Obrázky na stránke
PDF
ePub

Dextera sacras jaculatus arces,

Terruit urbem;

Terruit gentes, grave ne rediret

Sæculum Pyrrhæ, nova monstra questæ,
Omne quum Proteus pecus egit altos
Visere montes;

Piscium et summa genus hæsit ulmo,

scilicet imago Jovis fulguratoris. Sic
in Stat. Theb. IX, 858: «Ardens >>
dicitur aquila « fulminis vector, » et
in Æneid. VII, 141: « Hic pater
omnipotens cælo ter clarus ab alto
Intonuit. >> Simplicius quoque intelligi
poterit rubens dextera pro dextera
rubentibus fulminibus armata, per
figuram quæ dicitur Metonymia.
jaculatus arces, jaculari arces pro
arces jaculando percutere, ut Ovid.
in Ibin. 49: « Sic ego te nondum
ferro jaculabor acuto, » et Amor. III,
3, 35: « Jupiter igne suo lucos jacu-
latur et arces. >> arces, và äxpa, loca
edita, colles; unde arces sacræ pro
templis in locis editis, imprimis vero
h. I. pro Capitolio, Jovis aliorumque
deorum templis ornato. Scilicet ful-
men gravissimam Deorum iram signi-
ficare videbatur quum publica monu-
menta et præsertim templa attingeret,
quasi suas ædes numina derelinquere
pararent. Hinc ea res in maximis pro-
digiis habita; quod optime demon-
strat illa Constantini constitutio, Cod.
Theod. de paganis sacrificiis et tem-
plis :
: « Si quid de palatio nostro, aut
cæteris operibus publicis degustatum
fulgore esse constiterit, retento more
veteris observantiæ, quid portendat
ab aruspicibus requiratur. »>

5. Terruit gentes ne, etc. h. e.

5

fecit, ut gentes timerent, ne, etc. gentes, non hoc verbo gentes per oppositionem verbi urbem, significantur populi Romæ vicini, vel municipia, ut in notissimis auctoribus sæpe fit, sed potius omnes mundi, qui tunc totus in imperio Romano erat, populi, quæ augustior et poeta dignior imago est.

Sæculum Pyrrha, tempora illa quibus Deucalion cum uxore Pyrrha oppressus fuit diluvio: quæ omnia in fabulis effusius et frequentius enarrata, quam ut nova explicatione indigeant. Vid. inprimis Ovid. Metam. I, ' 260 sqq. Pyrrha, non sine delectu pro Deucalionis; multo graviores enim muliercularum in rebus trepidis querelæ. Hunc locum ante oculos habuit Claudian. de Bello Gildon. v. 43, re tamen in majus aucta: «Remorumque sonos et Pyrrhæ sæcula sensi.»-nova monstra, h. e. rerum omnium perturbatum ordinem. Monstra enim dicuntur quæ nondum visa ac audita fuerunt. Sic de prima nave Catull. Epith. Pel. V, 15 : « Æquoreæ monstrum Nereides admirantes. » — -Proteus, deus marinus, cui armenta sua pascenda Neptunus permiserat. Vid. Virg. Georg. IV, 398 sqq. — egit visere, græca locutio: id est, egit ad visendum. Piscium et summa genus hæsit ulmo, etc. nonnulli sunt

[ocr errors]

Nota quæ sedes fuerat columbis;
Et superjecto pavidæ natarunt
Æquore dama.

Vidimus flavum Tiberim, retortis
Litore Etrusco violenter undis,
Ire dejectum monumenta Regis,
Templaque Vestæ;

qui leviter in re tam atroci piscium
et palumborum mentionem injectam
pronuntiaverint, maluerintque hanc
abesse diluvii descriptionem; hujus
autem generis digressiones et multo
effusiores et frequentissimas apud Pin-
darum reperias. Nota, consueta,
propria.-sedes, vox nobilior pro nidis
avium.-columbis, silvestribus scili-
cet, quæ palumbes vulgo dicuntur.
superjecto, adeo extra modum effuso,
ut cooperiret altissimas rupes quas
vulgo damæ inhabitant.

13. Vidimus, graviter dictum, adjunctam enim stuporis ac metus habet notionem.-flavum, a flavo arenarum colore; v. Æneid. VII, 51 et Ovidii Metam. XIV, 448. retortis litore Etrusco violenter undis, a litore Etrusci, seu Tyrrheni maris, in quod influebat Tiberis, adeoque in ejus ostio compressis, retroque, versus caput, violenter actis. Quod fieri potest « si, ut áit Seneca Nat. Quæst. III, 26, Crebrioribus ventis ostium cæditur, et reverberatus fluctu amnis resistit; qui crescere videtur, quia non effunditur.» Vid. etiam Plin. Ep. VIII, 17, 2, in qua similis ejusdem fluvii inundatio effuse describitur. Quibus explicatio nibus ac testimoniis fretus eorum sententiam, licet non absurdam, rejicere non dubitem, qui litus Etruscum de

10

15

dextra Tiberis ripa, quæ Etruriam spectabat, accipiunt.-Ire dejectum, pulcherrima sane expressio et vi plena, quæ undis mentem ac consilium dare videtur, et dei, scilicet Tiberini, voluntati tribuit, quod natura facile acciderat. Et hic prorsus non sine magna quadam majestate et dignitate, Deum ipsum in tali re agentem inducit, nec parvam exprobrationibus suis gravitatem addit poeta, quum Tiberim ipsum indignantem ac pœnas exercentem fingit. Qui enim ignoret quanto cultu Tiberim venerarentur Romani, Taciti Annal. I, 79 adeat, ubi viderit inundanti Tiberi moles objici noluisse senatum, «ne minore gloria flueret. » -monumenta regis, regiam Numa Pompilii.-Templaque Vestæ, ædem Vestæ conditam ac consecratam ab eodem Pompilio, juxta regiam. Hoc enim templum vocat Ovidius Fast. VI, 269, « regis opus placidi. » Idem etiam eodem loco : « Hic locus exiguus, qui sustinet atria Vesta, tunc erat intonsi regia parva Numæ ; » et Trist. III, 1, 30, suo libro urbem ingressuro loca indicans : « Hic locus estVesta, qui Pallada servat et ignem; hæc fuit antiqui regia parva Numæ. » Vide etiam Plutarchum in vita Numæ, et Serv. ad Virgil. Æneid. VII,

185.

Iliæ dum se nimium querenti

Jactat ultorem, vagus et sinistra

Labitur ripa, Jove non probante, u-
xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum,

Quo graves Persæ melius perirent;
Audiet pugnas vitio parentum
Rara juventus.

Quem vocet Divum populus ruentis
Imperi rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctæ minus audientem
Carmina Vestam?

17. Nice, sive Rhea Silvia quæ Romulum Marte concepit; ideo, quod ab Amulio vel in fluvium Anienem, vel Tiberim demersa, utriusque fluvii uxor dicitur.querenti, sc. necem Cæsaris, cognati sui, quippe qui, ut ipsa Ilia, ab Iulio, sive Ascanio, Albæ rege, originem duceret.-nimium, alii jungunt nimium querenti quod quidem de femina vindictæ insatiabili apprime intelligeretur; jungendum vero potius nimium ultorem suadent sqq. Jove non probante et uxorius. Nonnulli etiam jungi volunt nimium jactat, quod eadem est sententia, sed forma minus poetica.—sinistra ripa, abi Roma sita fuit. - Labitur, alias de placido aquarum cursu intelligitur, hic autem de citatiori et vehementiori, quum etiam vagus verbo vim addat. ·Jove non probanțe, sc. Jupiter Romanorum patronus, Romam terreri, non autem perdi volebat. uxorius, uxori nimium inserviens. Virg. Æneid. IV, 266: « Pulchramque uxorius urbem exstruis. »

20

25

21. Cives, hoc verbo significatur hic de civilibus bellis agi. — acuisse, major ostenditur civium inter se pugnantium furor, cum ferrum quam acutissimum reddere appeterent. graves Persæ, Persarum nomine Parthi intelliguntur, qui a Persis victi cum iisdem coaluerant. Graves, h. e. infesti, molesti, Crassi cæde adhuc recenti et inulta; sic Capù; Пépoatot dicitur Alexander a Theocrito, Idyl. XVII, 19.-Quo graves Persæ melius perirent, satius fuisset Parthos perire hoc ferro.-Rara juventus, id est, posteri quorum exiguus numerus restabit vitio, h. e. culpa parentum, qui furore civilium bellorum correpti sese mutuis cædibus interfecerunt.

28. Quem vocet Divum, quem Deorum adesse precetur populus sustentando, quod ruinam minabatur, imperio? rebus, casus tertius pro: ad res; sub. sustentandis. res imperii, pro ipso imperio ut in Æneid. III, 1: « Res Asiæ ; » in Ovid. Fast. V, « Ille (Jupiter) ubi res cæli te

128:

Cui dabit partes scelus expiandi Jupiter? Tandem venias, precamur, Nube candentes humeros amictus Augur Apollo;

Sive tu mavis, Erycina ridens, Quam Jocus circumvolat et Cupido; Sive neglectum genus et nepotes Respicis auctor,

nuit.»- Virgines sanctæ, vestales sanctæ dicuntur ob pudicitiæ, cui se consecrarunt, sanctitatem.-fatigent, obtundant, lacessant. - minus audientem, audire recusantem, quia de bellis civilibus et Cæsaris cæde irascebatur. Sic Ovidius Fast. III, 699, Vestam, sibi de Cæsare occiso loqui dubitanti talia dicentem fingit : « Ne dubita meminisse; meus fuit ille sacerdos; Sacrilega telis me petiere manus. » — Carmina, solemnes precum formulas quæ certis modis canebantur. — Vestam, in cujus peculiari tutela posita fuit reipublicæ Romanæ salus. Sic in Virgil. Georg. I, 499: Vestaque mater, que Tuscum Tiberim et Romana palatia servas. »

"

29. Partes, munus, officium. scelus, sc. bellorum civilium, scelesta, quæ ad bella civilia spectant, consilia. Sic in Virgilio Eclog. IV: «Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri. »

Tandem, hoc verbum longiorem moram incusare videtur. Adsis o tandem, etc. venias, scelera nostra expiaturus. — Nube candentes humeros, refulgentes nube, sive nimbo lucido qui Deorum propitiorum, uti ater iratorum, signum sit. Homer. Iliad. I, 47, de irato Apol

30

35

line: ód' že vuxтì éoixos. - Apollo, primum Apollo invocatur, vel quod ei ante sacra fierent quam libri Sybillini, quibus præesset, inspicerentur; vel quod Deus erat fatidicus, vates, ut apud omnes poetas dicitur. Hanc sententiam confirmare videtur epith. Augur.

33. Mavis, sc. venire ad scelera nostra expianda. - Erycina, Venus, ita appellata a monte Eryce, in Sicilia, ubi ei templum exstructum fuit nobilissimum ab Enea, Æneid. V, 759; pervulgato poetarum more Deos indigitantium a locis in quibus præcipue colebantur. Venus hic invocatur utpote Enes et ideo totius gentis Romanæ parens. ridens, solemne ac perpetuum Veneris epithetum. Nam in muneribus inter Deos distribuendis, huic dex obtigisse padara ait Hesiod. Theog. 205; hinc quoeidrs, pedicooz, a poetis dicitur. — Jocus, tanquam deus in Veneris comitatu.

[ocr errors]

35. Neglectum genus, stirpem tuam, Romanos quos adhuc parum curasti.-Respicis, propitii Dii videbantur, si respicerent, adspicerent; irati autem, si oculos averterent.—auctor, utpote Romuli pater qui Romam condidit.

ludo, pro bello quod Martis

Heu! nimis longo satiate ludo;
Quem juvat clamor, galeæque leves,

Acer et Marsi peditis cruentum
Vultus in hostem;

Sive mutata juvenem figura
Ales in terris imitaris, almæ
Filius Maiæ, patiens vocari
Cæsaris ultor:

Serus in cælum redeas, diuque
Lætus intersis populo Quirini ;
Neve te nostris vitiis iniquum
Ocior aura

ludus est, et ei jucundum præbet spectaculum. — leves, expolita et ideo fulgentes, quod militis vultum magis terribilem efficit. —Acer, iratus, ferox.-Marsi, nonnulli legere voluerunt Mauri. Quum autem Mauri potius equitatu quam peditatu valuerint, et præterea imbelles populi fuerint, hic autem de fortissimo milite loqui voluerit Horatius, illa lectio Marsi longe præferenda mihi videtur; Marsi enim Romanorum milites fuerunt longe fortissimi. Vid. infra lib. II, 20, 18, « et qui dissimulat metum Marsæ cohortis, » et III, 8, 6, « Marsus et Appulus;» in Virgil. Georg. II, 167, « genus acre virum Marsos. cruentum, a se perfossum et sanguine conspersum.

41. Sive mutata, etc. Sensus est. sive tu, alate deus, Mercuri, deposita divina forma, sub juvenis Augusti figura, in terris versaris; præclara sane et exquisita assentatio qua Horatius Augustum Romanis tanquam divinitus

* 40

45

oblatum, et tanquam eum qui solus motus civiles componere imperiique majestatem reparare possit, repræsentat.-Ales, h. e. alate, alatos calceos gestans. almæ, solemne Deorum epithetum; alma Venus, alma Ceres, etc.- patiens, non recusans, non dedignatus. — vocari, h. e. esse, ut Græci sæpe dicunt.

45. Serus in cælum redeas, h. e. sero in cælum redeas. Hæc oratio ad Augustum, tanquam deum, dirigitur. Vid. Ovid. Trist. V, 2, « sic ad pacta tibi sidera tardus eas, » et Metam.XV, 868, « tarda sit illa dies, et nostro se-rior ævo, qua caput Augustum... accedat cælo.»> Conf. etiam Lucan. I, 45'; et Stat. Theb. I, 22 sqq. — Lætus, xatpov, propitius, tanquam numen propitium : étiam hoc tanquam dedeo. Sic Stat. Silv. I, 1, 108 de Domitiano: «Certus ames terras, et quæ tibi templa dicamus... nec te cæli juvet aula, tuosque lætus huic dono videas dare tura nepotes.»-* - populo Quirini, sc.

« PredošláPokračovať »