Obrázky na stránke
PDF
ePub

БТ

[ocr errors]

JUVENALIS
Alexander

Inome. En

Aug
S A T I R Æ

A. PERSII Flacci Gaga

INTERPRETATIONE AC NOTIS

ILLUSTRAVIT

LUDOVICUS PRATEUS

RHETORICÆ PROFESSOR EMERITUS

JUSSU

CHRISTIANISSIMI REGIS

IN USUM

SERENISSIMI DELPHINI

LONDINI

IMPENSIS F. C. & J. RIVINGTON, G. LOWNDES, J. NUNN, G. WILKIE,
SCATCHERD & LETTERMAN, J. CUTHELL, G. GINGBR, LAW &
WHITAKER, LONGMAN, HURST, REES, ORME & BROWN, J. RI-
CHARDSON, CADELL & DAVIES, E. WILLIAMS, J. M. RICHARDSON,
LACKINGTON, ALLEN & SOCIORUM, BALDWIN, CRADOCK & JOY,
J. MAWMAN, R. SCHOLEY, SHERWOOD, NEELY & JONES, J.
OTRIDGE, WALKER & EDWARDS, necnon SIMPKIN & MARSHALL

[blocks in formation]

SERENISSIMO

DELPHIN 0.

NEC Satyricos. evolvisse pigeat Tes. SerENISSIME PRINCEPS. Quo ampliùs tùm domesticis exemplis, tum indole propriâ ad omne bonum institutus es.; hoc magis delectabit Romanorum vitia, quæ & nostra sunt, videre passim damnata : virtutem verò ubique amabilem, ubique laudatam. Fortè etiam placebit diversum conferre utriusque viri stylum & ingenium eidem tamen Satire nihilo seciùs operatum. Facundum hinc Poëtam, ut acriter, sic & disertè, scelus proscribentem non sine voluptate comparabiscum morosa illa, stricta, falsa dicacitate Persii, severam Stoïcorum disciplinam strenuè venditantis. Apud hunc certè præclara tot sapientiæ oràcula non aspernabere. Apud illum verò quàm multa occurrent, jucundèque leges, felicibus hisce temporibus accommodata! Hæc imprimis LUDOVICI magnitudinem exhibebunt :

Et

spes & ratio studiorum in Cæsare tantum, Solus enim tristes hac tempestate Camænas Respexit.

Item ista;

Spes vitæ cum Sole redit.

At cùm nata auspicatissimè Tibi dicam, an Regno proles adoleverit ; ei profectò gaudebis occentare :

Nobilitas sola est atque unica virtus.

Hoc sanè potissimùm novit Borbonius Sanguis : hoc d Majoribus accepisti ; hoc præstas ipse non degener : hoc posteris exemplum stimulus atque incentivum à Te relinquetur. Perge, SERENISSIME PRINCEPS, virtutes quase que summas complecti, hasque doctrina & sapientia decorare ; hoc est cum LUDOVICO MAGNO magnitudine certare. Quæ quidem dum generosè moliris, nos ixterim ad exterarum gentium invidiam, avi nostri Francicique Imperii felicitate potiemur ; in quo videlicet Reges aded studiosè philosophantur, adeò sapienter dominantur.

ز

PR Æ FATI O.

rem.

MECUM ipse luctatus sum aliquandiu, priusquam injuncto mihi penso & labori manum admove

Hinc scribendi cacoëthes bilem, illinc repetita crambe stomachum ciebat. Quid enim post lucubrationes tot virorum doctissimorum, ego rursum ? Actum agam, an nova commentus, & quasi vitans humum, nubes atque inania captabo ? Sic ego memet initio ab opera deterrebam.

At cum cepi rem moliri, tum sensi & intellexi quam sapienti consilio ducerentur ii qui, jubebant opus urgebantque. Norunt omnes qui, quales, & quanti sunt illi ; MONTAUSERIUS Dux, Præsul BOSSUETIUS olim Condomensis, jam verd Meldensis Episcopus ; necnon eruditissimus Abbas Huetius, formandis SERE

DELPHINI moribus, regendisque studiis a LUDOVICO MAGNO præpositi. Tantis itaque Viris, Lector, acceptum refer, quod facilis deinceps cuivis pateat aditus ad capiendum sensum ac mentem Poëtarum alioquin abstrusorum, Nam interpretatio quidem aperta est, quæ dum strictæ orationis nexus & ambages solvit, omnem certè caliginem

ac

NISSIMI

« PredošláPokračovať »