Obrázky na stránke
PDF
ePub

D. IUNII IUVENALIS

SATIRA E.

Vol. 1.

1

:

D. IUNII IUVENALIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

SUMMARIUM.

Primum hoc carmen non tam satira est, quam voluminis satirarum praefatio seu praeparatio, eaque ipsa satis exprimens genus tragicum comico mixtum, quod totum excoluit. Juvenalis. Scriptum est haud dubie, ut praefationes solent, si non post reliqua cuncta carmina, tamen post aliquot iam scripta et ad edendum parata: nota etiam temporis impressa in versibus 47-50. ex Mario Prisco, Proconsule Africae, repetundarum reo et damnato anno post Chr. nat. 100., principatus Traiani 3: (v. Plin. Epp. II, 11. et 12. coll. loco VI, 29, 9.) quem quidem Marium nemo putare potest alium esse, quam, illum, de quo poeta hic loquitur; cuius rei temere incertus fuit Tillemontius, Historiae Impp. II, 1. p. 276. ed. sec. Praefatur autem poeta partim de causa, qua ad scribendum sit excitatus, partim de eo, quod sequi voluerit, scribendi genere et instituto. Causa taedium erat, quod cuique tot hominum, scripta sua ad vacuas aures

tunc sano

recitantium, importunitas creabat et insania: materiam tempora dabant, mores corrupti, denique pervulgata omnis generis vitia et flagitia; Lucilius formae carminis exemplum: ceterum cautionem suadebant maiora tunc ex ira potentium pericula, quae quidem regebant fines satirae modumque seriptoris consilio praescribebant. Callide postremo sepultos ad viam Flaminiam ac Latinam commemorat, quibuscum rem sibi in satiris fore; conscientibus Romanis, id quod ex Suetonio et Martiale etiamnum sat scimus, sepultum iacere ad viam illam Domitianum dominum, ad hanc Paridem histrionem: ad quorum tempora hae satirae maxime spectant. Carmen, licet senex scripserit, adeo tamen nihil senile in se habet aut imbecillum, ut scriptum cum iuvenili prorsus robore, virili autem iudicio et arte perfectum et limatum esse videatur. Ceterum imitatio quaedam huius satirac edita est in Horis, libro menstruo Schilleri poetae, a. 1796. partic. 5., non indigna fortasse, quae comparetur.

Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam,

Vexatus toties rauci Theseide Codri?

Impune ergo mihi cantaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus, aut summi plena iam margine libri
Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes?
Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus
Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant Venti, quas torqueat umbras
Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum
Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clamant
Semper et assiduo ruptae lectore columnac.

n

10

Exspectes eadem a summo minimoque poeta.

Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos 15 Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique Vatibus occurras, périturae parcere chartae.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 20 Si vacat et placidi rationem admittitis, edam. Quum tener uxorem ducat spado, Maevia Tuscum Figat aprum et nuda teneat venabula mammā; Patricios omnes opibus quum provocet unus, Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat; 25 Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat maioris pondera gemmae: Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae 30 Tam patiens Urbis, tam ferreus, ut teneat se, Causidici nova quum veniat lectica Mathonis, Plena ipso; post hunc magni delator amici, Et cito rapturus de nobilitate comesa Quod superest; quem Massa timet, quem munere palpat Carus et a trepido Thymele summissa Latino; Quum te summoveant qui testamenta merentur

35

Noctibus, in coelum quos evehit optima summi
Nunc via processus, vetulae vesica beatae ?
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem, 40
Partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
Accipiat sane mercedem sanguinis et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram!

« PredošláPokračovať »