Obrázky na stránke
PDF
ePub

quantumvis reservatis; (cessat enim tunc omnis reservatio;) sed priùs, si potest, cui debet, satisfaciat: ac si periculum evaserit, et aliqua ratione Superiori, à quo aliàs esset absolvendus, se sistere teneatur; cùm primùm poterit, coram eo se sistat, quidquid debet præstiturus.

Quòd si inter confitendum, vel etiam antequam incipiat confiteri, vox et loquela ægrum deficiat, nutibus et signis conetur, quoad ejus fieri poterit, peccata pœnitentis cognoscere; quibus utcumque vel in genere vel in specie cognitis, vel etiam si confitendi desiderium sive per se sive per alios ostenderit, absolvendus est.

Meminerit porrò Sacerdos, ægris non esse injungendam gravem aut laboriosam pœnitentiam; sed indicendam tantùm illam, quam, si convaluerint, opportuno tempore peragant. Interim juxta gravitatem morbi, aliqua oratione, aut levi satisfactione imposita, et acceptata, absolvantur, prout opus fuerit.

ABSOLUTIONIS FORMA.

Cùm igitur pænitentem absolvere voluerit, injuncta ei priùs, et ab eo acceptata salutari pœnitentia, primò dicit:

Misereatur tuî omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis perducat te ad vitam æternam. Amen. Deinde dextera versùs pœnitentem elevata, dicit. Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens et misericors Dominus. Amen.

Dominus noster Jesus Christus te absolvat: et ego auctoritate ipsius te absolvo ab omni vinculo excommunicationis, suspensionis, et interdicti, in quantum possum, et tu indiges. Deinde ego te absolvo à pec

catis tuis, in nomine, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Si pænitens sit laicus, omittitur verbum, suspensionis.

Passio Domini nostri Jesu Christi, merita beatæ Mariæ virginis, et omnium Sanctorum, quidquid boni feceris, et mali sustinueris, sint tibi in remissionem peccatorum, augmentum gratiæ, et præmium vitæ

[blocks in formation]

In confessionibus autem frequentioribus et brevioribus omitti potest, Misereatur, etc. et satis erit dicere: Dominus noster Jesus Christus, etc. ut suprà, usque ad illud, Passio Domini, etc.

Urgente verò aliqua gravi necessitate in periculo mortis, breviter dicere poterit:

Ego te absolvo ab omnibus censuris, et peccatis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

DE ABSOLUTIONE AB EXCOMMUNICATIONE IN FORO EXTERIORI.

S1

I potestas absolvendi ab excommunicationis sententia Sacerdoti commissa fuerit à Superiore, et in mandato certa forma sit præscripta, illa omninò servanda est: si verò in mandato seu commissione dicitur: In forma Ecclesiæ consueta absolvat; hæc servanda sunt.

Primò, ut excommunicatus ei, ob cujus offensam in excommunicationem incurrit, priùs, si potest, satisfaciat. Quòd si tunc non possit, sufficientem cautionem præbeat, aut saltem, si eam præstare non potest, juret se, ut primùm poterit, satisfacturum.

Secundò, si crimen, ob quod in excommunicationem incidit, sit grave, juramentum ab eo exigatur de pa

rendo mandatis Ecclesiæ, quæ illi fient pro tali causa: ac præcipuè, ne deinceps delinquat contra illum Canonem vel decretum, contra quod faciendo, censuram incurrit.

Denique hunc absolvendi ritum observabit.

Pænitentem coram se utroque genu flexo, in humero (si vir fuerit) usque ad camisiam exclusivè denudato, virga aut funiculis sedens leviter percutit, dicendo totum Psalmum Miserere meî Deus, etc. cum Gloria Patri, etc. Deinde surgit, et aperto capite dicit:

Kyrie eleison. Christe eleison.

Kyrie eleison.

Pater noster. y. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos à malo.

. Salvum fac servum tuum (vel ancillam tuam), Domine. R Deus meus sperantem in te.

V. Nihil proficiat inimicus in eo (vel in ea.) R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. . Esto ei Domine turris fortitudinis.

R. A facie inimici.

V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

EUS, cui proprium est misereri semper et par

DEUS

cere, suscipe deprecationem nostram; ut hunc famulum tuum, quem excommunicationis sententia constringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Mox sedet, et cooperto capite dicit:

Dominus noster Jesus Christus te absolvat: et ego auctoritate ipsius, et sanctissimi Domini nostri Papæ (vel Reverendissimi Episcopi N. vel talis Superioris) mihi commissa, absolvo te à vinculo excommunicationis, in quam incurristi (vel incurrisse declaratus es) propter tale factum, vel causam, etc. et restituo te communioni et unitati fidelium, et sanctis Sacramentis Ecclesiæ, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Quòd si Sacerdoti nulla sit à Superiore præscripta forma, nec sibi mandatum ut in forma Ecclesix communi vel consueta absolvat; tunc nihilominùs pro rei gravitate prædictam cæremoniam et Preces adhibeat: at verò si res non fuerit adeò gravis, absolvere poterit, dicens:

Dominus noster Jesus Christus te absolvat: et ego auctoritate ipsius, et sanctissimi Domini nostri Papæ (si à Papa fuerit delegatus) (vel Reverendissimi Episcopi N. vel talis Superioris) mihi concessa, absolvo te, etc. ut suprà.

In foro autem interiori Confessarius habens facultatem absolvendi excommunicatum, absolvat juxta formam communem suprà præscriptam in absolutione Sacramentali. 37.

VEL

[ocr errors]

DE MODO ABSOLVENDI A SUSPENSIONE,

AB INTERDICTO, EXTRA VEL INTRA SACRAMENTALEM
CONFESSIONEM.

I Sacerdoti sit commissa facultas absolvendi ali-
quem à suspensione vel interdicto, quamvis nulla

verba sint præcipuè determinata, uti poterit hac formula.

Pœnitens dicat: Confiteor Deo, etc.

Sacerdos: Misereatur tuf, etc. Indulgentiam, etc. Auctoritate mihi ab N. tradita, ego absolvo te à vinculo suspensionis quam (vel interdicti quod) propter tale factum (vel causam) incurristi (seu incurrisse declaratus es) in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.,

Si verò Confessario, sive in foro conscientiæ, sive extra, data est potestas dispensandi super irregularitale, tunc postquam absolverit à peccatis, addat consequenter:

eas

Et eadem auctoritate dispenso tecum super irregularitate in quam (vel irregularitatibus, si sint plures, in quas) ob talem causam, (vel tales causas, exprimendo) incurristi, et habilem reddo, et restituo te executioni Ordinum et officiorum tuorum, in nomine Patris,et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Si nullum habet Ordinem, dicatur: Habilem reddo te ad omnes Ordines suscipiendos, vel etiam ad alia, juxta tenorem mandati.

Quòd si necesse sit titulum beneficii restituere, et fructus malè perceptos condonare, subjungat:

Et restituo tibi titulum (seu titulos) Beneficii (seu Beneficiorum) et condono tibi fructus malè perceptos. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Advertat autem Sacerdos, ne ullo modo in iis facultatis suæ terminos excedat.

4*

« PredošláPokračovať »