Obrázky na stránke
PDF
ePub

There is, perhaps, no author who has received so much attention from critics, and in whose works there are nevertheless so many passages respecting the true interpretation of which there is a great diversity of opinion. In these cases, the present editor has not hesitated to affix that which has appeared to him to be the true sense; but has at the same time generally directed attention to other interpretations, leaving it to the judgment of the intelligent teacher to adopt the one which shall seem to him to rest upon the most solid foundation.

NEWPORT, R. I., January 1st, 1850.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

CARMEN I.

AD MAECENATEM.

5

10

MAECENAS atavis edite regibus,
O et praesidium et dulce decus meum :
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad Deos.
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus ;
Illum, si proprio condidit horreo
Quicquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui ; mox reficit rates
Quassas indocilis pauperiem pati.
Est, qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.

15

20 25

Multos castra juvant, et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, tenerae conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas?
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis; me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quodsi me lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.

30

35

CARMEN II.

AD CAESAREM.

5

Jam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater et rubente
Dextera sacras jaculatus arces

Terruit urbem :
Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne quum Proteus pecus egit altos

Visere montes,
Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superjecto pavidae natarunt

Aequore damae.
Vidimus flavum Tiberim, retortis
Litore Etrusco violenter undis,
Ire dejectum monimenta regis,

Templaque Vestae ; Iliae dum se nimium querenti Jactat ultorem, vagus et sinistra

10

15

« PredošláPokračovať »