Obrázky na stránke
PDF
ePub

Belluis pontum mediasque fraudes
Palluit audax.

Nuper in pratis studiosa florum et
Debitae Nymphis opifex coronae
Nocte sublustri nihil astra praeter
Vidit et undas.

Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten: Pater, o relictum
Filiae nomen pietasque, dixit,
Victa furore!

Unde quo veni? Levis una mors est
Virginum culpae. Vigilansne ploro
Turpe commissum, an vitiis carentem
Ludit imago

Vana, quae porta fugiens eburna
Somnium ducit? Meliusne fluctus
Ire per longos fuit, an recentes
Carpere flores?

Si quis infamem mihi nunc juvencum
Dedat iratae, lacerare ferro et
Frangere enitar modo multum amati
Cornua monstri.

Impudens liqui patrios Penates,
Impudens Orcum moror.

O deorum

Si quis haec audis, utinam inter errem
Nuda leones!

Antequam turpis macies decentes
Occupet malas, teneraeque sucus
Defluat praedae, speciosa quaero
Pascere tigres.

Vilis Europe, pater urget absens,
Quid mori cessas? Potes hac ab orno
Pendulum zona bene te secuta

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

FESTO quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum,
Lyde strenua, Caecubum,

Munitaeque adhibe vim sapientiae.

Inclinare meridiem

Sentis, ac, veluti stet volucris dies,

Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram.

Nos cantabimus invicem

Neptunum et virides Nereïdum choros;

Tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae,

Summo carmine, quae Cnidon

Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon
Junctis visit oloribus;

Dicetur merita Nox quoque naenia.

5

10

15

[blocks in formation]

CARMEN XXIX.

AD MAECENATEM.

TYRRHENA regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Maecenas, rosarum, et
Pressa tuis balanus capillis

Jamdudum apud me est. Eripe te morae;

Ne semper udum Tibur et Aesulae

Declive contempleris arvum et

Telegoni juga parricidae.

Fastidiosam desere copiam et

Molem propinquam nubibus arduis :
Omitte mirari beatae

Fumum et opes strepitumque Romae.

Plerumque gratae divitibus vices,

Mundaeque parvo sub lare pauperum
Coenae sine aulaeis et ostro

Sollicitam explicuere frontem.

Jam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem, jam Procyon furit
Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos.

Jam pastor umbras cum grege languido
Rivumque fessus quaerit et horridi
Dumeta Silvani; caretque

Ripa vagis taciturna ventis.

Tu, civitatem quis deceat status,
Curas et Urbi sollicitus times,
Quid Seres et regnata Cyro
Bactra parent Tanaisque discors.
Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus,
Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest memento
Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio aequore

[blocks in formation]

Cum pace delabentis Etruscum

In mare, nunc lapides adesos,
Stirpesque raptas, et pecus et domos
Volventis una, non sine montium
Clamore vicinaeque silvae,

Quum fera diluvies quietos
Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse, Vixi: cras vel atra
Nube polum Pater occupato
Vel sole puro; non tamen irritum,
Quodcunque retro est, efficiet, neque
Diffinget infectumque reddet,
Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Áfricis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere, et votis pacisci,

Ne Cypriae Tyriaeve merces
Addant avaro divitias mari.
Tunc me, biremis praesidio scaphae
Tutum, per Aegaeos tumultus
Aura feret geminusque Pollux.

[blocks in formation]

CARMEN XXX.

EXEGI monimentum aere perennius,
Regalique situ pyramidum altius;

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis

82

CARMINUM LIB. III. CARM. XXX.

Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

5

10

15

« PredošláPokračovať »