De casuum syntaxi Vergiliana: thesim facultati litterarum Parisiensi

Predný obal
C. Klincksieck, 1882 - 258 strán (strany)
 

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 20 - Est enim proxima poetis et quodam modo carmen solutum, et scribitur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur ; ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.
Strana 6 - Ne quis igitur tanquam parva, fastidiat Grammatices Elementa ; non quia magnae sit operae, consonantes a vocalibus discernere, ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri ; sed quia, interiora velut sacri hujus adeuntibus, apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
Strana 17 - Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam ю asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
Strana 232 - Ultima Cumaei venit iam carminis aetas. magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. 5 iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna, iam nova progenies caelo demittitur alto. tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina. tuus iam regnat Apollo.
Strana 64 - At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, Pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen, Et penitus toto divisos orbe Britannos.
Strana 32 - ... nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos, omne quod est interea tempus prius quam id rescitumst lucrost.
Strana 30 - Muscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite: iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
Strana 232 - LYCIDAS. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem Audieram ? numeros memini, si verba tenerem. 45 MOERIS. " Daphni, quid antiques signorum suspicis ortus ? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo Duceret apricis in collibus uva colorem. Insere, Daphni, piros ; carpent tua poma nepotes.
Strana 103 - ... ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi; 490 nee fuit indignum superis bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Strana 104 - Thessaliae ; quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos 5 campos terminare oculis haud facile queas. Ab eo miraculo Thaumaci appellati.

Bibliografické informácie