Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic][merged small]

N

IL admirari prope res est una, Numici,
solaque quae possit facere et servare beatum.

hunc solem et stellas et decedentia certis
tempora momentis sunt qui formidine nulla
imbuti spectent. quid censes munera terrae ?
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos?
ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis?
quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
qui timet his adversa, fere miratur eodem
quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus,
inprovisa simul species exterret utrumque.
gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si, quicquid vidit melius peiusque sua spe,
defixis oculis animoque et corpore torpet?
insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,

10

15

ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.

5

i nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
navus mane forum et vespertinus pete tectum,
ne plus frumenti dotalibus emetat agris

Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
defodiet condetque nitentia. cum bene notum

porticus Agrippae et via te conspexerit Appi,
ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus.
si latus aut renes morbo temptantur acuto,
quaere fugam morbi. vis recte vivere: quis non ?
si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
hoc age deliciis. virtutem verba putes et
lucum ligna cave ne portus occupet alter,

:

ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
tertia succedant, et quae pars quadrat acervum.
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,

si posset centum scaenae praebere rogatus,

[ocr errors]

'qui possum tot?' ait: tamen et quaeram et quot habebo mittam'. post paulo scribit sibi milia quinque

esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnes. exilis domus est ubi non et multa supersunt

et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo

si res sola potest facere et servare beatum,
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
si fortunatum species et gratia praestat,

20

25

30

35

40

45

mercemur servum qui dictet nomina, laevum
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
porrigere hic multum in Fabia valet, ille Velina;
cui libet hic fasces dabit eripietque curule
cui volet inportunus ebur'. frater, pater adde;
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus
quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos,
differtum transire forum populumque iubebat,
unus ut e multis populo spectante referret
emptum mulus aprum.
quid deceat quid non obliti, Caerite cera
digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixi,
cui potior patria fuit interdicta voluptas.
si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
nil est iucundum, vivas in amore iocisque.
vive, vale. siquid novisti rectius istis,
candidus imperti; si non, his utere mecum.

crudi tumidique lavemur,

50

55

60

65

[graphic]

VII

[ocr errors]

UINQUE dies tibi pollicitus me rure futurum,
sextilem totum mendax desideror.

atqui,

si me vivere vis sanum recteque valentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
dissignatorem decorat lictoribus atris,
dum pueris omnis pater et matercula pallet,
officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febres et testamenta resignat.
quod si bruma nives Albanis illinet agris,
ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
contractusque leget: te, dulcis amice, reviset
cum zephyris, si concedes, et hirundine prima.
non quo more piris vesci Calaber iubet hospes,
tu me fecisti locupletem. 'vescere sodes'.

'iam satis est'. 'at tu quantum vis tolle'. 'benigne'.
'non invisa feres pueris munuscula parvis'.

Y

[merged small][ocr errors][merged small]

'tam teneor dono quam si dimittar onustus'.
'ut libet haec porcis hodie comedenda relinques'.
prodigus et stultus donat quae spernit et odit :
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus:
nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
quodsi me noles usquam discedere, reddes
forte latus, nigros angusta fronte capillos,
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
forte per angustam tenuis vulpecula rimam
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
ire foras pleno tendebat corpore
frustra.
cui mustela procul 'si vis' ait' effugere istinc,
macra cavum repetes artum, quem macra subisti'.
hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
nec somnum plebis laudo satur altilium, nec
otia divitiis Arabum liberrima muto.
saepe verecundum laudasti, rexque paterque
audisti coram, nec verbo parcius absens :
inspice si possum donata reponere laetus.
haut male Telemachus, proles patientis Ulixi,

'non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam'.
parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,
sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.
strenuus et fortis causisque Philippus agendis
clarus, ab officiis octavam circiter horam
dum redit atque foro nimium distare Carinas

20

25

30

35

40

45

iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, adrasum quendam vacua tonsoris in umbra

50

« PredošláPokračovať »