Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quae fugit a sexu? Vires amat? haec tamen ipsa
Vir nollet fieri; nam quantula nostra voluptas!
Quale decus rerum, si coniugis auctio fiat,
Balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
Dimidium tegimen; vel si diversa movebit
Proelia, tu felix, ocreas vendente puella!

255

260

265

270

Hae sunt, quae tenui sudant in cyclade, quarum
Delicias et panniculus bombycinus urit?
Aspice, quo fremitu monstratos perferat ictus,
Et quanto galeae curvetur pondere, quanta
Poplitibus sedeat quam denso fascia libro,
Et ride, positis scaphium quum sumitur armis.
Dicite vos neptes Lepidi caecive Metelli,
Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam
Hos habitus; quando ad palum gemat uxor Asyli?
Semper habet lites alternaque iurgia lectus,
In quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.
Quum gravis illa viro, tunc orba tigride peior
[Quum simulat gemitus occulti conscia facti,]
Aut odit pueros, aut ficta pellice plorat,
Uberibus semper lacrimis semperque paratis
In statione sua atque exspectantibus illam,
Quo iubeat manare modo: tu credis amorem,
Tu tibi tunc Uruca places fletumque labellis
Exsorbes, quae scripta et quot lecture tabellas,
Si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
Sed iacet in servi complexibus aut equitis; dic,
Dic aliquem, sodes, hic, Quintiliane, colorem!
Haeremus; dic ipsa! Olim convenerat, inquit,
Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem
Indulgere mihi: clames licet et mare coelo
Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis
Deprensis: iram atque animos e crimine sumunt.
Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?
Praestabat castas humilis fortuna Latinas
Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
Tecta labor somnique breves et vellere Tusco
Vexatae duraeque manus ac proximus urbi

275

280

285

290

Hannibal et stantes Collina turre mariti.
Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis
Luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quò
Paupertas Romana perit: hinc fluxit ad istos
Et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
Atque coronatum et petulans madidumque Tarentum.
Prima peregrinos obscena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt secula luxu

Divitiae molles. Quid enim Venus ebria curat?
Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit,
Grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,
Quum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
Quum bibitur concha, quum iam vertigine tectum
Ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
I nunc et dubita, qua sorbeat aera sanna
Tullia, quid dicat notae collactea Maurae,
Maura Pudicitiae veterem quum praeterit aram.
Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
Effigiemque deae longis siphonibus implent
Inque vices equitant ac luna teste moventur;
Inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
Coniugis urinam magnos visurus amicos.
Nota Bonae secreta Deae, quum tibia lumbos
Incitat et cornu pariter vinoque feruntur
Attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
Maenades; o quantus tunc illis mentibus ardor
Concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
Ille meri veteris per crura madentia torrens !
Lenonum ancillas posita Saufeia corona
Provocat ac tollit pendentis praemia coxae,
Ipsa Medullinae fluctum crissantis adorat:
Palmam inter dominas virtus natalibus aequat.
Nil ibi per ludum simulabitur; omnia fient
Ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
Laomedontiades et Nestoris hernia possit.
Tunc prurigo morae impatiens, tum femina simplex,
Ac pariter toto repetitus clamor ab antro:

295

300

305

310

315

320

325

Iam fas est; admitte viros! Iam dormit adulter,
Illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
Si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
Servorum, venit et conductus aquarius; hic si
Quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,
Quo minus imposito clunem summittat asello.
Atque utinam ritus veteres et publica saltem
His intacta malis agerentur sacra: sed omnes
Noverunt Mauri atque Indi, quae psaltria penem
Maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
Intulerit, ubi velari pictura iubetur,

Quaecumque alterius sexus imitata figuram est.
Et quis tunc hominum contemptor numinis? aut quis
Simpuvium ridere Numae nigrumque catinum
Et Vaticano fragiles de monte patellas

Ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?
Audio, quid veteres olim moneatis amici:
Pone seram, prohibe!— Sed quis custodiet ipsos
Custodes? cauta est et ab illis incipit uxor.
Iamque eadem summis pariter minimisque libido,
Nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum,
Quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
Conducit comites, sellam, cervical, amicas,
Nutricem et flavam, cui det mandata, puellam.
Haec tamen argenti superest quodcumque paterni
Levibus athletis et vasa novissima donat.
Multis res angusta domi: sed nulla pudorem
Paupertatis habet, nec se metitur ad illum,

330

335

340

345

350

355

360

Quem dedit haec posuitque modum. Tamen utile quid sit,
Prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque
Formica tandem quidam expavere magistra:
Prodiga non sentit pereuntem femina censum;
Ac velut exhausta redivivus pullulet arca
Nummus et e pleno tollatur semper acervo,
Non umquam reputant, quanti sibi gaudia constent.
Sunt quas eunuchi imbelles ac mollia semper

365

Oscula delectent et desperatio barbae,
Et quod abortivo non est opus. Illa voluptas
Summa tamen, quod iam calida matura iuventa
Inguina traduntur medicis, iam pectine nigro.
Ergo exspectatos ac iussos crescere primum
Testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
Conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
Balnea, nec dubie custodem vitis et horti
Provocat, a domina factus spado. Dormiat ille

370

375

Cum domina: sed tu iam durum, Postume, iamque

[blocks in formation]

Quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se

Solatur gratoque indulget basia plectro.

Quaedam de numero Lamiarum ac nominis Aeli

385

Et farre et vino Ianum Vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum

Sperare et fidibus promittere. Quid faceret plus
Aegrotante viro? medicis quid tristibus erga
Filiolum? stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro cithara velare caput, dictataque verba
Pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
Dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime divûm,
Respondes his, Iane pater? magna otia coeli;

390

Non est, quod video, non est quod agatur apud vos! 395
Haec de comoedis te consulit; illa tragoedum
Commendare volet: varicosus fiet haruspex.
Sed cantet potius, quam totam pervolet urbem
Audax et coetus possit quae ferre virorum
Cumque paludatis ducibus praesente marito
Ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
Haec eadem novit, quid toto fiat in orbe;
Quid Seres, quid Thraces agant; secreta novercae
Et pueri; quis amet, quis diripiatur adulter.

400

Dicet, quis viduam praegnatem fecerit et quo
Mense; quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
Instantem regi Armenio Parthoque cometen
Prima videt; famam rumoresque illa recentes
Excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
In populos magnoque illic cuncta arva teneri
Diluvio, nutare urbes, subsidere terras,
Quocumque in trivio, cuicumque est obvia, narrat.
Nec tamen id vitium magis intolerabile, quam quae
Vicinos humiles rapere et concidere loris
Exorata solet. Nam si latratibus alti
Rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
Afferte, atque illis dominum iubet ante feriri,
Deinde canem. Gravis occursu, teterrima vultu
Balnea nocte subit; conchas et castra moveri
Nocte iubet; magno gaudet sudare tumultu,
Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa,
Callidus et cristae digitos impressit aliptes
Ac summum dominae femur exclamare coegit.
Convivae miseri interea somnoque fameque
Urgentur; tandem illa venit rubicundula, totum
Oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
Admotum pedibus, de quo sextarius alter
Ducitur ante cibum, rabidam facturus orexim,
Dum redit et loto terram ferit intestino.
Marmoribus rivi properant, aurata Falernum
Pelvis olet; nam sic, tamquam alta in dolia longus
Deciderit serpens, bibit et vomit. Ergo maritus
Nauseat atque oculis bilem substringit opertis.

Illa tamen gravior, quae, quum discumbere coepit,
Laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
Committit vates et comparat; inde Maronem
Atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
Turba tacet; nec causidicus, nec praeco loquetur,
Altera nec mulier: verborum tanta cadit vis;
Tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
Pulsari. Iam nemo tubas, nemo aera fatiget;

405

410

415

420

425

430

435

440

« PredošláPokračovať »