Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

[ocr errors]

venimus. Madvigius Opusc. alt. p. 171, quem Iahnius secutus illic scripsit et maiore interpunctione a sequentibus separavit, traducimur ludibrii significatu dictum statuit, quo tamen nusquam praeterea Iuvenalis utitur, nec ceteri aliter usurpant, nisi ut vulgi risum spectent, qui a communi omnium corruptela alienus est; immo si reliquum Iuvenalis usum VII. 16, VIII. 17, XI. 31 respicio, haud scio an sequens Romanarum victoriarum mentio ad ipsas potius pompas triumphales nos remittat, quarum ille exitus esse dicatur, ut victorum mores vel barbaris victis deteriores fiant. Sat. III. v. 17 20 Iahnius ante v. 12-16 transponit; quo facto v. 11 oppido languet; satius igitur visum est cum Wagnero Opusc. p. 212 interpungendi medela uti, nisi quod hic simul v. 12 hinc scripsit, quod etsi commodum tamen nec ipsum necessarium putavi. V. 94 nullo libri, pullo lahn. ex C. Barthii et M. Hauptii coniectura, contra quam pluribus disputavi Vindic. p. 7. V. 104 spurium iudicat Iahnius, poteratque salvo sensu abesse; indignum tamen Iuvenale eo minus habuerim, quo aptius lector ex media exemplorum turba ad summam sententiae remittitur. V. 168 negabit c. Grangaeo et Ferrario scripsi pro negavit, quemadmodum XIV. 134 et libabit Pers. II. 5, de quo cf. Lect. Pers. II, p. 23 et Madvig. 1. c. p. 117. Iahnius c. Valesio negabis; at sub lectum est is, quem Romae fictilibus coenare pudet; qui cur quasi coram appelletur, nulla causa est. V. 218 haec Asianorum Pith. et Scholiasta, /phaecasianorum reliqui longe plurimi, contra quos vulgatam defendi Spicil. annot. Marburg. 1839 p. 8, nec hic cum Iahnio substitui oportere dixi. Vindic. p. 7. V. 227 diffunditur vulg. c. Serv. ad Georg. IV. 115; defunditur lahn. c. Pith. et Scholiasta; at ipsa huius interpretatio in fluentem aquam pravum intellectum profitetur, brevitatique putei, unde manibus aqua ad usus hortenses hauritur, distribuendi significatio convenientior est. V. 237 rectius fortasse convitia cum Scholiasta, quam cum libris convicia scribi evicit Fleckeisenius in Mus. Rhenan. VIII, p. 228; eundem autem quod v. 240 Iahnius Liburna pro Liburno commendare ait, sane quam anceps testimonium est, quia nec quid grammaticus apud poetam legerit, corrupta scholiorum verba intelligi patiuntur, nec si Liburna legit, hoc ita explicat, ut verum lecticae nomen agnoscamus. Nimirum ad navis Liburnae speciem factam intellexisse videtur, quo sensu vide ne etiam VI. 477 liburnatam dixerit; talem vero nec novimus neque ingentis cognomen reciperet, quia Liburna navigia minora fuisse constat; longe igitur praestant geruli Liburni, quos singulari numero meniorari non magis offendet quam principis corpora Ovid. Fast. III. 29 aut innumerus miles Heroid. XVI. 366. · V. 271 cadunt Heinrich, c

[ocr errors]

--

-

[ocr errors]

plurimis, cadant lahn. c. Pith. et Rupert., quasi de numero casuum, non de frequentia agatur, quae quam saepe potius postulat; neque vasa aliud sunt ac testae, quas si ad imbrices referre malueris, hae cur nocte potissimum cadant, aegre explices; tantum igitur abest ut cum Rupertio et Mansone de triplici periculo cogitare liceat, quod noctu exeuntibus Romae instet, ut omnia ad vasorum casus referenda sint. Sat. IV. v. 9 vittata libri omnes; vitiata lahnius c. Scholiasta: minus acute; cf. Vindic. p. 8.- V. 97 in nobilitate Rup. et Ach. cum libris plerisque; cum Iahnius c. Pithoeo et Heinrichio. non autem cum Pithoeano, in quo lacuna potius duarum literarum est; cum igitur omni auctoritate caret. - V. 120 in laevum vulg., in laevam Iahn. ; at in Pith. est laevo, quod ad laevom remittere dixi Vindic. p. 8. - Sat. V. v. 51, quem lahnius c. Pinzgero et Heinrichio damnavit, interpungendo salvum praestitisse videor; qui ut abesse possit, omisso tamen membrorum concinnitas debilitabitur, quae aliam aquam uno hemistichio absolvi vix sinit. Alia causa est v. 91, quem ipse Pithoeanus ignorat; at vel v. 140 quamvis elumbem et ad leonini speciem compositum si cum lahnio expuleris, hiulcam orationem feceris, nec minus loci communis ius erit quam VII. 145 rara in tenui facundia panno; quod si maxime illum scribi a Iuvenale potuisse negaveris, alium potius quam nullum ab eo scriptum esse concedam. Mox quoque v. 141 Mygalen Pithoeani pro Mycale ideo retinui, quia verum nomen ignoro, quod haud scio an Iuvenalis eodem modo quo parvulum Aenean ex poeta aequalibus noto sumpserit ; corrumpi tamen etiam optimum codicem in loco obscurissimo potuisse nemo mirabitur ideoque rursum v. 142 simul pro semel et v. 145 ad mensam pro ac mensam, quae ex illo lahnius ascivit, ad superiorum exemplar revocare non dubitavi, quia hoc vel sine reliquorum codicum consensu ipsa sententia praestat. Semel certe pro simul ita tantum locum habet, ut eiusdem rei iteratio excludatur, ut in exemplis apud Bentl. ad Horat. Serm. II. 8. 24; nostra autem Mygale etiam post trigeminos alios partus edere poterat; nec mensam afferri demum par est, ubi infans parasitus hoc est ad coenam venit, ut mittam mensae cum nucibus et asse parum neccssitudinis intercedere; nunc igitur donec Pithoeani auctoritas commoda interpretatione firmetur, deteriorem familiam verum servasse arbitror.

Lib. II. Sat. VI. v. 28, cuius versus prior pars languida, posterior pinguis et otiosa est, suspectum mihi esse non potui non significare; fidentius autem mox v. 36 mea coniectura pro illic scripsi hillis i. e. intestinis, quam vocem ad ipsam paedicationem etiam Laberius retulit teste Nonio p. 122; adde viscera apud nostrum IX. 43. Munuscula enim universe cur non etiam puer exigat, aegre dixeris; nunc autem de coitu agitur, quem uxor

suo iure flagitat, puer non item; hoc igitur munus peculiari additamento eo certius significare ausus sum, quo minor particulae illic vis apparet. Ne tamen etiam v. 35 pusioni, quem omnes fere libri exhibent nec Pithoeani pu..io excludit, pugionem hoc est pygionem cum Iahnio substituerem, in tanta significationis similitudine non latini tantum sed etiam graeci sermonis silentium prohibuit, qui nec ipse лvуræva novit; neque ex te potius quam a te scribendi causa in Pithoeani rasura exstabat, quae etsi una litera amplior sit, hoc ipso spatio erroris vestigia ut ante continere potest. V. 65 subidum ego; subitum plurimi, subito Iahnius cum Pithoeani manu priore, non tamen, opinor, quo sic scripsisse poetam arbitraretur, sed ne in loco desperato a fundamento suo longius discederet; quamquam viam emendandi iam monstravit C. Barthius et P. Burmannus subat proponendo, quod verbum libidinosae mulieris pruritum describit; indeque facili negotio adiectivum fingitur, quod etsi unum praeterea Aedituum apud Gell. XIX. 9 usurpasse certum est, tamen et rationi et sententiae insigniter convenit, neque hoc, ut spero, ei nocebit, quod eodem tempore, quo ego hoc alterum eius exemplum revocavi, Hertzius apud Gellium nescio quo auctore subitum edidit. Minus pugno v. 70 pro nomine Acci, quod ideo tantum revocavi, quia acne, quod in Pith. est, ne ipse quidem, qui vestem tragoedi explicavit, scholiasta melius quam nos intellexisse videtur; sed ut Iahnii cautionem laudo, qui corruptum quam suspectum edere maluit, ita nec me reprehensum iri spero, qui hac in editione non legi tantum sed etiam intellegi Iuvenalem voluerim. V. 117. 118 cur transposuerim, inserto ante tegetem mea ex coniectura et, in Vindic. p. 11 pluribus exposui, ibidemque cancellos v.147. 157. 271 positos defendi; quibus ut praeter v. 126, quo et Pith. caret, iam etiam v 125 et 130 adderem, non structurae magis inconcinnitate quam imaginis languore motus sum. V. 125 certe et asyndeto laborat, et antecedentium atrocitati nihil nisi vulgaris meretricis speciem verbis pariter ac numeris inertem addit; v. 130 autem et ipse acres praegressi versiculi colores explicando attenuat simulque polysyndeto naturalem orationis cursum praeter omnem necessitatem tardat; quibus de rebus quamquam suum cuique iudicium relinqui debet, cancelli tamen etiam suspicioni aliquid indulgeri patiuntur. — V. 151 veterem meam coniecturam quantulum enim hoc pro in hoc in ordinem recepi, quia in iis, quae antecedunt, non sumptus fieri, sed ipsas res sibi tamquam exiguas donari uxor vult; nec v. 153 audacius egisse videor, qui a Pithoeana lectione quo ad veterem quum redierim, quia non totus mensis, sed Saturnalium tempus circa brumam respicitur, deque ipsum quo a quom ita distat, ut consulto alterum pro altero scribi

[ocr errors]

necesse fuerit.

Vin

- V. 237. 238 quomodo scriptos a poeta censerem, dic. p. 12 aperui, neque nunc retracto quod illic, ut genuinam sententiae formam recuperemus, legendum esse suspicatus sum:

impatiensque morae pavet; at secretus adulter

abditus interea silet et praeputia ducit,

ne tamen ipsa in verba licentius grassarer, v. 238 silet pro pavet, quod in ipso Pith. est, restituere sategi. V. 270 quum gravis Pith., tunc gravis Iahn. c. plurimis, recte, si sequens versiculus genuinus esset; nunc ipsa obscuritate suspectum melior illa auctoritas secludi suasit.

[ocr errors]
[ocr errors]

V. 295 istos editores plerique cum Nogarola et Pithoeo, quamvis ambigua librorum fide, quorum plurimi Istros, Pithoeanus Indos exhibet, huncque Iahnius secutus est; at non agitur de luxuria Romana per exteras gentes propagata, sed de ipsius urbis moribus pace et imperio corruptis, nec colles Indiae potius quam Romae conveniunt; recepi igitur quod coniecturae certe omnes numeros implet. V. 307.308 Iahnius cum Madvigio transposuit, astipulante etiam I. E. B. Mayore in Journal of classical and sacred philology 1854, p. 91, librorum tamen auctoritate valde exigua, quibus illud fraudi esse poterat, quod v. 307 e nonnullis ipsoque Pithoeano mature excidit, neque sensu urgente, qui nobilem quoque mulierem Pudicitiam irridere patitur, si cum famoso scorto, qualem Mauram Sat. X. 224 noscimus, illius aram praeterit. V. 347 prohibe, quod in Pith. est, cur Iahnius vulgato cohibe posthaberet, causam fuisse in Vindic. p. 9 negavi, ibidemque defeudi v. 382 numerantur, quod ille Marklandi coniecturae pulsantur cedere iussit; mallem v. 371 exspectatos scripsisset pro spectatos, quod iam a Pithoeani manu secunda correctum prorsus alienam imaginem huic descriptioni admiscet inque tanta utriusque verbi confusione, cuius etiam VII. 22 exemplum dat aliaque Eichstadtius in Progr. prorect. Ienensi 1846 p. 11 attulit, omni emendandi difficultate caret; nec v. 385 laudo, quod Appi nominis mulierem cum scholiasta quam Aeli cum Heinsio amplecti maluit, quo et codicum lectio alti et Lamiarum mentio antegressa ducebat. V. 459 extensis pro extentis vel contra Pithoeanum constantiae dedi, quae hic et Sat. XII. 5 eandem formam exhiberi iuberet; mox autem v. 461-463 pristino ordini restitui, quem nollem Iahnius cum Madvigio ita mutasset, ut v. 464 — 466 anteponeret. Madvigium interea movit, quod non arbitror commodius ad foliata moechis parata quam ad eum ornatum referri, qui v. 458 describitur; nec moechi cura sed domestica foeditas caput rei est, quapropter etiam intolerabilis femina dives audit; hinc igitur profecta oratio in transcursu tantum maritis moechos opponit, ad quos solos

munditiarum illarum fructus perveniat, tantumque abest ut horum mentio priorem locum flagitet, ut nisi antegressis sordibus, quo lota cutis spectet, omnino non intelligas. V. 585 optione data utrum dabuni Pithoeani in dabit an inde in Indus mutarem, cum plerisque editoribus posteriorem rationem hanc maxime ob causam praetuli, quia astrologus quoque aliquid epitheti postulat, quod ipsius cum divitibus necessitudinem declaret. Iahnius, apud quem Phryx augur et inde conductus legitur, astrorum mundique perito promiscuum tantum quaestum reliquit ; at mihi hunc potius opulenta mulier certa merede sibi adiungere videtur, quum Phrygis et Indi consultationem iam peregrinitas et remota patria pretiosiorem faciat. V. 589 praeclaram Madvigii coniecturam armum pro aurum asciscere non dubitavi, cui repugnans Teuffelius in Iahn. Annal. T. XLIII, p. 123 non animadvertit etiam nullis sola Salmasii et Iuvencii coniectura niti; ipse vero mox v. 603 decerpta pro decepta periclitatus sum, quo facto etiam facilius atque pro saepe retineri poterat. Nam qui decepta legit, novam petendi notionem etiam adverbii iterationem flagitare putet; at supponendis pueris vota non modo non decipiuntur, sed implentur et gaudia quamvis irrita creantur; substitui igitur, quo pueri ipsi vota ut Pers. II. 35 spes macra vocentur, nec dubito quin suppositici decerpi ad spurcos lacus eodem iure possint, quo supra v. 62 feminae ex porticibus cuneisve excerpi dicebantur.

ceae...

[ocr errors]

Lib. III. Sat. VII. v. 14. 15 ad eam formam redegi, quam de Codic. Iuven. p. 19 proposui, ut Bithyni et Asiani locos permutarent et ante quamquam comma tolleretur, quemadmodum VI. 198 simili in constru ctione fieri videmus; hoc autem facto ne v. 15 c. Pinzgero et Heinrichio propter enumerationis nimietatem damnemus, prohibebit XV. 125, ubi non minor nationum numerus insigni cum vi cumulatur. V. 23 crotabellae vel invitis Pithoeo et Iahnio revocavi, quia membrana ad tabellam, non haec ad illam pertinet ipsique ablativi crocea ... tabella, quos Pith. exhibet, antiquae confusioni originem debere videntur, cuius Schol. lectio crocea... tabellae vestigia prodit, quamquam iam optimi codicis secunda manus croceae corrigendo in viam rediit. - V.39 tu mea medela est, qua melior sensui afferri vix potuit; de voce iam veteribus non constitisse librorum varietates ostendunt at, aut, ac, quae quomodo ex simplici Pithoeani et oriri potuerint, aegre intelligas; aut et tu vero etiam VIII. 229 confusa esse videntur. Nec v. 48 unius literae rasura, quam ex Pith. Iahnius enotavit, id apud me pondus habuit, ut tenuisque rectius quam cum reliquis omnibus tenuique legi crederem, nedum v. 50 ab commur. omnibus ambitiosi ad ambitiosum transire ausus sim, quamquam

« PredošláPokračovať »