Obrázky na stránke
PDF
ePub

131 ausus est habere insignia, ad imaginem cujus non licet dumtaxat mejere. Antiqui verò assecle fatigati ex atrio discedunt, & desideria abjiciunt,

135

Cujus ad effigiem non tantùm mejere fas est.
Vestibulis abeunt veteres, lassique clientes,
Votaque deponunt; quanquam longissima cœnæ
Spes homini caules miseris, atque ignis emendus.
Optima silvarum intereà, pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque thoris tantùm ipse jacebit.
Nam de tot pulchris, & latis orbibus, & tam
Antiquis, unâ comedunt patrimonia mensâ.
Nullus jam parasitus erit: sed quis feret istas
Luxuriæ sordes? quanta est gula, quæ sibi totos
apros, animal propter convivia natum ?
Poena tamen præsens, cùm tu deponis amictus
Turgidus, & crudum pavonem in balnea portas.

Ponit

141

tametsi viro fuit diuturna spes cœnæ atque egentibus bras

sice, & ignis coëmenda sunt.

Interim illorum dominus comedet exquisita è silvis ac mari, atque solus ipse recumbet in lectis inanibus. Etenim è tot eximiis atque amplis patinis ac tam veteribus, unica in mensa devorant patria bona. Deinceps nullus extabit parasitus. At quis tolerabit hanc intemperantiæ

tarpitudinem? Quàm magna est ingluvies, quæ apponit sibi apros integros, bestiam ad epulas destinatam? Attamen adest supplicium, quando tu satur vestes abjicis, & in balnearia defers pavo

nem non coctum.

Epist. 17. ad Atticum: Velim ex Theophane expiscere, inquit, quonam in me animo sit Arabarches: (Alii Codices habent, Alabarches:) ubi Pompeium intelligunt quidam, eo quòd Arabiæ partem ille domuisset: alii verò cum Col. Rhodig. M. Antonium, qui multa inde tributa exegerat.

131. Non tantùm mejere fas est.] Velut in sacro loco nefas sordes & alvum exonerare. Vide quæ ad Persii Satiram 1. v. 114. ad has voces, extrà mejite.

132. Abeunt lassi.] Fatigati è comitatu officiisque diuturnis.

133. Votaque deponunt.] Rectæ cœnæ spem abjiciunt.

Longissima.] Nam totâ die cœnam exspec

tarant.

134. Caules miseris atque ignis emendus.] Ut suprà dictum, loco cœnæ recta accipientes pecuniariam sportulam, centum quadrantes videlicet, ex iis coguntur miseri coëmere sibi oluscula quibus victitent, & ligna ad ignem oleribus coquendis faciendum: interim dum Patroni delicatissimis epulis vescuntur.

135. Optima silvarum & pelagi.] Ferinas carnes, & pisces exquisitos.

136. Rex horum.] Clientum Patronis, illorum veluti Rex & tyrannus, sine mercede, aut saltem exiguâ, magna imperans.

Vacuis thoris.] Pulvinis aut lectis discubitoriis, in quibus stratos veteres cibum sumpsisse notum est. Vacuis autem, id est, plurium alioqui convivarum capacibus.

Tantum ipse jacebit.] Recumbens epulabitur ipse unus, dum præstitorum officiorum justam mercedem, cœnam rectam, Clientes famelici frustrà desiderant.

137. Pulchris orbibus & tam antiquis.] Antiqui artificii, atque artificis, eximii operis, necnon è pretiosa materia; quæ quidem commendare solent vasa & supellectilia.

138. Und comedunt patrimonia mensa.] Patrimonia absumunt lautè epulando, una verò in mensa, i. e. patronus solus cum uxore ac liberis; exclusis proinde clientibus, amicis, & aliis quibuslibet; cùm è contra majores nun.

quam soli epularentur, sed pulchrè liberales & munifici egenos clientes, & amicos mensæ adhibere soliti essent.

139. Nullus jam parasitus erit.] Benè habet: Nullus erit amplius adulator: peribit sic exitiosum illud hominum genus, qui ut gratuitas cœnas aucupentur potentioribus assentantes, veritatem perdunt, & vanitati obsecundant ac superbiæ divitum.

Parasitus.] Quasi wagà σîrov dictus, eò quòd mensas divitum opiparas sectetur. Parasitorum apud Comicos crebra mentio: descriptio luculenta habetur apud Athen. lib. 6. ubi & Parasiti appellatio pridem sancta & venerabilis dicitur fuisse, & parasitari primus cœpisse Philius Jupiter Calitum maximus. cap. 8. & 9.

140. Luxuriæ sordes?] Quid enim sordidum magis, quàm per avaritiam debitum egenis negare cibum, sibi verò privatim nihil non lautitiarum indulgere, per helluationem & luxuriam?

141. Totos ponit apros.] Quod munificentiæ tribuebatur, inquit vet. Schol. Plin. l. 8. c. 51. ait P. Servil. Rullum primum extitisse inter Romanos qui solidum aprum in epulis apposuit: & hoc annales notârunt, inquit ille, ad emendationem morum.

Animal propter convivia natum.] Alludit ad id quod Varro scribit lib. 2. de Re Rust. cap. 4. Suillum pecus donatum ab natura ad epulancum. Itaque iis animam datam esse proinde ac salem, quæ servaret carnem.

Natum.] Horat. lib. 1. Od. 27.

Natis in usum lætitiæ scyphis
Pugnare Thracum est.

142. Pœna tamen præsens.] Continuò sua gulæ instat pœna, & punitio, mors nimirùm subitanea atque improvisa, sine testa

mento.

Cùm tu deponis amictus.] Quando balnea su bis, & lavas cibis distentus ac ingurgitatus. 143. Turgidus.] Persius Sat. 3. v. 98. Turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur

Hinc tuba, candele, &c.

Crudum.] Necdum in stomacho coctum,

[ocr errors]

·Inde mortes repentine, & se- Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus. necta non testata. Novus & It nova, nec tristis per cunctas fabula cœnas: 145 Deducuntur Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

non mæstus sermɔ vagatur per omnia convivia.

plius erit, quod posteri ad

exequiæ applaudenda familia Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
ribus ira pe citis. Nihil am- Posteritas: eadem cupient facientque minores.
jungant nostris moribus Ne- OMNE in præcipiti vitium stetit. Utere velis,
potes optaunt & perpetrabunt Totos pande sinus. Dicas hîc forsitan, unde 150
similia. Omne
ne crimen in ar- Ingenium par materiæ ? unde illa priorum
duo posilum est. Adibe

vela: plicas integras explica. Scribendi quodcumque animo flagrante liberet
Isthic fortasse dixeris: unde Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen ?
ingenium æquale argumento?
Unde ista anteriorum quic- Quid refert dictis ignoscat Mutius, an non?
quid vellet mens inflammata, Pone Tigellinum, teda lucebis in illa,

155 scribendi sinceritas, cujus appellationem eloqui non ausim? Ecquid interest utrum Mutius indulgeat iis quæ scribam, an non? Exhibe Tigellinum; statim fulgebis in ista face,

quod quidem valdè sanitati noxium ostendemus loco Pers:i mox citato.

Pavonem.] Hunc cibi gratiâ Romæ primus occidit Orator Hortens. aditiali, sive adjiciali cœna Sacerdotii. Saginare primus instituit M. Aufidius Lurco circa ultimum bellum Piraticum; & ex eo qu estu reditus sestertiùm 60000 habuit. Hec Plin 1. 10. c. 20. Macrob. autem Saturnal 1. 5. c. 18. Primus Q. Horten. sius, inquit, augurali cœnâ dicitur pavones posuisse. Quorum pretia statim extulerunt multi, ita ut ova eorum denariis vanirent quinis, ipsi facilè quinquagenis. Apud Athen. I 14. c. 20. furiosum esse dicitur alere domi pavones, quorum pretio queant emi statuæ.

Balnea.] Quantum esset apud Romanos la vandi studium, exponemus ad locum Persii Sat. 3. modò citatum.

144. Intestata senectus.] Tam repentè mors ingruit & præoccupat, ut minimè liceat testari, & scribere codicillos ac testainentum.

145. Nec tristis.] Rident scilicet tuam è nimiis epulis mortem epulantes, quibus idem fortasse fatum imminet.

146. Iratis.] Quibus ex testamento quidpiam à te sibi pollicentibus nihil tamen reliqueris, eo quòd conficiendi testamenti tempus tibi defuerit. Persius Sat. 6. v. 53.

Sed cœnam funeris hæres Negliget iratus, &c. Plaudendum Plausu excipiendum ac prosequendum, quia pœna præsens affecerit sordidos helluones, & gula mulctata sit.

147. Nostris moribus.] Pravis nostris ac perditis moribus, vitiisque sic invalescentibus, ut nihil addi posse videatur in posterum: unde posteri similia dumtaxat perpetraturi sint, non graviora.

149. Omne in præcipiti vitium stetit.] Nunc vitium omne stat in summo gradu, neque progredi ulteriùs potest. Unde à Satira scribenda temperare nequeo.

Utere velis. Metaphora. Id est, laxa iram, adhibe omnem animi impetum: omnes animi vires intende.

150. Totos pande sinus.] Sicut navigantes secundis ventis totos velorum sinus expandunt: sic & tu incumbe totus tam uberi Satirarum materiæ. Vide suprà ad v. 88.

Dicas hic forsitan.] Prolepsis, quâ respondet ad ea quæ sibi possunt objici.

151. Unde ingenium par materia.] Habesne ingenium satis amplum & grave, quod respondeat amplitudini & gravitati materiæ.

Unde illa priorum, &c.] Non est ea modò Satiras scribendi ac scelera vellicandi libertas, quæ fuit priùs; quâ præcedentibus sæculis Lucilius, ac deinde Horatius fruebantur, atque usi sunt exemplo Grecorum Comicorum, Eupolidis, Cratini, Aristophanis. Tùm certè fas erat vitium quodvis insectari palàm, & confodere in ipso vitiosorum ore atque Principum. At non ita modò. Horat. Lib. 1. Sat. 4.

152. Animo flagrante.] Zelo in improbos exardescente.

153. Simplicitas.] Happnoía, quâ audebant scelus proscindere ac sceleratos, summâ libertate, homines etiam notare sine ambagibus. Adeo ut opus aliquando fuerit Edicto frænum injicere licentiæ Satyricorum in veteri Comodia. Horatius ad Pisones:

Sed in vitium libertas excidit, & vim Dignam lege regi: lex est accepta: chorusque Turpiter obticuit, sublato jure nocendi.

Non audeo dicere nomen.] Insidiantibus passim & ubique delatoribus, & oppresså per Tyrannos loquendi libertate. Patet ex Sueton. Calig. cap. 27. citand.

154 Quid refert.] Reponit Juvenalis : Irascantur licèt vitiosi stylo meo confossi; quid tum ?

Mutius.] Cui Lucilius nequaquam pepercit. Vide Sat. 1. Persii ad v. 115.

155. Pone Tigellinum.] Respondet Juvenali monitor quidam: jam Mutii Scævolæ tempora pridem abiere, jam longè mutata sunt omnia. Enimverò si reprehendas ac notes v. g. Tigellinum, aliumve in Aula potentem, id non impunè, ut olim feceris.

Tigellinum.] C. Fulcinius Tigellinus patre Agrigentino, juvenis egens at valdè pulcher, ob flagitia urbe summotus est. Deinde Neronis amicitiam nactus, ac posteà Galbe, ab hoc etiam vindicatus & servatus est, cùm mortuo Nerone à Populo Romano ad supplicium deposceretur. Vetus Schol. de illo jam suprà ad v. 59. & seq.

Teda.] Arbor resinam abundanter exudans,

160

quâ uruntur stantes, qui perfunduntur fumo, gulâ suffixâ, atque amplum aperit scrobem in media arena. An igitur qui porrexit venena tribus pa. truis, feratur plumis suspensis, & inde nos aspernetur? Quando adversùm occurret, digito labia comprime. Qui pronuntiaverit voces is est: illi accusator aderit. Fas est ut tutus componas Eneam & fortem

Quâ stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
Et latum mediâ sulcum deducit arenâ.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehetur
Pensilibus plumis, atque illinc despiciet nos?
Cùm veniet contrà, digito compesce labellum:
Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est.
Securus licet Æneam, Rutulumque ferocem
Committas nulli gravis est percussus Achilles ;
Aut multùm quæsitus Hylas, urnamque secutus.
Ratulum. Nemini molestus est Achilles vulneratus, aut Hylas investigatus plurimùm, atque Hy-
driam comitatus.

unde flammis ac lumini sacrorum grata dicitur, apud Plin. Lib. 16. cap. 10.

Teda lucebis] Id est, vivus cremaberis jussu Tyranni, & delatorum arbitrio. Hic allusum volunt nonnulli ad Neronis in Christianos immanitatem, de qua Cornel. Tacit. Annal. 15. Aut crucibus affixi, inquit, aut flammandi: atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urebantur, Christiani nimirùm. Et vetus Schol. In munere Neronis arserunt vivi, de quibus ille jusserat cereos fieri, qui lucerent spectatoribus. Item, Maleficos homines tedâ, papyro, cerâ supervestiebat: sicque ad ignem admoveri jubebat ut arderent. Hinc Sat. 8. v. 235 molestam tunicam appellabit. Et Seneca ad Lucilium. Cogita illam tunicam alimentis ignium illitam & intextam, & quicquid præter hæc sævitia com

menta est.

156. Stantes ardent.] Alligati palo, aut adacto per corpus stipite, cremantur.

Fixo gutture.] Sueton. Vitell. cap. 17. Reductá coma à capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subjecto (alii legunt, subrecto) ut visendam præberet faciem, neve submitteret. Turneb. Lib. 24. cap. 41. rectus enim erat gladii mucro sub mento positus, quo vultum erigere cogebatur. Forsan & respicit Juvenalis ad uncum gutturi noxiorum impingi infigique solitum, quo ad scalas Gemonias trahebantur, ubi pendentium crura frangebantur, & subjecto igne ardebant, ut observat Mancinellus.

Fumant.] Circum accenso igne.

157. Et latum mediâ sulcum deducit arenâ.] Versus iste creditur à nonnullis adulterinus. Legunt alii, deducis: alii, qui ducit, ut sit conLipsius ex vet. Cod. corrigit

tinuus sensus

sic :

Et latus mediam sulcus diducit arenam. Interpretari licet vel de sulco in arena facto, cùm Rei corpus eo quo dictum est modo raptabatur ad patibulum: vel de scrobe & fossa, in qua defossus affixusque palo vivus combu rebatur. Apud Corn. Tacit. Annal. 15. paulò ante finem; Cùm pœna Flavi Veiano Nigro Tribuno esset mandata, is proximo in agro scTObem effodi jussit, quem nimis angustum Flavius fuisse conquestus dicitur. Sueton. Neron. cap. 49. Scrobem sibi fieri coram imperat dimensus ad corporis sui modulum ipse Nero.

Media arena.] Multi quidem in media amphitheatri arena cremabantur. Quemadmodum refert Sueton. Calig. cap. 27. de quodam

Atellanarum Poëta, ob joci ambigui versiculum, illic igni tradito jussu Imperatoris.

158. Qui dedit ergo tribus patruis, &c.] Indignabundus Juvenalis respondet monitori. Ergone mollis Tigellinus impunè despiciet nos; neque solùm effeminatus sed veneficus & nequam? Vide suprà ad v. 67.

Aconita.] Mortiferum herbæ venenosæ succum. De his Plin. pluribus locis multa Lib. 6. cap. 1. sic habet: A Ponti ore distat millibus ducentis portus Acone veneno aconito dirus. Et Lib. 27. cap. 3. Nascitur, inquit, in nudis cautibus, quas aconas vocant; & ideo aconitum aliqui dixêre, eo quòd nullus adsit juxtà nutriens pulvis, qui Græcè, xóns, &c.

159. Pensilibus plumis.] Sellâ, lecticâ, in quibus pulvini, & lecti, ut fusè suprà explica. tum est. Plin. Lib. 26. cap. 3. meminit & balinearum pensilium.

Atque illinc.] E sublimi culcitra ; vel ex eo quòd molliter vehatur ipse, dum nos pedibus incedere cogimur; quia non suppetant divitiæ & opes nobis perinde ac illi, hinc superbè nos intuetur ac despicit? Quasi verò.

160. Cùm veniet contrà.] Imò, inquit, monitor, si fortè obvius fiat tibi Tigellinus iste, vide ne quid in illum mutias.

Digito compesce labelium.] Consule tibi, inquam, & ne ullum indignationis aut iræ indicium promas.

161. Accusator erit, qui, &c.] Quod si obmurmurat quispiam, & vel, hic est, dixerit eo transeunte, statim inveniet accusatorem qui reum agat. Cave ergo ne vel has voculas protuleris, cùm Tigellinus occurrerit.

162. Securus licet Eneam, &c.] Pergit monitor, quod si te carmina scribendi studium tenet, licet nobilem animi ardorem sequi; illustres mortuos versibus tuis exorna, quod fecit Virgilius, minori periculo, majori gloriâ, quàm scribendo Satiras.

Eneam Rutulumque.] Certamina Æneæ Trojanorum ducis, & Regis Rutulorum Turni, de quibus in Eneide Virgil. Lib. 7. & sequ.

163. Committas.] Virum viro opponas, ac velut in certamen deducas.

Nulli gravis est percussus Achilles.] Nemo offendetur carmine de Achillis morte, aut de Hyle fato.

Percussus.] Propriè, nam Paris dicitur post
Apollinis effigiem latens emissâ sagitta Achil
lem percussisse, quo ex vulnere occubuit.
C

164. Quæsitus Hylas.] Hic Herculis socius

Quoties fervens Lucilius inso- Ense velut stricto quoties Lucilius ardens

ties rubescit audiens ille, cui

165

nuit districto quasi gladio, to- Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
animus sceleribus frigescit, & Criminibus, tacitâ sudant præcordia culpâ.
cor sudorem emittit ob noxas Inde iræ, & lacrymæ. Tecum priùs ergo voluta
occultas. Illinc iracundia & Hæc animo, ante tubas: galeatum serò duelli
Aletus. Quapropter ante buc-
re. Poenitet. Experiar quid concedatur in illos,
cinas, ista tecum anteà re-
volve in mente. Belli tardè Quorum Flaminia tegitur cinis, atque Latina.

piget eum qui jam cassidem

170

induit. Explorabo quid liceat adversùs eos, quorum favilla condita est ad vias Flaminiam, &

Latinam.

[blocks in formation]

matus.

Lucilius.] Vide Pers. Sat. 1. ad. v. 114.
-Secuit Lucilius urbem.

166. Infremuit.] Iram spirans & indignationem in vitium & vitiosos.

Rubet auditor.] Seu pudore, seu cupiditate ultionis inflammatus. Cur ruborem pudor & gaudium, metus verò pallorem aspergant, disputat Macrobius lib. 7. cap. 11.

Frigida mens criminibus.] Oderunt peccare mali formidine pœnæ, inquit Horatius; atqui metus ex frigore, & ex recedente ad cor omni sanguine, mens igitur improborum frigescit, quæ conscia criminum sibi timet. Vel, frigida mens, quæ diuturno scelerum usu ac veterno consopita languet, torpescit, friget, ac velut immoritur.

167. Sudant præcordia.] Præ animi anxietate & labore ob conscientiam scelus objicientem, vel ob acres morsus satyrici salis.

168. Inde iræ & lacrymæ.] Nam & ira & yindicte cupido lacrymas elicit.

Tecum priùs ergo.] Quæ cùm ita se habeant, antequàm te accingas scribendis Satiris, ac veluti classicum canas, ista perpende quæ admonui, nec temerè quidquam moliare, cujus deinde suscepti pœniteat serò.

169. Animo, ante tubas.] Multùm hic vari

Alii,

ant codices. Legunt quidam: anime, ante tuhas; ut seipsum adhortetur Poëta. animante tubâ: sed perperam.

Ante tubas.] Ante sonitum & clangorem tubæ; metaphor. à re bellicâ.

Galeatum serò duelli pænitet.] Jam non licet ampliùs pugnam detrectare, cùm auditur classicum, cùm adest hostis, & arma sunt in manibus: seriùs est tum mutare scntentiam.

Duelli] Duorum est certamen propriè, at pro bello etiam ponitur: & è duello factum esse bellum scribit Quintil. lib. 7. inde & perduelles dicti, qui patriæ suæ hostes se profi

tentur.

170. Experiar quid concedatur.] Juvenalis verba. Saltem igitur mortuos lacessam, & eos dumtaxat Satirâ vellicabo, qui ulcisci nequeunt; sic profectò in aliena persona & vivi vapulabunt. Sunt qui observant hanc à Poëta nostro reverà adhibitam in Satiris suis cautionem, ut neminem notârit, nisi alieno & ficto nomine.

171. Quorum Flaminia, &c.] Nobiles viros, quorum sepulchra visuntur ad utrumque latus viarum Flaminiæ ac Latinæ. Nimirùm ex quo lege duodecim tabularum graviter sancitum erat, ne quis in urbe sepeliretur, frequentiùs extructa sunt monumenta ad Flaminiam & Latinam celebres vias. Unde Juvenal. Sat. 5. v. 55.

Clivose veheris dum per monumenta Latina. Vide Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 2.

Flaminia.] De hac suprà ad v. 61. Latina.] Via lapidibus strata, ut aiunt, ab urbe ad Sinuessam, quod extremum est Latii oppidum. Plin. lib. 3. cap. 5. Sita inter Appiam & Valeriam, tendebat per Algidum ac Tusculanos colles ad Ferentinum, Frusinum, aliasque civitates claras. Strabo, lib. 5.

INTERPRETATIO.

SATIRA II.

ULTRA Sauromatas fugere hinc libet, & glacialem

Juvat isthinc aufugere trans Oceanum, quoties aliquid de moribus audent

Sarmatas, & mare glacie con

cretum, quotiescumque de moribus quiddam tentant imperiti valdè, ANNOTATIONES.

1. Ultra Sauromatas.] Cùm video hypocrisim & flagitia ipsorum qui sapientes videntur, & esse debent, profectò hinc migrare ve

lim in longinquas maximè terras, adeò cuneta sunt Romæ depravata apud Philosophos, Judices, Nobiles, Sacerdotes.

Qui Curios simulant, & Bacchanalia vivunt.
Indocti primùm: quanquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem, vel Pittacon emit, 6
Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthis.
FRONTIS nulla fides. Quis enim non

abundat

Tristibus obscœnis? Castigas turpia, cùm sis
Inter Socraticos notissima fossa cinados.
Hispida membra quidem, & duræ per brachia

Sauromatas.] Aliter Sarmatas, qui populi Boristhenem inter ac Tanaim fluvios, ultra paludem Mæotidem, vagi, feri, cquinum sanguinem lacte mixtum potabant: dicuntur ex Amasonibus oriundi, ut fusè narrat Herodot. Lib. 4. de his Plin. Lib. 4. cap. 12. & alibi. Gellius Lib. 9. cap. 4. Illic hodie Tartaria parva, & Moscoviæ magna pars.

Glacialem Oceanum.] Ad Zonam gelidam, versùs Polos, ubi propter assiduum frigus terræ steriles, & hinc rari incolæ, iique egentes & miseri, parvo victitantes, proindeque parùm vitiosi.

3. Curios simulant.] Præferunt vitam continentem & sanctam, qualem egit M. ille Curius Dentatus, Sabinorum, Samnitum, Lucanorum, & Pyrrhi Regis triumphator, interim verò Romanæ frugalitatis norma juxtà ac forti. tudinis specimen, ut ait Valerius Maximus Lib. 4. cap. S. Is oblatam ab hostibus ingentem pecuniæ summam recusavit dicens, malle se aurum habentibus imperare, quàm aurum habere. Et cùm exegisset ex Italia Pyrrhum, è præda regia, quæ exercitum urbemque ditavit, ille attigit nihil. Porro decretis à Senatu populo septenis cuique jugeribus agri, Curio verò quinquaginta; is popularis assignationis ac mensuræ modum excedere noluit, parùm idoneum Reipublicæ civem existimans, qui eo quod reliquis tribueretur contentus non esset. Idem ferè narrat Plinius Lib. 18. cap. 3. Curii quidem post triumphos nota concio est, inquit, perniciosum eum intelligi civem, cui septem agri jugera non essent satis.

Bacchanalia.] In quibus seminarium omnis spurcitie ac turpitudinis, ut videre est apud Livium Lib. 39. cap. 8. & sequent.

4. Indocti primùm.] Nam verè docti sunt, qui & benè docent, & vivunt pariter.

Quanquam plena omnia gypso.] Docti volunt audire nonnunquam, eò quòd studiosè conquirunt doctorum virorum perfecta simulacra. Quasi verò

Gypso.] Imagines è gypso quæ Chrysippum ejusque similes Sapientes repræsentant, collocant in Bibliothecis, & hinc videri volunt Chrysippi sectari virtutem & sapientiam.

5. Chrysippi. Vide Persii Sat. 6. v. ultimo. Perfectissimus horum, &c.] Inter illos indoctos præcipuus ac princeps.

6. Aristotelem similem vel Pittacon.] Si quis effigiem habet in museo suo, valdè similem

qui fingunt Curios, & vitam agunt Bacchantium : etsi cuncta reperies referta gypso

Chrysippi. Etenim præcipuus inter illos extat, si quispiam pretio comparat similitudinem Aristotelis aut Pittaci: ac vicus mandat armario custodire primos typos Cleanthis. Non est ulla faciei fiducia. Nam quæ regio non scatet severis impu10 dicis? damnas obscœna, quansetæ do tu es fovea vulgata inter

Socraticos

Hirsuti quidem artus ac pili rigidi in brachiis

Aristoteli, vel Pittaco, aliis-ve Sapientibus, quæ ad vivum expressa factaque existimetur.

Aristotelem.] Cui non notus is Platonis per annos viginti Discipulus, Alexandri Magni Præceptor, Peripateticorum Princeps, ob ingenii & eruditionis portentum, Naturæ Genius appellatus ?

Pittacon] Pittacus Mityleneus unus è septem Sapientibus, rexit feliciter Mityleneorum Rempublicam annos decem, ac deinde sponte oblatam ultrò abdicavit. Is inter alia, hæc præcipiebat, Amico ne maledic, ne inimico quidem. Pudicitiam ama. Veritati stude. Tempus nosce. Dicebat, Necessitati nec Deos reluctari; Principatu virum cognosci; Difficile esse invenire frugi virum, Nec sine labore maximo quemquam fieri bonum, &c. Floruit circa Olympiadem quadragesimam secundam, vixit annos septuaginta, sepultus in Lesbo. Diog. Laërt. Lib. 1. cap. 5.

7. Archetypos.] Prototypum, originalem, ut aiunt, effigiem.

Pluteum.] Vide Persii Sat. 1. v. 106. Cleanthis.] De eo dicam ad Persii Sat. 5.

v. 64.

8. Frontis nulla fides.] Alii Codices habent, fronti. Id est nulla fides habenda speciei externæ rerum.

9. Tristibus obscænis.] Hominibus tristitia vultûs & frontis specie gravitatem morum & Curii castimoniam præferentibus, dum Bacchanalium impudica imitantur facta & obscœnitates.

Castigas turpia, cùm sis, &c.] Illum oportet omni carere vitio, qui castigare vitium, atque vitiosos reprehendere vult: ut eloquitur Tullius in Sallust.

10. Socraticos.] Legunt alii Sotadicos, à Sotade Cretensi Poëta, qui Phlyacas scripsit, sive de Cinædis, ex Suida. Alii intelligunt ipsum Socratem, qui malè audiit apud multos quasi pæderastes. Aristophanes lacerat Socratem ac discipulos ejus, cùm sit & ipse pejor plerisque inquit vetus Scholiastes. Vide Persii Satiram 4. ver. 2.

Notissima fossa.] Sentina vitiorum, & eo nomine cognitus es cuivis : nec aliter interpretari licet aut libet, ob castitatis reverentiam.

11. Hispida membra quidem, &c.] Neglectus exterior cultus, & pilis hirsuta membra corpus robustum indicantia, fortem pariter animum spondere videntur : verùm è contra tibi acci

« PredošláPokračovať »