Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

DE BAPTISMO ADULTORUM.

I quis adultus sit baptizandus, debet priùs secundùm Apostolicam regulam in Christiana fide ac sanctis moribus diligenter instrui, et per aliquot dies in operibus pietatis exerceri, ejusque voluntas et propositum sæpiùs explorari, et non nisi sciens et volens, probeque instructus baptizari.

At verò si quis, dum instruitur, in mortis periculum incidat, baptizarique voluerit, habita ratione periculi vel necessitatis baptizetur.

Adultorum Baptismus, ubi commodè fieri potest, ad Episcopum deferatur, ut si illi placuerit, ab eo solemniùs conferatur; alioquin Parochus ipse baptizet, stata cæremonia.

Decet autem hujusmodi Baptismum ex Apostolico instituto, in Sabbato sancto Paschatis, vel Pentecostes, solemniter celebrari.

Quare si circa hæc tempora Catechumeni sint baptizandi, in ipsos dies, si nihil impediat, Baptismum differi convenit.

Verùm si circa, seu post tempus Pentecostes aliqui conversi fuerint, qui ægrè ferant suum Baptismum in longum tempus differri, et ad illud festinent, instructique ac ritè parati esse noscantur, citiùs baptizari possunt.

Catechumenus instructus baptizetur in Ecclesia, seu in Baptisterio. Patrinus ei assistat, et ipse Catechumenus ad Sacerdotis interrogationes respondeat, nisi mutus fuerit, aut omninò surdus, vel ignotæ linguæ ; quo casu vel per Patrinum, si illam intelligat, aut alium interpretem, vel nutu consensum explicet

suum.

Pro hujus autem veneratione Sacramenti, tàm Sacerdotem qui adultos baptizabit, quàm ipsos adultos qui sani sunt, convenit esse jejunos.

Quare non post epulas, aut prandia, sed ante meridiem (nisi ex rationabili causa aliter faciendum esset) eorum Baptisma celebretur.

Admonendus est Catechumenus, ut peccatorum suorum pœniteat.

Amentes et furiosi non baptizentur, nisi tales à nativitate fuerint: tunc enim de iis idem judicium faciendum est, quod de infantibus, atque in fide Ecclesiæ baptizari possunt.

Sed si dilucida habeant intervalla, dum mentis compotes sunt, baptizentur, si velint. Si verò antequam insanirent, suscipiendi Baptismi desiderium ostenderint, ac vitæ periculum immineat, etiamsi non sint compotes mentis, baptizentur.

Idemque dicendum est de eo, qui lethargo aut phrenesi laborat, ut tantùm vigilans et intelligens baptizetur; nisi periculum mortis impendeat, si in eo priùs apparuit Baptismi desiderium.

Sacerdos diligenter curet ut certior fiat de statu et conditione eorum qui baptizari petunt, præsertim exterorum. De quibus facta diligenti inquisitione num aliàs ac ritè sint baptizati, caveat ne quis jam baptizatus, imperitia, vel errore, aut ad quæstum, vel ob aliam causam, fraude dolove iterùm baptizari velit. Omnes autem de quibus, re diligenter investigata, probabilis dubitatio est an baptizati fuerint, si nihil aliud impediat, sub conditione baptizentur.

Hæretici verò ad Catholicam Ecclesiam venientes, in quorum Baptismo debita forma aut materia servata non est, ritè baptizandi sunt: sed priùs errorum suorum pravitatem agnoscant, et detestentur, et in fide Catholica diligenter instruantur: ubi verò debita forma et materia servata est, omissa tantùm suppleantur, nisi rationabili de causa aliter Episcopo videatur. Ceterùm legantur et serventur ea quæ suprà de Baptismo in communi præscripta sunt, fol. 9.

NOTA. Precibus Concilii Provincialis Baltimorensis I., à Sa. Me. Pio PP. VIII. concessum est Missionariis Foderate America Diocesum omnium, ut in Baptismo Adultorum Ritus ad baptizandos infantes in Rituali Romano præscriptus, possit adhiberi.

ORDO SUPPLENDI OMISSA SUPER

CUM

BAPTIZATUM.

YUM urgente mortis periculo, vel alia cogente necessitate, sive parvulus, sive adultus, sacris Precibus ac Cæremoniis prætermissis, fuerit baptizatus, ubi convaluerit, vel cessaverit periculum, et ad Ecclesiam delatus fuerit, omissa omnia suppleantur: idemque ordo ac ritus servetur, qui in Baptismo parvulorum (si fuerit parvulus) seu adultorum (si fuerit adultus) præscriptus est.* Excepto quòd interrogatio, An velit baptizari, formaque Baptismi, et ablutio prætermittuntur, et quædam Orationes, et Exorcismi suo quique loco immutati, ut infrà, dicuntur. Sacerdos igitur, antequam immittat salem in os baptizati, manum super caput ejus imponens, dicit:

Ο

OREMUS.

ORATIO.

MNIPOTENS sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respicere digneris super hunc famulum tuum N. quem dudùm ad rudimenta fidei vocare dignatus es; omnem cæcitatem cordis ab eo expelle disrumpe omnes laqueos satanæ, quibus fuerat colligatus: aperi ei Domine januam pietatis tuæ, ut signo sapientiæ tuæ imbutus, omnium cupiditatum fœtoribus careat, et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus tibi in Ecclesia tua deserviat, et proficiat de die in diem, ut idoneus sit frui gratia Baptismi tui, quem suscepit, salis percepta medicina. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde posteaquam modicum salis immisit in os baptizati, dicens: Accipe salem sapientiæ, propitiatio sit tibi in vitam æternam. R. Amen. Dicit:

*In hisce Fœderatis America Septentrionalis Provinciis, vigore Apostolici Indulti supra commemorati, fol. 28, ordo supplendi omissa idem est pro Adultis ac pro Parvulis.

OREMUS.

DE

EUS Patrum nostrorum, Deus universæ conditor veritatis, te supplices exoramus ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, ut hoc pabulum salis gustantem non diutiùs esurire permittas, quò minùs cibo expleatur cœlesti, quatenùs sit semper spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens, et quem ad novæ regenerationis lavacrum perduxisti, quæsumus, Domine, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum æterna præmia consequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post hæc facto signo Crucis in fronte baptizati, dictisque illis verbis:

Et hoc signum Crucis, quod nos fronti ejus damus, tu maledicte diabole numquam audeas violare. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen. Manu super caput ejus imposita, dicit:

OREMUS.

ATERNAM ac justissimam pietatem tuam depre

ETE

cor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auctor luminis et veritatis, super hunc famulum tuum N. ut digneris eum illuminare lumine intelligentiæ tuæ munda eum, et sanctifica: da ei scientiam veram, ut dignus sit frui gratia Baptismi tui, quem suscepit: teneat firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam, ut aptus sit ad retinendam gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

RITUS SERVANDUS, CUM EPISCOPUS

S1

BAPTIZAT.

I Episcopus, vel S. R. E. Cardinalis parvulos vel adultos baptizare voluerit, parantur et servantur omnia, ut superiùs de ordine Baptismi dictum est, atque hæc prætereà quæ infrà notantur.

Adsint Cappellani, vel alii Presbyteri, et Clerici superpelliceis induti, qui ei assistant ac ministrent. Ipse verò super rochetum sive superpelliceum, si est Regularis, accipiat albam, et cingulum, et stolam, et pluviale violacei coloris, ac mitram: atque ita paratus cum ministris procedat ad Baptismi ministerium. Et dum interrogat, N. Quid petis ab Ecclesia Dei? ac dum facit reliquas interrogationes, sedet cum mitra: cùm verò exsufflat, dicendo, Exi ab eo immunde spiritus; surgit cum mitra. Rursùs sedet, cùm signat Catechumenum signo Crucis in fronte, et in pectore, vel dicit: Accipe signum Crucis, etc. et cùm dicit Orationes, quæ præcedunt vel sequuntur benedictionem salis, surgit deposita mitra, similiter cùm ipsum salem benedicit. Cùm autem salem benedictum immittit in os baptizandi, mitram accipit, et sedet. Cùm verò legit Exorcismos, et dum saliva aures et nares Catechumeni tangens dicit, Ephpheta, ac dum introducit eum in Ecclesiam, stat cum mitra. Cùm autem dicit, Credo in Deum Patrem, etc. et Pater noster, super Catechumenum, stat sine mitra. Sed cùm nomen quærit, et interrogat: N. Abrenuntias satanæ, etc. et baptizandum Oleo sacro in pectore et inter scapulas inungit, sedet cum mitra: quo facto accipit stolam, et pluviale album. Et cùm rursùs interrogat de Fide; Credis in Deum, etc. Vis baptizari, etc. et cùm baptizat per infusionem, sedet cum mitra. Si verò baptizat per immersionem, mitram retinens stare debet.

« PredošláPokračovať »