Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas, 9. Nunc decet, etc. vide, quam suaviter poeta vulgarem sententiam, << nunc lætitiæ, ad quam anni tempus invitat, indulgendum est, » externa lætantium specie adumbrata, extulerit! diem lætum enim celebrantes capiti, unguentis delibuto (nitido), corollas e myrto (cujus usus fuit inprimis in compotationibus, cf. infr. I, 38, 5, et II, 7, 25), et aliis floribus nexas imponere solebant. — impedire, vincire, coronare. Stat. Silv. IV, 3, 68, <«< crinem mollibus impeditus ulvis. » -flore, pro floribus. solutæ, a frigore, quo fuerunt constrictæ, per Zephyri flatus et mitiorem solis calorem resolutæ. - Fauno, huic deo agresti, tanquam agrorum et gregum custodi, bis quotannis, nempe Id. Febr. (Ovid. Fast. II, 193) et Non. Dec. (huc pertinet carmen infr. lib. III, 18) sacra (Faunalia vulgo dicuntur) instaurari, et cum summa omnium lætitia celebrari solebant; hinc poeta ad lætitiam evocaturus Fauno immolandum esse dicit. umbrosis lucis, quibus cum vere frondes redierunt.agna...hædo, sc. sibi immolari. Immolare aliqua re pro vulgari : immolare aliquid, apud Liv. XLI, 14, << immolantibus Jovi singulis bobus, » ibidem paulo post : « bove perlitare jussus. » Virg. Æneid. II, 118, «< animaque litandum Argolica. » Alii le 10 gunt agnam, hædum, quam lectionem ego pariter admiserim, nec ulla de causa rejiciendam putaverim; quam voluerit, lector eligat. 13. Pallida Mors, etc. Nexus et sensus est fere hic: nunc, nunc, o Sexti, dum licet, perfruere vitæ voluptatibus; nam mors, divitibus æque ac pauperibus instans, mox præter opinionem te opprimet; post mortem autem neque commissationibus, neque amoris lusibus indulgere licebit. -pulsat pede, graviter procedit, intrat, pedem infert. Vulgo intelligunt mortem fores pulsantem, foribus pede insultantem: indigna Horatio idea; et pulsare recte de accessu dicitur. Stat. Achill. I, 10, « neque enim Aonium nemus advena pulso, »> h. accedo, intro.--- æquo pede, æque, nullo habito discrimine. Sic. II, 18, 32: «< æqua tellus Pauperi recluditur Regumque pueris. tabernas, humiles casas, tuguria; regum turres, excelsa nobilium et beatiorum ædificia, reges sæpe dicuntur beatiores, divites, potentes ob divitias; - eamdem sententiam novo ornatu repetit Horatius infr. Od. lib. II, 3, 25 seqq. et 14, 14 et 18, 32, et III, 1, 14 seq. Sat. II, 6, 95, « neque ulla est Aut magno, aut parvo leti fuga.» Cf. etiam notissimos versus quibus eam sententiam exornaverit Gallicus poeta Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15 Jam te premel nox, fabulæque Manes, Et domus exilis Plutonia : quo simul mearis, Nec regna vini sortiere talis, Malherbius. beate, beati dicuntur in lætam sortem nati, fortunati, qui iis, quæ possident, beatam vitam sibi parare possunt. Vitæ summa brevis, exiguus dierum, qui ad vivendum nobis concessi sunt, numerus. Vid. infra IV, 7, 17: « Quis scit an adjiciant hodiernæ crastina summæ Tempora di superi. » Hoc v. summa e numeris sumitur, sc. vitæ omnia momenta, omnes dies simul collecti, alii aliis additi. spem nos vet. inch. long. h. e. monet nos, ne multa moliamur in longioris vitæ spem, jubet nos brevi spatio (ut infr. lib. II, 7, Noster loquitur) spem longam resecare. Naturæ humanæ levitas illa quæ novas quotidie spes vitæ sumit, vivide ac multoties a Seneca reprehenditur, in Epistolis scilicet XIII, XXIII et præsertim CI ubi reperias: « o quanta dementia est, spes longas inchoantium!» Sic apud gallicum fabularum scriptorem : « Quittez le long espoir et les vastes pensées. » La Fontaine, lib. IX, Fab. VIII, cui titulus: le Vieillard et les trois jeunes Hommes. 16. Jam te premet nox, etc. mors, Manes et loca infera mox te oppriment, retinebunt, coercebùnt. « Concordes animæ nunc et dum nocte premuntur,» Virgil. Æneid. VI, 828.— Manes, dii infernales, aut, si malueris, mortuorum umbræ. — fabulæ, non, ut quidam volunt, ficti ac falsi, qui premere non possent; sed de quibus tot fabulæ, tot miræ narrationes inter homines seruntur. Sic infra XXII, 7, fabulosus dicitur Hydaspes non qui fictus est, sed de quo multa fabulosa narrantur. Sic apud Prop. II, 16, 29, tragicæ Erinnyes dicuntur non quas tragici finxerunt, sed quas tragici sæpius in scenam induxerunt. —exilis, dicitur domus Plutonis ob exilem levium et tenuium, quæ ibi versantur, Umbrarum (quæ infr. Od. I, 10, 18, levis turba vocantur) formam; nisi quis exilem domum de inopi et egena, ubi nihil reperitur, quo bene sit, cum Bentleio explicare malit; hoc sensu certe domus exilis dicitur infr. Ep. I, 6, 45. Nec regna vini sort. talis, nec regnum amplius in commissationibus talorum jactu tibi continget, h. e. nec amplius commissaberis; talorum nempe jactu creari solebant, qui præessent conviviis, legesque convivis scriberent; vocabantur ii reges convivii, βασιλεῖς τοῦ συμποσίου (hinc regna vini), modimperatores, domini, strategi, dictatores, arbitri bibendi. tener. Lycidan mirab. pulcri Lycida adspectu delectabere. Hoc nomen ab Horatio fictum esse arbitrari poteris, quum hoc ipsum, tanquam amasii nomen, occurrat in Bione IV, 10: v d' αὖτ ἐς τὸν ἔρωτα καὶ ἐς Λυκίδαν τι μελίσδω. quo calet juventus, etc. qui nunc puer juventutis h. juvenum animos amore incendit, et mox, adultior factus, puellas non leviter commovebit. Hæc ad declarandam eximiam 1 Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus Lycida pulcritudinem adduntur a poeta.-tepere, non hic de amore frigescente, ut apud Ov. Amor. II, 2, 53, sed de pudico ac verecundo virginum amore, opposito turpi ac immoderato juvenum amori qui calent. Cæterum in sententiam horum vv. comparasse 20 juvabit, præter Sapph. c. XI (secundum Anal. Br. t. I, 57); Asclepiad. Ep. 21; Anal. Br. t. I, p. 215. Anth. Gr. t. I, p. 148 (ed. Jac.); Strat. Ep. 96; Anth. Gr. t. III, p. 90, et elegiam, quæ est in Theognid. v. 951 (Gnom. Brunck. p. 39). ANALYSIS. Carmen hoc est ex eorum genere, quæ descriptione expedita lectorem facile capiunt, eumque suavitate imaginum ac sententiarum, quæ sponte se obtulisse videntur, veritate morantur ac deliniunt. Scribitur hoc ad L. Sextium, qui in Bruti partibus fuerat, illius quæstor ac perpetuus comes; mox etiam, quum, Romam reversus, in amicitiam Augusti receptus esset, constans illius cultor atque laudator. Vid. de Amicis Horat. t. III, p. 25, nostræ edit. Jam ad ipsum carmen veniamus: ab ortu veris, cujus descriptio ad Italicæ regionis naturam atque ingenium præclare attemperata est, progressus, ejusque suavitate atque lætitia, qua totam naturam perfudit, perfusus ipse atque exhilaratus poeta eosdem animi sensus in amicum suum transfundere conatur, eumque ad fruendas, quas vernum tempus secum ferat, delicias atque jucunditates sedulo hortatur. Hinc naturali sententiarum ordine ad commune de vitæ voluptatibus sectandis præceptum deducitur, rationibus ab ipsius vitæ brevitate, omnibusque proposita moriendi conditione, et quod post mortem nihil, quod gratum ac jucundum sit, amplius sperare liceat, desumptis. In argumento tam simplici a tractatione atque elocutione poetæ inprimis laus quærenda erat, eamque summam unanimi intpp. consensu suam hoc carmine fecit Horatius. Græcas notiones in eo plures deprehendas, unde græcum Horatio ante oculos fuisse exemplum non inepte conjicias. Quam vana vero, atque a poeta lyrico aliena Sanadoni et Dacerii sit opinio, Horatium ad fastos romanos, qui initium veris d. V Id. Febr. postridie Faunalia, et mox (a. d. XII Cal. Mart.) Feralia haberent, studium suum in pangendo hoc Carmine direxisse existimantium, facile intelligitur. CARMEN V. AD PYRRHAM. Miseros esse amatores Pyrrhæ propter ejus inconstantiam; se quoque, sumpta e mari allegoria, eodem naufragio deprehensum esse. QUIS multa gracilis te puer in rosa 4. Quis multa gracilis, etc. quis videtur. Ex usu loquendi autem per dictionem in rosa non, in rosis cubans, sed, rosis coronatus designatur. Sic apud Cic. de Fin. II, 20, potare in rosa, et Tuscul. V, 26, esse in rosa. Similiter apud Græcos Eurip. Herc. Fur. 677 (quem locum commode laudavit Cl. Mitscherl.) év oreqávotatv Elvat dicitur.-Grato, ob loci amœnitatem ; fuit enim illud antrum haud dubie jucundum umbraculum sub spelunca, hilaritati, potationi, amorisque lusibus opportunum. Non autem antro hic intelligendum, ut voluit J. Bond, lupanar, fornix ubi meretrices aliquando latebant; qui sensus et epith. grato non congrueret, et voluptuosis hujusce loci imaginibus repugnaret. 4. Cui, in cujus gratiam. Tibull. IV, 6, 2, «Tota tibi est hodie, tibi se lætissima comsit.»-comam relig.comæ fingendæ et concinnande studium inter artes, quibus puellæ placere volebant, sæpius memoratur. Pro gene Simplex munditiis? Heu, quoties fidem Emirabitur insolens, Qui nunc te fruitur credulus aurea; raliori vero: cui comis crines, specia- 5. Heu, quoties fidem, etc. sensus : heu, quoties de mutata fide (tua perfidia) et mutatis Diis (ejus nempe amori, cui ab initio adspirare videbantur, nunc adversantibus) querelas fundet, et in medio amoris cursu se tristi tempestate oppressum cum stupore animadvertet, h. e. se miserum sentiet.-Amatorem, cujus læta ab initio in amore spes repente puellæ perfidia in tristitiam mutatur, comparat cum nauta, qui in mari, cui vento secundo et prosperrimæ navigationis spe confisus se crediderat, subita tempestate deprehenditur;-et in hac comparatione sive allegoria (nimirum quod ad decepti amatoris sortem attinet) 5' 10 scite poeta usque ad finem carminis 9. Aurea, h. e. ob pulcros mores et firmam in amore fidem maxime amabili. Sic mores pulcri et honesti infr. IV, 2, 23, dicuntur aurei. Pariter Antiphanes de meretrice, quæ non haberet animum meretricium, eam habere ait ἦθος τι χρυσοῦν πρὸς ἀρετὴν κεκτημένην, ὄντως ἑταῖραν. vacuam, sibi soli, haud alii, in amore vacantem. « Elige de vacuis, quam non sibi vindicet alter, » Ov. Heroid. XX, 149. nescius auræ fallacis, ille ignorat, te in amore auræ instar mu ́tabilem et inconstantem esse. Imago ipsa ab aura desumta ad amoris instabilitatem declarandam admodum frequentata est græcis pariter ac latinis poetis. Huic vero loco perquam accommodaturquum et ipsa allegoriæ superiorum vv. præclare inserviat. 12. Miseri, etc. nexus sententiarum est miseri illi qui te non no |