Obrázky na stránke
PDF
ePub

Mommsenius Inscr. R. Neapol. n. 4312 edidit, cum necessariis supplementis haec verba sunt:

[blocks in formation]

ubi recte dudum agnita est Helvina Ceres, quam ab Aquinatibus peculiariter cultam esse Iuvenalis Sat. III. 320 testatur; hominem autem ne alium ac poetam nostrum esse censeamus, et nominis et temporis convenientia et ipsa militaris muneris memoria suadet, quam non est cur illum reducem inter titulos suos consecrasse negemus; quod si illud erui potest, ubi Delmatarum illa cohors, cuius tribunatum gessisse legitur, Iuvenalis tempore stationem habuerit, vel militiae vel exilii huius locus extra omnem dubitationem positus erit. Atqui Delmatarum cohortem primam Britanniae tribuunt diplomata, quae docte illustrat Hentzen in Jahrbb. f. Alterth. im Rheinl. 1848 T. XIII, p. 87, imprimis secundum Cardinalem, Diplomi imperiali di privilegi accordati ai militari, Velitr. 1835 t. XII, unde eam a. 106 p. Chr. illic tetendisse intelligimus; idemque scite ostendit eiusdem promiscue et praefectos et tribunos apparere, unde ne illud quidem nos turbare poterit, quod Mommsenius de tribunatus nota in titulo Iuvenaliano ambigit; uno igitur primae cohortis numero ante Delmatarum inserto, qui in Italorum apographis facile negligi poterat, iam etiam monumentalem fidem nacti sumus, qua quum cetera testimonia, quae Scoticam Iuvenalis militiam commemorant, tum scholion Bodleianum ab Odofr. Müllero primo editum confirmemus. Nam ut hoc reliquis potius habeamus, illud efficit, quod alii Scotiae testes tyranno, qui illic appellatur, Traianum substituerunt, nimirum quia satirae septimae tempus, cui nunc Paridis irrisio inserta est, cum ipsa huius irrisionis origine confuderunt; quod ne quis vetere fide factum existimet, eidem Traiano Paridem pantomimum tribui advertat; immo ne bellum quidem sub Traiano in Scotiae finibus gestum novimus; quod si tyrannus ille, quum Iuvenalem praefectum militis contra Scolos faceret, hoc struendae mortis causa fecisse dicitur, ut ibi interficeretur, etiam hac narratione ad Domitiani tempora remittimur, quo imperante Agricola a. 84 p. Chr. ad montem Grampium cum septentrionalis Britanniae populis acriter conflixit; cf. Wex ad Tacit. Agric. p. 194. Unum restat quod ne ille quidem quam

vis locupletissimus auctor satis cavit, ut exilium poetae a mortis tempore seiungamus; quem quod ille statim post acceptos codicillos animo consternatum ex aegritudine obiisse iactat, ne si Traianum quidem retineremus, ferri posset, quia Iuvenalem ad Hadrianum usque vixisse constat, nedum si Domitianum, quo mortuo in patriam reversum esse vel lapis ille arguit; atqui ne hoc quidem omnes communiter tradunt, sed etsi mature apud grammaticos ea opinio invaluisse videtur, ut exilio non diu superstes fuisse crederetur, unus tamen ipsum exilium a Domitiano ad Antoninum usque continuat, alter vel praematuram mortem cum reditu ab exilio iungit; qua in confusione nihil nobis relinquitur, nisi ut morte et exilio prorsus inter se disparatis de utroque id sequamur, quod aut argumenta ex sobria testium existimatione repetita aut temporum notae ipsis poetae satiris impressae commendent.

Haec autem eo potius nos conducunt, ut omnes quas habemus satiras post exilium demum reditumque ex Britannia scriptas esse certum sit. Nam ad mediam fere actatem consensu testium declamavit, hoc est exercitationibus et ostentationibus rhetoricis operam dedit, animi magis causa, quam quod scholae se aut foro praepararet, satis nimirum commode, ut iidem grammatici testantur, a re familiari constitutus, ut qui libertinı locupletis incertum filius an alumnus ad equestris ordinis dignitatem pervenisset; quo temporis spatio etiam cum Martiale familiaritatem illam junxit, cuius hic honorificum et paene dixerim nimium monumentum Epigr. VII. 24 reliquit ; neque amicis certe eloquentiam eius displicuisse facundi appellatio apud eundem VII. 91 declarat; ex eadem autem consuetudine haud scio an primum illum conatum poeticum repetere liceat, quem quum vitae scriptores parvam satiram appellent, equidem superius • ad epigrammaticum genus revocare malui. Aliquid utique etiam epigrammati cum satira commune est, nec quod Martialis X. 33 suis epigrammatis propositum esse iactat, parcere personis, dicere de vitiis, satirarum scriptor a se alienum putabit; ipso tamen genere aliud est epigramma, quod ne vitia quidem aliter ac ludens tangit, aliud satira, quae ubi vitia insequitur, ne personas quidem intactas relinquere potest; quam ad normam si versiculos illos per se solos exigimus, haud scio an lusus potius quam censoriae gravitatis notam gerant ; nec quod cosdem maiori posterius satirae Iuvenalis inseruit, epigrammaticam illorum indolem minuit; immo quantum equidem sentio, in aliis quoque satirarum eius partibus lusum et indignationem tam aegre discernas, ut interdum epigrammatum potius seriem laxa sententiarum continuitate iunctam legere videaris; quod ubi ad veterem iuventutis consuetudinem revoco, hoc tantum

ago, ut ne Iuvenalem quidem, beatae venae adolescentem, a communi doctissimorum et severissimorum illius aetatis hominum vel more vel exercitatione eximam, quos ludicram poesin passim tractasse et suo et aliorum exemplo Plinius Epist. IV. 14 et VII. 4 testatur. Idem tamen ne quemadmodum Martialis in huius generis levitate consenesceret, sed post mediam certe aetatem altiores spiritus capesseret, praeter universam temporis atrocitatem, quam communiter cum multis sensit, ipsa illa peculiaris fortuna effecit, quae tantum abfuit ut, quod Domitianus voluit, mordacis ingenii aculeos hebetaret, ut eosdem a fortuito ludibrio ad seriam indignationem transferret, quumque prohibere non posset, quo minus ea, quae in urbe gererentur, per literas multorum et nuncios comperiret, nihilominus ab illecebris ac tumultu urbis remoto otium praebuit, cuius beneficio in se descenderet adolescentiaeque sub Nerone, Galba, Vespasiano actae experimentis recoctis ad eam morum iudiciique severitatem perveniret, quam primae statim satirae cum splendore atque acumine ingenii egregie coniunctam ostendunt. Has enim reducem demum ab exilio primis vel Nervae vel Traiani annis scripsisse et Domitiani mors, quam Sat. IV extr. memorat, et Prisci Marii exilium, qui Plinio accusatore a. 100 p. Chr. condemnatus est, clarissime probat; earundem tamen materiam fere maturam ab illo domum relatam esse vel inde colligas, quod ipse Sat. I extr. se eorum potissimum exemplis usurum esse profitetur, quorum cinis Flaminia et Latina tegatur, scitissimeque Madvigius Opusc. acad. alter. p. 185 ita plerumque Iuvenalem in vitia invehi animadvertit, ut ea quibus ipse recitaverit tempora ab superioribus, ex quibus vitiorum exempla sumat, non diligenter distinguat ac saepe se in haec transferat scribendi figura, quoniam universa foeditas, in uno exemplo eminens, ad omnem illam aetatem pertineat; cf. etiam Paldamus in Ephem. Antiqu, stud. 1843, p. 1031; quae quum ita sint, dubitari vix posse videtur, quin primos tres satirarum libros paucorum annorum spatio, postquam patriae redditus est, conscripserit, novoque hoc recitationum genere aequalium animos demulserit. Neque profecto alia aetas huic negotio aptior erat, quam Nervae Traianique primordia, quibus diuturna silentia quasi obice sublato soluta esse vel Taciti Agricola docet paulatimque redeuntibus animis ne acerbissima quidem vitiorum reprehensio offensioni erat, quia in hac quoque raram temporis felicitatem agnoscere sibi videbantur, qua sentire quod velles quodque sentires dicere liceret; hac igitur tempestate, quum alii exitus illustrium virorum (Plin. Epist. VIII. 12. 4) literis mandarent, alii cum prioris servitutis memoria praesentium bonorum testimonium componerent, Iuve

nalis privatae indignationis vocem cum publica communis depravationis testificatione feliciter coniunxit summaque fremebundi oris libertate cum praesentium hominum reverentia prudenter mixta et sibi et populo ita satis fecit, ut qui bene diu ne modico quidem auditorio quidquam committere ausus esset, mox magna frequentia et successu audiretur. Neque tamen ipse hoc in successu acquievit neque, dum alienos mores carpsit, suo tantum ingenio indulsit, sed postquam in prioribus novem satiris philosophiae vix ullam aut notitiam aut respectum prodidit, soli denique, ut ita dicam, externae veritati intentus verecundiam et pudorem, internae bonitatis signa, passim non laesit minus quam defendit, a decima inde plane mutatus non indignationem tantum reprehendendique acerbitatem sed sapientiam simul atque honestatis studium prae se fert utque minus sibi in verborum lusibus irrisionisque aculeis placet, ita castigationis rigorem persuasionis et doctrinae temperamento moderatur; quo in studio etsi hinc inde pro pristino poetici spiritus ardore vel scholasticam Stoici gravitatem offert ipsosque acerrimi ingenii sensus tamquam magistri alicuius dictata perfert, facile tamen ignoscimus seni strenuo et amabili, qu licet aetatem quasi baculo levet, caput tamen numquam demittit neque magni oris sonitus comprimi patitur, sed vel octogenarius in nefarias uperstitiones peregrinarumque religionum foeditatem eadem iracundia invehitur, qua olim popularium luxuriam, vanitatem, avaritiam notavit. Namque extremas satiras iam Hadriano imperante scriptas esse, non Iuncus tantum consul, quem superius memoravimus, sed Fonteius quoque arguit, cuius magistratum quum Sat. XIII. 17 sexaginta annorum spatio a sua aetate distinguat, sive a. 59 consulem intellexeris, ad a. 119, sive cum Borghesio eum, qui a. 67 cum C. Iulio Rufo consulatum gessit, ad ipsum Iunci annum 127 p. Chr. defereris, unde quintum certe librum, qui satiras tertiam decimam et sequentes comprehendit, ad Hadriani tempora pertinere necesse est. De solo quarto libro sive satiris decima, undecima, duodecima, quae peculiari temporis nota carent, anceps iudicium est, nisi quod interna indole et ipsae quintam propius quam tres priores attingunt; qua in causa ille maxime locus animadvertendus est, quem decima satira v. 365 cum XIV. 315 communem habet, si quis alius clarissime Stoicum illum sapientiae cultum exhibens, quam illi philosophi omnis numinis instar existimabant praeque ea non fortunae tantum casus, sed etiam eos deos spernebant, qui quum vulgo rerum naturalium auctores haberentur, inventis aliis harum causis ne ipsi quidem ultra legitimas cerimonias venerandi esse videbantur; huius igitur prudentiae, cuius in superioribus satiris ne nomen quidem exstat, si a quarto inde libro Iuve

nalis cultor apparet, iam hunc a tribus prioribus eo longiore intervallo seiungemus, quo castiore insuper habitu a nonae satirae impuritate distinguitur.

Haec hactenus de universa Iuvenalis vita et poesi; ne enim de peculiaribus eius vel virtutibus vel lenociniis poeticis pluribus disputemus ipsamque satirarum velut officinam perscrutati aut elocutionem ad oratorium argenteae aetatis usum conformatam aut veterum poetarum Vergilii, Horatii, Ovidii, immo et Persii imitationem enarremus, praefationis huius ratio et modus vetat satisque habendum est lectores ad ea remisisse, quae et Koenigius olim in egregia commentatione de Satira Romana, Oldenb. 1796. 8 p. 44 sqq. 59 sqq. 74 sqq. et Nisardus in Etudes de moeurs et de critique sur les poëtes latins de la décadence, Brux. 1834. 12, T. II, P. 101174 et novissime Berningus de satir. poesi Q. Horatii Flacci collata cum D. Iun. Iuv. Recklinghusi 1843 deque eodem argumento Völckerus in Mus. magistr. Rhen. Guestphal. T. IV. p. 57 — 70 in hanc rem contulerunt; unum illud iam singularum satirarum argumenta per quinque libros persecuturi monemus, rhetoricam hominis disciplinam, fuam ne in vehementissimo quidem poetici ardoris impetu aut abiicit aut dissimulat, imprimis etiam hoc artificio censeri, quod pleraeque satirae in summa libertatis specie ad certae dispositionis formam partesque numero definitas descriptae sunt, quarum accurata observatione, etiam ubi longissime exspatiari videtur, tamen semper velut sponte sua in viam redit neque umquam tam licenter excurrit, ut non omnia aequabili inter se tenore iungantur. Intra singulas modo partes hoc sibi indulget, ut semel rem dixisse non contentus eandem variis vel exemplis vel imaginibus illustret, quumque iam omnia exhausisse videatur, veterem sententiam novarum argutiarum luminibus inflammet, immo vel fortuitae mentionis opportunitate ad longioris declamationis aculeos abutatur, quos interdum ad epigrammatis propius quam ad satirae indolem accedere dixi; id tamen tantum abest ut lectorem conturbet et de propositi argumenti consideratione avocet, ut paulisper requiescere iussum velut integris viribus ad rapidum satirae cursum persequendum remittat ipsumque hunc cursum ea rerum varietate distinguat, ut quamvis arto spatio multo plura quam pro sententiarum numero legisse tibi videaris. Neque enim sententiae tantum sed singula quotquot sunt verba Iuvenalis lectorem vel advertunt vel advertere debent, ne inanem strepitum vel abundantiam arguat, ubi largissima acuminis et copia et elegantia latet; utque a toto satirae genere, quod merito Horatius sermoni propius appellavit, nihil alienius est, quam ut flosculos vel ampullas in dicendo captet, ita haud scio an in Iu

« PredošláPokračovať »