aucune force contre les Liturgies. Ici, c'est la voix du troupeau jointe à celle du pasteur: c'est tout un peuple qui, par la forme de son culte et par les expresșions de sa piété, rend le témoignage de sa croyance »; illi Deo qui per S. Matthaeum xvш, 19, 20 ipsis dixerat: Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quacumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum: et per S. Ioannem XVII, 23: Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum. Ergo ibi non tantum pastoris, et gregis invenitur vox, sed et vox Christi Iesu.

5. « Or, la plupart des anciennes Églises avaient reçu leur croyance des Apôtres mêmes..... Chacune n'a jamais été sans Liturgie, et aucune n'a été assez insensée pour exprimer par ses paroles et par ses actes, actions une doctrine qu'elle ne croyait pas, ou qu'elle regardait comme une erreur »: Ergo impossibile erat, illas depravare sine universali fidelium reclamatione utpote scriptas tum in mente, tum in corde ipsorum, quum in lingua vulgatas: enim vero ipse S. Augustinus fatetur, volentem se inducere in sua Ecclesia usum recitandi in Maiori Hebdomada Domini Nostri Iesu Christi passionem secundum quatuor Evangelistas, sicuti nos adhuc praestamus, cum Matthaei evangelium tantum ante tempus suum legeretur: agitationem in cuncto populo induxit haec novitas ex ipsius S. Augustini testimonio, serm. 144 de tempore; ideo licet connotetur aliqua parva differentia inter Lyturgias, quibus gaudent Orientales, et Occidentales Ecclesiae, tamen haec non sunt curanda, quia duntaxat accidentalia sunt, non substantialia, ut ipsi fatentur adversarii.

6. Patet quod ex dictis, Ecclesia tum Orientalis, tum Occidentalis suas retineat Lyturgias. Oriens sequentes habet LYTURGIAS: S. PETRI, qua utebatur Antiochena Ecclesia; sed cavendum est, ne hanc nos confundamus cum quadam apocrypha Lyturgia S. Petri, quae sub hoc nomine a ducentis annis circumfertur: haec prae se fert nihil Vol. VI. 4

Lett.

« PredošláPokračovať »