Obrázky na stránke
PDF
ePub

Terga fuga celeri praestantibus omnibus, instant 75
Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.
Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum
Praecipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit
Victrix turba: nec ardenti decoxit aeno

80

Aut verubus: longum usque adeo tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.

Hic gaudere libet, quod non violaverit ignem,
Quem summa coeli raptum de parte Prometheus 85
Donavit terris. Elemento gratulor et te
Exsultare reor. Sed qui mordere cadaver
Sustinuit, nil unquam hac carne libentius edit.
Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites, an
Prima voluptatem gula senserit. Ultimus autem, 90
Qui stetit absumto iam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
Produxere animas: sed res diversa, sed illic
Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus 95
Extremi, longae dira obsidionis egestas.

100

Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
Exemplum esse cibi: sicut modo dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant, esse parati
Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum
Viribus abnuerit dira atque immania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes,

105

Quorum corporibus vescebantur? Melius nos
Zenonis praecepta monent: nec enim omnia, quaedam
Pro vita facienda putat. Sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?

115

Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas. 110
Gallia causidicos docuit facunda Britannos:
De conducendo loquitur iam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par
Virtute atque fide, sed maior clade, Saguntus
Maeotide saevior ara
Tale quid excusat.
Aegyptus: quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut iam, quae carmina tradunt,
Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus
Impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo 120
Arma coegerunt tam detestabile monstrum
Audere? Anne aliam, terra Memphitide sicca,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?

Qua nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, 125
Hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
Et brevibus pictae remis incumbere testae.
Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt 130
Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur,

Quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo iubet casum lugentis amici

Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem 155 Circumscriptorem, cuius manantia fletu

[ocr errors]

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, quum funus adultae
Virginis occurrit vel terra clauditur infans

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium divinorumque capaces

Atque exercendis capiendisque artibus apti
Sensum a coelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis

145

155

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et praestare iuberet, 150
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas;
Aedificare domos, Laribus coniungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia; protegere armis
Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Turribus atque una portarum clave teneri.
Sed iam serpentum maior concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam; saevis inter se convenit ursis.
Ast homini ferrum letale incude nefanda
Produxisse parum est; quum rastra et sarcula tantum
Assueti coquere et marris ac vomere lassi

160

165

Nescirint primi gladios extendere fabri.
Aspicimus populos, quorum non sufficit irae
Occidisse aliquem; sed pectora, brachia, vultum 170
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo,
Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
Tanquam homine et ventri indulsit non omne legu-
men?

SATIRA XVI.

SUMMARIUM.

Ultima haec satira praemia et commoda militiae enumerat

et, quantum tunc temporis togato anteponatur miles, demonstrat. Sed totum carmen luvenale indignum atque spurium est; qua de re plura in commentario huius satirae dispu

tantur.

Quis numerare queat felicis praemia, Galle,
Militiae? Quod si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti
Et Samia genitrix quae delectatur arena.

5

Commoda tractemus primum communia: quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat; immo etsi pulsetur, dissimulet, nec

Audeat excussos Praetori ostendere dentes
Et nigram in facie tumidis livoribus offam
Atque oculum, medico nil promittente, relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti
Calceus et grandes magna ad subsellia surae,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra

Et procul a signis. Iustissima Centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si iustae defertur causa querelae.

10

15

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli 20 Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

Vindicta gravior, quam iniuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagelli,

Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Millia clavorum. Quis tam procul absit ab Urbe 25
Praeterea quis tam Pylades, molem aggéris ultra
Ut veniat? Lacrimae siccentur protinus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos,
Da testem, iudex quum dixerit. Audeat ille,
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi?
Et credam dignum barba dignumque capillis
Maiorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.
Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35
Sacramentorum. Convallem ruris aviti

30

Improbus aut campum mihi si vicinus ademit
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum patulo coluit puls annua libo;
Debitor aut sumtos pergit non reddere nummos, 40

« PredošláPokračovať »