Obrázky na stránke
PDF
ePub

SCRIPTORUM GRAECORUM ET ROMANORUM TEUBNERIANA.

-.30

.

.

[ocr errors]

-.60

Mar
Aelianus ed. Hercher. 2 voll. 9.- Celsus ed. Daremberg .

3.-
varia historia
-.90 Censorinus ed. Hultsch

1. 20 Aeneae comment. Poliorc. ed. Hug. 1.35 Cicero ed. Müller. 5 partes (11 voll.) 22.35 Aeschines ed. Franke.

-.90

[Auch in 37 einzelnen Heften.] Aeschyli tragoediae ed. Weil 1.50

oratt. selectae XXI ed. Müller.
Einzelne Stücke

à -.80
2 partes ·

1.50 Ammianus M, ed. Gardthausen. 2 voll. 7.20

XIX edd. Eberhard et
Anacreon ed. Rose. Ed. II.

1.-
Hirschfelder.

2. Andocides ed. Blass. Ed. II 1.20

epistolae ed. Wesenberg. 2 voll. 6. Annae Comnenae Alexias ed. Reiffer

sel. ed. Dietsch. % partes 2.50 scheid. 2 voll..

7.50 Anthimus ed. Rose.

Commodianus ed. Ludwig. 2 voll. 2. 70 1.

Cornelius Nepos od. Fleckeisen Anthologia latina ed. Riese. I. 1. 2. 7.50

Cornutus ed. Lang .

1.50 lyrica ed. Hiller. Ed. IV 3.Antiphon ed. Blass. Ed. II

Corpusculum poesis epic. ludib. edd. 2.10

Brandt et Wachsmuth. 2 voll.. 6.Antoninus ed. Stich

1.80
Curtius Rufus ed. Vogel .

1.20 Apollodorus ed. Bekker. 1.

1.20 Apollonius Rhodius ed. Merkel.

Dares Phrygius ed. Meister. 1.

Demosthenes ed. Dindorf. 3 voll. Appian ed. Mendelssohn. 2 voll.. 9.

4.50 Archimedes ed. Heiberg. 3 voll. . 18.

Ed. IV cur. Blass. Ed. minor,

Auch in 6 partes, à pars -.75 Aristophanes ed. Bergk. 2 voll. Ed. II 3.

3 voll. Editio maior..

7.20 einzelne Stüoke

à — .45 Dictys Cretensis ed. Meister 1.50 Aristoteles, de partibus animal.

1.ed. Langkavel.

Dinarchus ed. Blajs
1.80
Dio Cassius ed. Melber.

Vol. I. 4.50 de arte poetica ed. Christ

Dio Chrysost, ed. Dindorf. 2 voll, 5.40 physica ed. Prantl.

1.50

Diodorus ed. Vogel. Vol. I. II . à 3.60
Ethica Eudemia ed. Susemihl 1.80
Nicomachea ed. Susemihi

1.80 Dionysius Halic. ed. Jacoby. Vol. I.II 6.60
de coelo etc. ed. Prantl.
Dracontius ed. de Duhn

1.20 1.20 de coloribus,

1.andibilibus , Eclogae poet. latin, ed. Brandt .

2.70 physiogn. ed. Prantl.

poet. graec. ed. Stadtmüller

3.politica ed. Susemihl.

2.40 Epicorum Graec. fragm. ed. Rinkel. I magna moralia ed. Susemihi 1.20

Euclidis elem. ed. Heiberg. 5 voll 24.60 de anima libri III ed. Biehi. 1.20

Eudociae violarium ed. Flach. 7.50

5.70 ars rhetorica ed. Römer 2.10 Euripides ed. Nauck. 3 voll. Ed. III.

2.40 metaphysica ed. Christ.

-.30

Einzelne Tragödien d. fragmenta ed. Rose

4.50 Eusebius ed. Dindorf. 4 voll. 15.oeconomica ed. Susemihi 1.50 Eutropius ed. Dietsch.

30 de plantis ed. Apelt.

3.

ed. Ruehl ... Arriani expeditio Alex, ed. Abicht . 1.20

Fabulae Aesopicae ed. Halm

-.90 scripta min, ed. Eberhard 1.80 Fabulae Roman. ed. Eberhard. Vol.I 8.75 Athenaeus ed. Kaibel. 8 voll. 17.10 Florilegium Graecum. 10 fascc. à –.45 Augustinus iter. ed. Lombart. 2 voll,

Florus ed. Halm .

1. Aulularia od. Peiper

1.50 Fragmenta poet. Rom. ed. Baehrens 4.20 Ausonius od. Peiper 6.60 Frontinus ed. Gundermann

1.50 Autolycus ed. Hultsch 3.60 Gaius ed. Huschke. Ed. V.

2.70 Avienus ed. Breysig

1.- Galoni scripta minora. Vol. I. Babrius ed. Schneidewin

od. Marquardt

2.10 Boetius de inst. arithm.ed. Friedlein 5.10 Gellius ed. Hertz. 2 voll. Ed. II. 4.20

de consolatione ed. Peiper. 2.70 Georgius Cyprius ed. Gelzer . 3.comm. in libr. Aristotelis trepi Heliodorus ed. Bekker

2.40 équnvelas reo. Meiser. 2 vol). 8.70 Herodianus ed. Bekker .

1.20 Bucolici Graeci od. Ahrens. Ed. II -.60 Herodotus edd. Dietsch - Kallenberg. Caesar ed. Dinter, 3 voll. Ed. mai, à 1.

2 voll. Ed. II

à 1.85 Ed. II min.

.

-.60

-.45

6.

-.60

.

1.50 Vol. I auch in 2, II in 3 Fasc.
de bello Gallico. Ed. II min. -.75 Hesiodus ed. Flach
civili. Ed. II min.

.60 Hesychius Milesius ed. Flach. Cassius Felix od. Rose.

8.-
Hieronymus ed. Herding

2.40 Catullus ed. Müller

Historia Apollonii ed. Riese

1.Tibull., Propertius ed. Müller 2.70 Historici Graeci minores ed. DinCebetis tabula ed. Drosihn (vergr.)

dorf. 2 voll. .

8.25

-.45 -.75

-.45

-.60

PRAEFATIO

[ocr errors]
[ocr errors]

De

Decimo lunio Iuvenale quae scimus, partim ipsius satiris partim grammaticis et scholiastis debemus, quorum tamen in narrationibus ut ea, quae ex poetae verbis collecta quaeque aliunde accepta et antiquae famae fide tradita esse probabile sit, recte distinguantur, ipsius de se testimonia quamvis pauca prius audiri opus est. Et patriam quidem Aquinum Volscorum oppidum clare memorat Sat. III. 319, nec pueritiae grammaticam, adolescentiae rhetoricam disciplinam dissimulat I. 15. 16; de vitae autem spatio illud tantum assequimur, ut eum Neronis, Galbae, Othonis, Domitiani tempora vidisse hisque superstitem non modo sub Traiano Marium Priscum (I. 49; VIII. 120) damnatum meminisse, sed vel ad Iun. cum consulem (XV. 27) aetatem produxisse intelligamus, quem quum a. 127 p. Chr. magistratum gessisse constet (cf. Cardinali in Diss. Acad. Rom. archaeol. 1835 T. VI, p. 240), Borghesius in eruditissima commentatione intorno all'età di Giovenale Rom. 1847 poetam circa annum 47 p. Chr. natum esse coniecit; peregrinando denique se Aezyptum adiisse ipse Sat. XV. 45 significavit. Hunc enim locum ut cum Val. Franckio in Exam. crit. Iuven. vitae (Alton. 1820. 8) p. 48 sqq. tamquam subditicium eliminemus adeove totam satiram cum Car. Kempfio in Observ. ad luven. aliquot locos (Berol. 1843, 8) p. 60 sqq. Iuvenale indignam iudicemus, nulla causa est; cf. G. Pinzger de vers. spur. et male susp. in luven. satir. Vratisl. 1827. 4, p. 20 et A. L. Döllen Beitr. z. Kritik u. Erkl. d. Juvenal , Kiew 1846. 8, p. 321 sqq.; modo ne illud inde colligamus, quod grammaticis nonnullis placuit, aut omnino mortuum esse in Aegypto Iuvenalem aut exulem illuc pervenisse , quod etsi nostra quoque aetate plurimi credunt, tamen nec poetae verbis inest neque eo testium consensu firmatur, ut idoneam auctoritatem habeat. Quippe ut iam ad hos oratio transeat, ad unam illam vitam satis antiqua origine conspicuam, quam Probi nomine Georgius Valla in edit. Veneta a. 1486 publicavit codicesque complures atque ipse optimus Pithoeanus quamvis recentiori manu ascriptam exhibent, temporis decursu et vitae

315936

[ocr errors]
[ocr errors]

a *

plures et scholia eodem pertinenua ita accesserunt, ut nunc fere duodecim rerum Iuvenalianarum testes habeamus, de quibus et Pinzgerus in I. Chr. Iahn. N. Annal. 1835 T. XIV, p. 261 sqq. et nos in Prooem. lect. Gott. 1843 amplius disputavimus, eorumque septem etiam 0. Iahnius ad editionis suae calcem subiecit; qui ubi inter se consentiunt, utique locupletes existimandi sunt, sin dissentiunt nullum adeo prae ceteris eminentem offerunt, ut aut omnino aut in gravissima hac quaestione, quae ad exilium poetae spectat, illius potius fidem quam nostrum iudicium sequi debeamus. Qua in quaestione hoc quidem inter omnes constat, Iuvenalem ab imperatore, cuius iram vel suspicionem paucorum versuum satira vel epigrammate movisset, sub specie honoris et obtentu militiolae in extremos imperii fines ablegatum esse, neque de causa illius irae controversia est, quin iidem versus fuerint, quos nunc Sat. VII. 90 - 92 insertos Paridem pantomimum in Domitiani aula potentissimum acerbe carpere videmus, unde etiam Sidon. Apoll. IX. 266 irati histrionis exulem appellavit; at et de loco exilii et de imperatore ipsi grammatici adeo inter se discrepant, ut nisi internis argumentis adhibitis stabilem rei imaginem concipere non liceat. Quamvis enim numero plurimi poetam in Aegyptum missum esse tradant, tamen ne hi quidem inter se consentiunt, sed quum alii extremam Aegypti partem aut civitatem Hoasin (Schol. I. 1) vel Hoasa (Schol. IV. 38) nominent, Suidas cum Malala chronographo de Domitiano loquens, όστις, inquit, βασιλεύς εξώρισε τον Ιουβενάλιον εν Πενταπόλει επί της Λιβύης: tres deniqueScotici belli praepositurum vel praefecturam militum eum accepisse narrant ; imperatorem autem alius Claudium Neronem, alius Traianum, plurimi tantum Domitianum memorant; neque adeo tempus exilii iisdem finibus circumscribunt, quod quum unus ab extrema Domitiani aetate usqụe ad Antoninum Pium extendat, alii exulem intra brevissimum tempus senio ac taedio vitae mentisque aegritudine absumptum perhibeant, est etiam qui Ro mam reversum, quum Martialem suum non videret, anno aetatis suae altero et octuagesimo tristitia et angore periisse narrat. Et de aetatis anno, quem poeta attigerit, reliqui quoque ita et inter se et cum Borghesii calculis congruunt, ut octoginta amplius annos natum Iuvenalem obiisse pro explorato ponere liceat; id ipsum tamen si amplectimur, sane mirum est senem octogenarium, qui nullum antea militiae specimen edidisset, cohorti in extremis imperii finibus tendenti sine horum finium periculo praefici potuisse; nec minus illud miramur, quod etsi Sat. XV. sub Hadriano scriptam esse Iuncus consul evincit, Hadrianum exilii auctorem nemo testis prodidit, sed vel qui versiculos olim contra Paridem com

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

positos in novis demum scriptis, quibus eos poeta infersisset, ab imperatore in sui temporis notationem acceptos esse volunt, de Traiano potius cogitasse videntur, quem Pyladem saltatorem in deliciis habuisse Dio Cass. LXVIII. 10 narrat. Verum enim vero neque is fuit Traianus, qui histrionis favori praefecturas et tribunatus indulgeret, neque sub hoc Iuvenalem obiisse certum est ; quod ubi semel ab Hadriani imperio remo. veri poetae exilium necesse est, nihil aut simplicius aut tutius videtur, quam ut plurimos auctores secuti ad Domitianum redeamus, quem et Paridem ulcisci maxime consentaneum erat et illud ultionis genus, quod poeta expertus est, multo magis quam Traianum decuit ; immo haud scio an ipse Traianus primo per errorem in librariorum manus venerit, qui tyranni appellationem, qua unus eorum usus est, a Domitiano ad Traiani nomen detorquerent. Atqui Domitianus si Iuvenalem peregre ablegavit, ultro sequitur, ut mori hic in exilio non potuerit; quippe et posterioris aetatis res tamquam oculatus testis refert et ipsas satiras, quarum complures scenam Romae habent, post Domitiani demum mortem scripsit; postremo plerosque, quos Domitianus iniuste eiecisset, occiso illo, quum omnia quae statuerat in irritum ducerentur, de exilio rediisse Hieronymus ad Euseb. Chron. Ol. 219 testatur ; quibus etsi unus scholiasta luvenalem diserte eximit, alius non minus clare eundem Romam reversum Martialem suum desiderasse narrat, qui postquam sub Nervae primordia Bilbilim patriam repetiit, inde Epigr. XII. 18 luvenalem tamquam clamosa in Subura errantem salutavit, moxque intra primos Traiani annos ibidem in Hispania decessit; cf. Intpp. Plin. Epist. III. 21; huius igitur testimonium, quod Martialis auctoritas confirmat, amplexi ab altero illud modo accipiemus, in quo uterque consentit, ante novos principes, hoc est Nervam et Traianum, poetam relegatum esse; mortis tempus , quam redux obiit, quum sub Traiano poni nequeat, utrum ad Hadriani an quod ille tradit ad Antonini Pii imperium pertineat, in ambiguo relinquemus.

Quantum igitur in tantis tenebris quasi per transennam aspicientibus coniectura assequi licet, Domitianus Iuvenalem sub honesta militiae specie exulare iussit, sive vivo Paride, quem tamen ipsum iam a. 82 p. Chr. adulterii crimine periisse tradit Dio Cass. LXVII. 3, sive mortuo, quia illius nomine se notari Domitianus suspicaretur; hoc autem posito si de loco exilii quaerimus, vix intelligimus, quomodo tot homines docti etiam nunc Aegyptum Scotis vel ut ex istius aetatis usu rectius dicitur Caledoniae praeferre sustineant, quam iam in illo prooemio omnibus rationibus subductis multo plures probabilitatis numeros habere ostendimus. Mitto Teuffelium, qui in N. Annal. 1845 T. XLII, p. 109 pro Tra

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

iano tantum contra Domitianum pugnans locum exilii definiri posse desperavit; mitto etiam Völckerum, qui in libello inscripto Juvenal, ein Lebens- und Charakterbild aus der römischen Kaiserzeit, Elberfeld 1851. 8, p. 102 sqq. eundem Traianum cum Aegypto retinens nihilominus poetam nescio quando in urbem reversum reliquam vitam in Tiburtinis praediis degisse statuit, nempe venia ab imperatore accepta reconciliataque gratia, cuius rei ne vestigium quidem apud veteres auctores exstat; sed ne Hertzbergius quidem, qui in Schneidewini Philologo T. II, p. 579 reliquam nostram disputationem assensu suo probavit, Aegyptum abiicere ausus est, nec Bernhardyus Grundriss der röm. Lit. p. 504 a vetere opi. nione discessit, in quo illud maxime miror, quod qui nostram sententiam historicis fundamentis carere negat, nullo auctore Hadrianum a Iuvenale offensum esse narrare non dubitat. Et Hertzbergius quidem Caledoniam eodem argumento impugnat, quo iam Düntzerus in Iahnii Archiv 1840 T. VI, p. 374 sqq. confugit, ubi quum omnino Iuvenalis exilium a grammaticis ex locis poetae male intellectis fictum esse contendat, Scoticae quoque militiae famam ex Sat. II. 159 — 161 originem duxisse suspicacur; huic tamen quod de Aegypto libenter concedo, quam qui poetam adiisse in satira sub ipsum vitae finem scripta legisset, ibidem eum exulasse facile collegit, id in Iubernam et Orcadas cadere prorsus nego, quas neque easdem cum Scotia grammaticus habere poterat neque ita poeta memorat, ut coram sibi notas significet; sive minimas Britannorum noctes ipsum vidisse inde coiligere licet, eodem certe iure, quo Hertzbergius Aegyptiacam poetae peregrinationem ad exilii eius significationem detor. sit, iter Britannicum in Scoticae militiae testimonium adhibebimus. Historicum autem huius fundamentum qui desiderat, solidum ac paratıım inveniet in titulo Aquini in ipsa Iuvenalis patria reperto, in

iam Pinzgerus in Ephem. liter. Ienens. 1823 N. 13 eruditorum animos convertit, eodem tamen nemo usus est praeter Bauerum in libello qui inscribitur Kritische Bemerkungen über einige Nachrichten aus dem Leben Juvenals, Regensburg 1833. 8, p. 28; isque quum in universa poetae vita describenda tum in hoc lapide ita a vero aberravit, ut quem Divi Vespasiani flaminem perscribi legimus, eum sub Vespasiano bis flaminem fuisse narraret eoque facto Iuvenalem, quem a. 84 p. Chr. sub Domitiano stationem in Aegypto habuisse ex prava Sat. XV. lectione somniavit, quia iam vivo huius patre cohorti Delmatarum praefuisset, vel bis militia functum statuere cogeretur. Sed has hallucinationes verbo attigisse sufficiat : ipsius tituli, quem post Orlandum aliosque accuratissime nuper

quem

« PredošláPokračovať »