Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

IMPENSIS F. C. & J. RIVINGTON, G. LOWNDES, J. NUNN, G. WILKIE,
SCATCHERD & LETTERMAN, J. CUTHELL, G. Ginger, law &
WHITAKER, LONGMAN, HURST, REES, ORME & BROWN, J. RI-
CHARDSON, CADELL & DAVIES, E. WILLIAMS, J. M. RICHARDSON,
LACKINGTON, ALLEN & SOCIORUM, BALDWIN, CRADOCK & JOY,
J. MAWMAN, R. SCHOLEY, SHERWOOD, NEELY & JONES, J.
OTRIDGE, WALKER & EDWARDS, necnon sIMPKIN & MARSHALL

[blocks in formation]

PRINCEPS.

SERENISSIMO

DELPHINO.

NEC Satyricos evolvisse pigeat Te, SERENISSIME Quo ampliùs tùm domesticis exemplis, tum indole propria ad omne bonum institutus es; hoc magis delectabit Romanorum vitia, quæ & nostra sunt, videre passim damnata: pirtutem verò ubique amabilem, ubique laudatam. Fortè etiam placebit diversum conferre utriusque viri stylum & ingenium eidem tamen Satiræ nihilo seciùs operatum. Facundum hinc Poëtam, ut acriter, sic & disertè, scelus proscribentem non sine voluptate comparabis cum morosa illa, stricta, falsa dicacitate Persii, severam Stoicorum disciplinam strenuè venditantis. Apud hunc certè præclara tot sapientia oracula non aspernabere. Apud illum verò quàm multa occurrent, jucundèque leges, felicibus hisce temporibus accommodata! Hac imprimis LUDOVICI magnitudinem exhibebunt :

Et

spes

& ratio studiorum in Cæsare tantùm, Solus enim tristes hac tempestate Camœnas

Respexit.

Item ista;

Spes vitæ cum Sole redit.

At cùm nata auspicatissimè Tibi dicam, an Regno proles adoleverit; ei profectò gaudebis occentare:

Nobilitas sola est atque unica virtus.

Hoc sanè potissimùm novit Borbonius Sanguis: hoc à Majoribus accepisti; hoc præstas ipse non degener : hoc posteris exemplum stimulus atque incentivum à Te relinquetur. Perge, SERENISSIME PRINCEPS, virtutes quasque summas complecti, hasque doctrinâ & sapientiâ decorare; hoc est cum LUDOVICO MAGNO magnitudine certare. Quæ quidem dum generosè moliris, nos interim ad exterarum gentium invidiam, ævi nostri Francicique Imperii felicitate potiemur; in quo videlicet Reges adeò studiosè philosophantur, adeò sapienter dominantur.

PRÆFATI O.

MECUM ipse luctatus sum aliquandiu, priusquàm injuncto mihi penso & labori manum admove

Hinc scribendi cacoëthes bilem, illinc repetita

At cùm cœpi

crambe stomachum ciebat. Quid enim post lucubrationes tot virorum doctissimorum, ego rursùm? Actum agam, an nova commentus, & quasi vitans humum, nubes atque inania captabo? Sic ego memet initio ab opera deterrebam. rem moliri, tum sensi & intellexi quàm sapienti consilio ducerentur ii qui, jubebant opus urgebantque. Nôrunt omnes qui, quales, & quanti sunt illi; MONTAUSERIUS DUX, ac Præsul BOSSUETIUS olim Condomensis, jam verò Meldensis Episcopus; necnon eruditissimus Abbas HUETIUS, formandis SERENISSIMI DELPHINI moribus, regendisque studiis à LUDOVICO MAGNO præpositi. Tantis itaque Viris, Lector, acceptum refer, quod facilis deinceps cuivis pateat aditus ad capiendum sensum ac mentem Poëtarum alioquin abstrusorum. Nam interpretatio quidem aperta est, quæ dum strictæ orationis nexus & ambages solvit, omnem certè caliginem

« PredošláPokračovať »