Obrázky na stránke
PDF
ePub

VIII

1o Laborum enarrationem quos ad elucidandum poctam suscepi; nomina ducum præcipuorum quos in commentariis sequutus sum, et sociorum qui in conferendis MSS. lectionibus et mendis plagularum corrigendis fidelem ac religiosam mihi operam navavere ;

2o Vitam Q. Horatii Flacci, e Suetonio et aliis scriptoribus desumptam, atque per consulum annos accurate digestam, indicantemque quibus temporibus carmina quæque componi probabiliter debuerint; notam de amicis Horatii; duas odas a Cl. DE VILLOISON, anno 1778, primum apud nos editas, quamvis perperam, ut reor, nostro poetæ adscribantur; varia de Q. Horatio antiquorum et recentiorum testimonia;

3o Notitiam literariam; Elenchum codicum MSS. ad quos adhuc exactus est Flaccus; item variarum editionum versionumque qualibet lingua scriptarum ;

4o Indicem universum, qui nomina, res et verba uno tenore descripta continebit; cujus laboris utilitatem, ne dicam, necessitatem, ita perspectam habeo, ut ipse, quanquam negotiis mille aliis distractus, ex optimis indicibus, alterna vice ad textum collatis, novum ex integro longe auctiorem et emendatiorem conficere voluerim ; nec profiteri dubito, nullum ex aliis in manu mihi fuisse (et fuerunt omnes), qui non erroribus scateret, seu male indicatis, seu omissis permultis vocibus, iisque interdum maxime necessariis. Quibus vitiis ne meus laboraret, verba ad unum omnia cum versibus egomet contuli; quæ apud Bentleium diversa in eodem versu occurrunt indigitavi; denique in hoc concinnando eam operam insumpsi, qua in nulla alia re majorem me unquam præstitisse confirmo. Si quid tamen humanitus acciderit, ignoveris, amice lector, meque non incuria saltem nec levitate lapsum memineris. Vale.

N. E. LEMAIRE..

METRA HORATII LYRICA.

PROOEMIUM.

METRA, quibus Horatius in odis usus est, exhibituro mihi visum est, quorundam ad rem metricam pertinentium vocabulorum tironum maxime causa præmittere brevem explicationem, omissis quæ notiora esse solent. In quod studium si cui altius penetrare in animo sit, duce utatur peritissimo Godofredo Hermanno V. Cl. (Handbuch der Metrik. Leipz. 1799).

Versus iambicos et trochaicos Grammatici plerumque dipodiis (diodías) h. e. binorum pedum seriebus (~-~aut -~-~) metiuntur, et versum duarum dipodiarum s. ex quatuor pedibus constantem dimetrum, – tribus dipodiis s. sex pedibus constructum trimetrum vocant. Versus enim iambici quum in locis imparibus (primo, tertio, etc.) ac trochaici in paribus (secundo, quarto) spondeum habere possint rhythmus idem post singulas demum dipodias redit. -Sin vero de dactylicis, choriambicis ceterorumque generum versibus (exceptis tamen anapasticis, quorum metra etiam zata diodíav dispescuntur) sermo est, dimeter appellatur qui duobus, — trimeter qui tribus continetur pedibus simplicibus.

Versus catalectus (ariyos nataknutos) est cujus pedi ultimo syllaba deest (num. 3). Si pedi aut trisyllabo, aut tetrasyllabo duæ syllaba desunt, versus existit catalectus, aut in syllabam, aut in disyllabum (num. 7 et 14).

Versus brachycatalectus est cui pes integer deest (num. 1); non nisi iambici et trochaici versus brachycatalecti sunt.

HOR. I.

I

Versus acatalectus est in cujus ultimo metro nihil ad integritatem deest, neque quidquam abundat (num. 4).

Versus hypercatalectus, in quo una in fine syllaba abundat (num. 6).

Basis est pes duarum aut trium syllabarum, a quibus versus quidam exorditur, antequam series pedum versui illi propriorum incipit (num. 6—9).

Horatii odæ per versus vel ejusdem usque, vel duplicis, vel triplicis generis decurrunt. Sunt igitur nouata vel μονόκωλα, vel δίκωλα, vel τρίκωλα. Versus autem diversi generis, ex certo ordine semper redeuntes, systemata (nos: Strophen s. Stanzen) efficiunt sibi in vicem quoad rhythmum similia. Quodsi post seriem binorum versuum primum genus redit, systema est d'orpoçov; ex quo quid sit τρίστροφον, μονόστροφον, τετράτροφον facile patet.

A. VERSUUM SINGULORUM GENERA,

a. Versus iambici.

1. Versus Ityphallicus, qui est dimeter brachycatalectus.

Cf. num. 19.

2. Versus iambicus dimeter acatalectus s. quaternarius.

-

པཔ །

Inarsit æstuosius. Epod. 3, 18.

Vel hœdus ereptus lupo. Epod. 2, 60.
Imbres nivesque comparat. Epod. 2, 30.

1. Pedes sub lineola punctata positi rarius inveniuntur.

Forti sequamur pectore. Epod. 1, 14.
Videre properantes domum. Epod. 2, 62.
Ast ego vicissim risero. Epod. 15, 20.
Cf. de hoc versu num. 20 et 21.
Est in metro XV et XVI.

3. Versus iambicus trimeter catalectus.

[ocr errors][merged small]

Mea renidet in domo lacunar. II, 18, 2.
Jam te premet nox fabulæque manes. I, 4, 16.
Regum que pueris nec satelles orci. II, 18, 34.
Est in metro XII et XVIII.

4. Versus iambicus trimeter acatalectus s. senarius.

[blocks in formation]

Suis et ipsa Roma viribus ruit. Epod. 16, 2.

Heu me per urbem, nam pudet tanti mali. Epod. 11, 7. Tibi hospitale pectus et pura manus. Epod. 17, 49. Deripere lunam vocibus possim meis. Epod. 17, 78. Infamis Helenæ Castor offensus vicem. Epod. 17, 42. Optat quietem Pelopis infidi pater. Epod. 17, 65. Alitibus at que canibus homicidam Hectorem. Epod. 17, 12. Vecta bor humeris tunc | ego inimicis eques. Epod. 17, 74Sæpius cæsura neglecta est.

In Epodon carm. 16. Horatius non nisi iambis puris

usus est.

Est in metro XI, XIV, XV, XII.

1. Nota locum cæsuræ designat,

[blocks in formation]

Truditur dies die. II, 18, 15.

Horatius spondeum in secunda sede non admittit.
Est in metro XVIII.

c. Versus choriambici.

6. Versus Pherecratius s. choriambicus monometer hypercatalectus cum basi, in qua apud Horat. semper spondeus est.

[merged small][ocr errors][merged small]

7. Versus Glyconicus s. choriambicus dimeter catalectus in pyrrhichium aut iambum, cum basi, quam apud Horat. semper spondeus tenet.

[merged small][ocr errors]

Nil mortalibus arduum est. I, 3, 37.

Bis in basi reperiretur trochæus, si lectio servanda esset. Teucer et I, 15, 24, et Ignis Iliacas ibid. 36. Syllabæ ultimæ, qua versus abundat, vocalem elisam reperis IV, 1, 35. Est in metro II, III, IV.

8. Versus Asclepiadeus minor s. versus choriambicus trimeter antecedenti similis, nisi quod uno choriambo locupletior est.

177

Crescentem sequitur cura pecuniam. III, 16, 17.

« PredošláPokračovať »