Obrázky na stránke
PDF
ePub

Qua fornace graves, qua non incude catenæ ?
Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne 310
Vomar deficiat, ne marræ & sarcula desint.
Felices proavorum atavos, felicia dicas

Sæcula, quæ quondam sub regibus atque tribunis.
Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram, & plures subnectere causas: 315
Sed jumenta vocant, & Sol inclinat; eundum est.
Nam mihi commotâ jamdudùm mulio virgâ
Innuit: ergo vale nostri memor; & quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino: 319
Me quoque ad Elvinam Cererem, vestramque Dianam
Convelle à Cumis; Satirarum ego (ni pudet illas)
Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.

Attamen quo camino, quâ incude non fabricantur vincula ponderosa? Magna certè ferri mensura in catenis adhibetur, adeò ut vereri possis, ne desit aratrum, ne ligones atque sarcula deficiant. Fortunatos atavos proavorum, & beata

sæcula vocaveris, quæ sub Regibus ac Tribunis olim urbi

Romanæ conspexerunt unicam satis esse custodiam. Licebat quidem istis alias ac multas rationes adjungere. Verùm jam invitant muli, atque Sol occidit. Oportet discedere. Jam enim flagello concusso

pridem mulorum ductor mihi signum dat. Vale igitur;

recordare nostri. Cùm verò te Roma Aquino tuo remittet recreari festinantem, tu me etiam à Cumis abstrahe ad Cererem, Helvinam ac vestram, Dianam. Statim ego caligis indutus in terram frigidulam advolabo Satirarum auxiliator, modò ut mei non eas pigeat.

Ad vivaria.] Velut ad locum, ubi paratior ac facilior victus erit. Vivaria loca sunt, in quibus aluntur ac saginantur ad cibos, seu aves, seu pisces, seu feræ, &c.

310. Ne romer deficiat, &c.] Ne desit ferrum quo fiant instrumenta agriculture necessaria. 311. Vomer.] In aratri extremitate ferrum est quo terra scinditur.

Marre, sarcula.] Rustica instrumenta, quibus inutiles herbæ resecantur.

312. Proavorum atavos.] Proavus est avi pater, atavus autem quintus pater est.

313. Sub regibus.] Hi numerantur septem, Romulus, Numa, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullus, Tarquinius Superbus; quorum loco Consules deinceps imperitavere. Tit. Liv. lib. 1. & 2. Quæ prima fuit ætas Populi Romani propè ducentos & quinquaginta per annos sub Regibus, ut ait Florus in prologo.

Atque tribunis.] Anno urbis trecentesimo decimo, primùm creati Tribuni militares consulari potestate, ut narrat Livius lib. 4. Ne Consules è plebe crearentur: quod posteà tamen ei concessum. Itaque Tribuni militares identidem & subinde Rempub. rexerunt.

314. Uno contentam carcere.] Quem Tullus Hostilius ædificari jussit; ut refert Sallust. $16. Jumenta.] A jungendo quidam, alii meliùs, ut videtur à juvando originem trahunt.

318. Innuit.] Admonet expedita esse ad iter omnia; rhede impositam suppellectilem: Umbritium jam expectari. Vide suprà v. 10.

319. Refici properantem.] Cupientem recreari ex urbis ac tumultus popularis tædio. Aquino tuo.] Quoties ibis in patriam tuam, ô Juvenalis, Aquinum scil. Campaniæ civitatem, viâ Latinâ.

320. Me quoque, &c.] Me pariter à Cumis, quo proficiscor, accersere memento ad te. Aquinum ego statim adibo, teque conveniam, & Satiras unâ conscribemus.

Helvinam Cererem.] Habebat Ceres Fanum ad Aquini suburbium, cui Helvinum nomen à fonte proximo ejusdem appellationis. Minùs placet quod nonnulli ab eluendo, alii verò ab Heluo colore, quem flavum esse aiunt, ex Varrone etymologias petunt.

Vestramque Dianam.] Quam nimirùm colitis tu Juvenalis, popularesque tui Aquinates, in Minturnensi luco.

321. Cumis.] Vide suprà v. 2. hujus Satire. Ni pudet illas.] Siquidem exiguæ meæ opis ac industriæ non pudet ac piget te eximium Vatem ac Satirographum, ipsasque Satiras.

322. Adjutor.] Nonnulli codices habent, auditor.

Gelidos in agros.] Ob situm. Frigus certè faciunt colles, silvæ, flumina.

Caligatus.] More strenui militis instructus, certè acer vitiorum hostis. Caliga sunt militaria calceamenta, quibus denominatus est Caligula Imperator, eò quòd in castris natus: mediam usque tibiam protegebant, & pars superior caput leonis videbatur, ut patet in antiquis marmoribus.

INTERPRETATIO.

SATIRA IV.

ECCE iterùm Crispinus ; & est mihi sæpè vocandus En rursùm Crispinus; à me Ad partes, monstrum, nullâ virtute redemptum verò frequenter est adducen- A vitiis, æger, solâque libidine fortis :

dus ad partes; portentum

tum.

Vidue voluptates dumtaxat

5

nullâ virtute à vitiis libera Delicias viduæ tantùm aspernatur adulter. Cætera imbecillis, at Quid refert igitur quantis jumenta fatiget que und libidine strenuus. Porticibus quanta nemorum vectetur in umbra, spernit mo chus. Ecquid in- Jugera quot vicina foro, quas emerit ædes ? terest ergò quùm amplis xystis Nemo malus felix, minimè corruptor, & idem mulos vexet; quàm mana in Incestus, cum quo nuper vittata jacebat umbra lucorum gesteur; quot jugera foro proxima, quas do. Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. mos pretio comparaverit? Nullus improbus beatus. Nequaquam stuprator ipseque incestuosus, quicum nudiustertius cubabat Sacerdos vittis redimita, vivo etiam sanguine humo submittenda.

ANNOTATIONES.

1. Ecce iterùm Crispinus] Jam exagitatus nimirùm Sat. 1. v 26. & seq. Porro Domitianum maxir è petit & vellicat Juvenalis hâc Satira. Vocandus ad partes] Sæpiùs autem exagitare illum statuit Poëta, & revocare, ut toties in Satiris istis partes suas agat, quasi personam in Comœdia.

2 Monstrum nullâ virtute redemptum] Crispinus est adeò nequam, ut nullo non vitio serviat. Quàm dura porrò vitiorum servitus, bellè exprimit & fusè Persius Sat. 5.

3. Eger, solaque libidine fortis] Languet ad omnia præterquam ad flagitia ac libidines.

4. Delicias viduæ tantùm aspernatur adulter] Ignobilem vero contemnit Venerem, adeoque viduas, quas lucri gratiâ sectantur uni pauperes. Martial lib. 11. Epigram 88.

Nunc sectaris anus. O quantùm cogit egestas! Vel; non servit amoribus viduæ opulentæ, ut opimam ejus hæreditatem mereatur, ut dictum de nonnullis Sat 1. v. 37, & seq.

5. Quid refert igitur] Si tam miser est Crispinus utpote obnoxium vitiis mancipium, quid juvat eum esse opulentum? Quid prosunt ci sue divitie, que beatum illum reddere nequeunt, nec à vitiis redimere?

Quantis jumenta fatiget porticibus] Quòd magnas habeat porticus, in quibus gestetur quoties pluit, & suaviter ambulet: ut est in Satira 7. v. 179. Plin. lib. 1. Epist. 3. Quid illa porticus verna semper? Quid illa mollis gestatio, &c.

[ocr errors]

6. Quanta nemorum vectetur in umbra] Quòd in hortis arte magnâ & studio excultis deportetur lecticâ. Magnificam ville descriptionem lege apud Plinium lib. 2. Epist. 17. ubi sic loquitur: Adjacet gestationi, interiore circuitu, vinea tenera & umbrosa nudisque etiam pedibus mollis & cedens, &c.

7. Jugera quot, &c.] Quòd novas etiam opes quotidiè accumulet; amplasque habeat ædes in parte urbis optima: vel hortos & spatia in suburbio: ut ait vetus Schol.

8. Minimè corruptor] Omnes quidem vitiosi infelices, at præ cæteris flagitiosi. Comitan

10

tur enim libidinem multæ gravesque molestiæ, justa peccati pæna. Gasper. Sciopp. corrigit, ac legit, mima corruptor: sed non sensui favet.

9. Incestus] Sic vocatur qui infandam attentat Venerem atque inconcessam cum persona ratione sanguinis aut propter religionem reverenda. Incestum autem dicitur flagitium quod caret cestu, id est, sacro Veneris cingulo, quo honestæ nuptiæ coërcentur ac decorantur. Quasi avaerov Festus, quasi incastum Isidorus dici volunt.

Cum quo, &c. Cum Crispino Vestalis incestum admisit, & impunè quidem; quia carus ille Domitiano.

Vittala] Vittæ erant fasciolæ, quibus religabant crines, aut etiam flores & serta circa caput. His utebantur cùm Matronæ, tùm max

imè Sacerdotes in Sacrificiis.

Plu

10. Sanguine adhuc vivo, &c.] Viva terræ infodienda, ex Nume Insituto Liv. lib. 1. Dionys. Halicarnass. lib. 2. ubi delinquentes Vestales & corruptæ referuntur miserabiliter occidi: viva scilicet emittebantur super lecticam latæ, more mortuorum, deflentibus ac præeuntibus cognatis, ac perlatæ usque ad portam Collinam intra muros, in monumento sub terra præpaato cum sepulcrali apparatu deponuntur, nullâque solitâ lustratione potiuntur. tarchus autem in vita Numa Pompilii, rem adhuc clariùs explicans, ait: Prope Portam Collinam, intra urbem, subterraneam domum seu foveam extitisse, in qua lectulus, & lucerna ardens, panis item & aqua; lac etiam atque oleum parata erant. Illuc Rhea feretro inclusa deferebatur per forum, ac per scalas demittebatur, antè à ministris soluta, gravi & summo ubique silentio, atque horribili ma stitiâ, &c. Vide etiam, si vis, Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 12.

Terram subitura] Alioqui punienda ex more, & moritura, si accusata & convicta fuisset. Quemadmodùm Corneliæ contigit, quam qui dem antè absolutam, longo post intervallo repetitam Domitianus damnavit. Sueton. Do mit. cap. 8.

Sed nunc de factis levioribus: & tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis, Titio, Seioque, decebat
Crispinum. Quid agas, cùm dira & fœdior omni
Crimine persona est ? mullum sex millibus emit,
Equantem sanè paribus sestertia libris,

Ut perhibent, qui de magnis majora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Præcipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
Est ratio ulterior, magnæ si misit amicæ,
Quæ vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale expectes: emit sibi. Multa videmus,

16

Verùm de minimis facinoribus modò. Ac nihilominus si alius simile quidpiam perpetrâsset, obnoxius oret morum Censori,

Enimverò quicquid infame Ti tio, & Seio, probis, id pulchrum Crispino Ecquid fa cias, quando immanis homo est, ac turpior quolibet sce. lere? Barbulum sex nilibus mercatus est, adæquan!em certè sestertia totidem li ellis, 20 sicut testantur qui de grandibu grandiora jactitan. Opificis mentem approbo, si tam gravi dono meruit primas ce

ras in codicillo vetuli orbati. Accedit causa major, si potenti donavit amasiæ, que gestatur operto speca grandibus fenestris vitreis. Nihil ejusmodi spera. Sivimet, ipse mercatus est. Plurima cernimus

11. Sed nunc de factis levioribus] Supple, agimus, vel, querimur.

Alter si fecisset idem, caderet, &c.] Si alter quàm Crispinus id fecisset, non magis impunè tulisset incestum, quàm Celer, Eques Romanus, cui Cornelix Maximillæ stuprum objiciebatur, quem in Comitio virgis ad necem cædi jussit Imperator Domitianus, ut refert Suetonius loco mox citato.

12. Judice morum] Scopticè notat Doraitianum, qui ex loco citato Suetonii incesta Ves. talium virginum severe coërcuit: & qui Corneliam absentem inauditamque damnavit incesti, ac defodi imperavit, cùm ipse fratris filiam incesto non polluisset solùm, verùm etiam occidisset. Nam vidua abortu periit, ut loquitur Plinius lib. 4. Epist. 11. quem lege. Martial. lib. 6. Epigr. 4. ad Domit.

Censor maxime Principumque Princeps. 13. Titio, Seioque] Nomina Jurisconsultis frequentia, hic designant quoslibet è vulgo viros bonos.

Decebat Crispinum] Ex iniquo Domitiani judicio, qui suspectos dumtaxat alicujus sceleris severe puniebat, ut mox dictum; at connivebat in manifestis etiam amicorum flagitiis, & incesto Crispino indulgebat.

14. Quid ages, cùm, &c.] Quam censuram & animadversionem dignam satis adhibeas in hominem omni crimine fœdiorem? Nec enim perdita solùm est lasciviæ, sed & gule Crispinus; ut mox patebit.

15. Mullum] Piscem marinum, qui aliàs barbo vel barbio, ob geminam barbam, quam habet in inferiori labio. De eo Plin. lib. 9. cap. 17. & 18. & alibi. Barbatos mullos & barbatulos vocant, & in piscinis ali solitos testantur. Varro lib. 3 de Re Rust cap. 17. Cicero ad Attic. lib. 2. Epist. 1. & Parad. 5. apud Athen. lib. 1. cap. 5. mullus Dianæ sacer dicitur. Item lib. 7. cap. 21. ubi & varie mulli dotes aseruntur. Quem tamen in locum vide Casaubonum multa doc'è corrigentem. Vide Sat. 5. v. 92. & que nos ibidem

Sex millibus emi'] Sex millibus nummûm. Macrob. lib 3. cap. 17. mullum unum septem, (Plinius autem octo) millibus nummum ait emptum ab Asinio Celere viro Consulari. Apud Sueton. autem Tib. cap. 34. tres mullos

triginta millibus nummûm vænisse, questus refertur Imperator.

16. Equantem sanè] Quasi diceret, si miraris pretium, disce pondus, & mirari desine.

Parius sestertia li ris] Emptus est piscis sex millibus, sex libras pendebat, æquavit igitur pretium pondere suo. Macrob. loco mox citato, ex Plinio ait, non repertos olim mullos, qui duas pondo libras excederent; at jam longè majores minoris emi. Horat. lib. 2 Sat 2. trilibrem memorat. Hoc verò quid, si verum est quod ex Licinio Mutiano narrat Plinius citato 1.b. 9. cap. 18. captum esse in mari Rubro mullum, qui octoginia libras penderet!

Sestertia] Sestertia sex, que continent singula mille nummos sestertios, de quibus jam antè dixi Sat. 1. v. 92, & 106. Sestertia sex efficiunt sex millia nummorum. Salmas.

17. Qui de magnis majora loquuntur] Ut solent adulatores, qui res augere verbis mirum quantum norunt.

18. Consilium laudo artificis] Toleranda vi debitur luxuria Crispini, si, &c.

Munere tanto Mullo eximiæ magnitudinis vel misso quasi munere, vel apposito in cibum seni cuipiam opulento.

19. Præcipuam in tabulis ceram] Primas partes in testamento, vel unicas meruit, hæres ex asse institutus, eo modo quo dictum suprà Sat. 2. v. 58.

20. Magnæ si misit amica] Ejus vel amorem captans vel hæreditatem. Vide Sat. 1. v. 37. & seq.

21. Quæ vehitur clauso, &c.] Magnâ & amplâ lecticâ undique clausâ ; specularibus autem pellucidâ. Sic enim mulieres delica e ventos, pulverem, & frigus excludebant sani ati pariter & pulchritudini consulentes. Vide Sat.

1. v. 65.

Specularibus] Sicut nos è vitro, sic veteres fenestras faciebant è speculari lapide, qui tenues in crustas facilè finditur. Plin. lib. 36. cap. 22. Senec. Epist. 90. & de Providentia. J. Lips. in Senec. Martial. lib. 8. Fpigramm. 14.

Hybernis o jecta notis specularia puros

Ad ittunt Soles, & sine fac diem. 22. Nil tale exspectes] At nihil istorum voluit Crispinus, uni verò suæ gulæ indulsit, exquisitas dapes emendo.

58

quæ non admisit Apicius infe- Quæ miser & frugi non fecit Apicius. Hoc tu
lix & parcus. Id verò iu, Succinctus patriâ quondam Crispine papyro ?
Crispine, vestitus olim papy Hoc precium squamæ ? potuit fortasse minoris 25
Forte licuit mercari piscato- Piscator, quam piscis emi.

patria! Is valor squame?

Provincia tanti rem inferiori pre:io quam pis- Vendit agros; sed majores Apulia vendit.

cem.

Provincia taii pretio

venum dat campos, at Apulia Quales tunc epulas ipsum glutisse putemus
venumdat ampliores. Quas Induperatorem? cùm tot sestertia, partem
tùm dapes credamus sorbuisse Exiguam, & modicæ sumptam de margine cœnæ
tot sestertia, modica portio ac Purpureus magni ructaret scurra Palati,

ipsum Imperatorem, quando

deli ata de extremilate con- Jam princeps equitum, magnâ qui voce solebat virii exigui, deglutirentur à Vendere municipes fracta de merce siluros?

sannione purpurato summæ

31

aulæ, nunc autem Equitum Magistro, qui consueverat altâ vociferatione venumda e siluros sui municipi, de merce ruptâ?

23. Miser & frugi] Præ Crispino frugalis & temperans videatur Apicius quantumvis luxuriosus. Miser porrò ille, cui sestertium centies egestas fuit; qui præ fatuo paupertatis & famis metu ipse se interemit, ut ait Seneca, Dio Caslib. de Consol. ad Helviam matrem. sius 57. &c. Apicius] Hic inter gulæ proceres numeratur apud Plin. lib. 9. cap. 17. & lib. 10. cap. 48. omnium nepotum altissimus gurges nuncupatur. Exemplum gulæ fuit, scripsitque de juscellis, ac de condiendis cibis, ut testatur vetus Schol. scientiam popinæ professus dicitur, ac millies sestertium in culinam impendisse, apud Senecam loco mox cit. num. 138. Apicii quoque velut insignis helluonis meminit idem Senec. Epist. 95.

Hoc tu] Audes & perpetras.

24. Succinctus patriâ quondam, &c.] Tu olim servus è Niliaca plebe, & verna Canopi, ut est Sat. 1. v. 26.

Papyro] Frutex est palustris in Ægypto frecujus libro seu cortice fiunt vestes, funes, tegetes, vela, &c. Vide Plin. lib. 13.

quens,

cap. 11.

25. Hoc pretium] Alii legunt, hoc pretio, Eodem sensu. An hoc pretio emuntur squamæ, id est, piscis? Synecdoche & Tapinosis, cum indignatione simul & admiratione.

26. Quam piscis] Mullus, de quo suprà emptus sex millibus nummûm.

Provincia tanti vendit agros] In regionibus extra Italiam quæsitis, opimis licèt & fertilibus tanti nec majoris emi possent agri, è quibus victitaret familia.

27. Sed majores Apulia vendit] In Apulia verò Italiæ regione, tanti quoque nec majoris etiam majores agri venduntur quàm iste piscis à Crispino emptus. Quare verò minoris quàm alibi venduntur agri Apuliæ? An Poëta respicit Apuliæ partem aliquam montibus asperam ac sterilem de qua Horatius loco mox citando: & Seneca Epist. 87. sic loquitur: Agri subur ani tantum possidet, quantùm invidiosè in desertis Apuliæ possideret? An quod Apulia infestatur Atabulo vento, ut ait idem Seneca Nat. Quæst. lib. 5. cap. 17. Hic ventus Apulie est peculiaris, & plantas frigore adurit ac devastat. Testis Plinius lib. 17. cap.

24. Ejus meminit & Gell. lib. 2. cap. 22. H.rat. lib. 1. Sat. 5.

Incipit ex illo montes Apulia notos

Ostentare mihi, quos torret Atabulus, & quos
Nunquam erepsêmus, nisi, &c.

Hinc & illi vento Atabulo àrn Báλλol, id est,
noxio, seu cladem & calamitatem immittenti
Apuli sacrificabant, ne agros depopularetur.
Vide Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 22.

Apulia] Sita est non procul ab ostio sinús Adriatici, Dauniam inter & Calabriam. Hodie pars regni Neapolitani, vulgo, la Puglia.

28. Quales tunc epulas, &c.] Quod si Crispini hominis sordidi ta is fuit gula & luxuria, qualem putas extitisse Domitiani Imperatoris ? Hunc jam Poëta aggreditur.

29. Induperatorem] Per Epenthesim. Tull. 1. de Divin. n. 107. ex Ennio: uter esset induperator. Scribendum contendit indoperatorem, Theod. Pulmannus.

Sestertia] Suprà ; ad v. 16.

Partem exiguam & modice sumptam, &c.] Quæ tamen Crispini dapes & sumptuosa convivia, si cum epulis Domitiani conferantur, non erunt nisi pars exigua & ultima dumtaxat, atque velut margo cœnæ & mensæ Imperatoriæ.31. Purpureus] Vide Sat. 1. v. 27.

Ructaret] Adeò cibis ingurgitatus, ut ructus ederet.

Scurra Palati] Crispinus aulæ parasitus, adulator, risus captator, Imperatori gratiosus. Martial. lib. 7. Epigramm. 98.

32. Jam Princeps Equitum] Primùm factus Eques Romanus, ut dictum Sat. 1. v. 27. deinde etiam Equitum Magister. Corn. Tacit.

33. Municipes Siluros] Ex eadem patria Egypto, & quasi Crispini municipes. Vide Gel. lib. 16. cap. 13.

Siluros] Fluviatiles pariter ac marini pisces sunt, in Nilo frequentes. Plin. lib. 5. cap. 9. porculo marino quospiam similes, nullis ossibus spinisve intersitis, carne prædulci esse, idem Plin. testatur lib. 9. cap. 15.

Fracta de merce] In vase seu corbe fracto & rupto; quippe nullius pretii Alexandriæ isti pisces, & quos inopes in Ægypto venditare solent. Vetus Schol. Non hæret hic Salmasius, quin ingeniosè comminiscatur, & corrigat, Fa riú, pro Phariâ, id est, Ægyptia.

Auspicare Calliope, fas est 35 istic consistere. Non est canendum. Res verè gesta tractatur. Referte juvencula Pierides. Juvet me quòd vos appellavi juvenculas.

Incipe Calliope, licet hîc considere: non est
Cantandum; res vera agitur. Narrate puellæ
Pierides; prosit mihi vos dixisse puellas.
Cùm jam semianimum laceraret Flavius orbem
Ultimus, & calvo serviret Roma Neroni,
Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi,
Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
Implevitque sinus: neque enim minor hæserat illis,
Quos operit glacies Mæotica, ruptaque tandem
Solibus effundit torpentis ad ostia Ponti

39

Tem

pore quo postremus Flavius dilaniabat terram jam semi

mortuam, atque Roma calvo Neroni mancipata erat, è regione templi Veneris, quod fulcit Ancona Dorica, retia incurrit ac replevit stupenda

magnitudo rhombi Adriatici: etenim non adhæsit minor iis quos tegit glacies Maotica, & Sole denique soluta ejicit ad ingressum pigri maris Euxini inertiâ torpentes,

S4. Incipe Calliope] Ironicè pariter ac facetè Calliopem invocat, quasi quid arduum ac valdè serium moliatur: cum tamen rhombi piscis magnitudinem: & Domitiani gulam dumtaxat insectari velit.

Calliope] Scilicet ipsa que heroïco Carmini præsides, inter Musas Princeps.

Licet hic considere] In re tam gravi non est leviter agendum, aut transeundum.

Non est cantandum] Neque more Poëtico hodie fingendum, & versibus ingeniosè amplificandum.

36. Pierides] A Pierio Thessaliæ monte Musis sacro. Áliter paulo Tullius de Natura Deorum, lib. S. n. 54.

Prosit mihi] Hoc ampliùs adeste, & favete mihi.

Puellas] Adolescentulas, puras, virgines, Nymphas. Ita Poëtæ solent adulari suis Numinibus.

37. Cùm jam semianimum, &c.] Magnificum exordium quasi grandia narraturi.

Semianimum laceraret Flavius orbem] Romam orbis dominam Domitiani sævitiâ oppressam. Is enim crudelitatem non magnam solùm, sed & callidam inopinatamque exercebat, ut scribit Sueton. Domit. cap. 11.

Flavius ultimus] Domitianus Imperator, postremus è gente Flaviâ, quæ obscura quidem, ac sine ullis majorum imaginibus, at Reipublicæ tamen nequaquam pœnitenda, quod ait Sueton. Vespas. c. 1.

38. Calvo Neroni] Utraque vox invidiosa pro Domitiano, qui quidem Calvitio sic offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii vel joco vel jurgio objectaretur. Ita Sueton. Domit. cap. 18. Deinde propter vitia paria similemque sævitiam Nero alter vocaVide Sueton. Domit. cap. 10. 11. 15. Tantùm desciverat ille à placidis moribus Vespasiani ac Titi. Undè Martial.

tur.

Flavia gens quantùm tibi tertius abstulit hæres ! Pane fuit tanti non habuisse duos. 39. Incidit Adriaci, &c.] Regnante, inquam, Domitiano, rhombus ingens à piscatore captus est.

Parturiunt montes, &c. Adriaci, &c] Natantis in mari Adriatico, quod est inter Italiam, Illyricum & Græciam, hodie, Sinus Venetus.

Spatium admirabile rhombi] Immensa propè moles piscis, rhombus stupende amplitudinis.

Rhombi Plin. lib. 9. cap. 20.

Marinorum

piscium, inquit, alii sunt plani, ut rhombus, cui situs dexter resupinatus est, &c.

40. Ante domum Veneris quam, &c.] Locum etiam designat accuratè, veluti ad rem faciat. Ante urbem Anconam, ubi Veneris templum.

Quam Dorica sustinet Ancon] Syracusani à Græcis oriundi Tyrannum Dionysium fugientes huc navigantes appulêre, civitatemque condidêre in agro quidem Piceno, opportuno situ, atque (ut Mela scribit) in angusto duorum Promontoriorum ex diverso coëunt um, inflexi cubiti imagine ac figurâ, unde nomen ayaav, cubitus, seu flexus brachii: ibidemque insignem Veneri ædem posuêre.

Dores

Dorica] Synecdoche, pro Gracis. populi gemini fuere, alii in Asia minore, alii in Achaia.

41. Implevitque sinus] Mole suâ & amplitudine retia implevit rhombus.

Sinus] Vide Sat. 1. v. 88.

Neque enim minor haserat, &c.] Qui enim tùm retibus adhæsit captus piscis non erat inferior magnitudine illis, qui detinentur in fundo Paludis Mæotidis, quandiu constricta gelu est, at indè exeuntes ruptâ glacie, posteà natant & capiuntur in Ponto Euxino, magni & pingues ob longam desidiam.

42. Maotica] Palus Maotis excipit Tanaim fluvium, inter minorem Tartariam Europe, & Circassiam Asia regiones: cum Euxino mari per Bosphorum Cimmerium, hodie Fretum Caffa connectitur Illuc sæviens Boreas plurimam convehit glaciem.

43. Solibus] Estivi Solis ardoribus. Torpentis] Tardè fluentis. Quidam legunt, torrentis, quòd ibi rheuma quoddam mare trahat. Vetus Schol.

Ponti Euxini scilicet, qui olim Axenus dicebatur, id est, inhospitus, teste Plinio; Amazonius Claudiano; Scythicus Flacco; Tauricus Festo; mare Ponticum Straboni, Tacito, Plutarcho; Cimmerium Herodoto & Orosio; Caucasium Apollonio; Colchicum nonnullis; Sarmaticum Ovidio; Phasianum Aristidi; vulgò Mare Nigrum; Italis Mare Maggiore, &c. Situs ejus est inter Thraciam, Samatiam, & Asiam minorem: ambitus continet vicies semel centena quinquaginta millia, ut auctor est Varro, & ferè Veteres, inquit Plin. lib. 4. cap. 12.

« PredošláPokračovať »