Obrázky na stránke
PDF
ePub

fit, ab illa turpitudine ad majorem delabentur, et in consortium fœdorum muliebriumque recipientur virorum, qui, sexum, habitum, ornatum, vultum, vocis exilitatem incessumque feminarum mentientes, sacra Bona Dea celebrant, et, Othonis Imperatoris exemplo, in ipsis castris vel speculis utuntur, vel faciem linunt pane madido. (82-114). Non desunt etiam, heu nefas! viri, iique summo loco nati, ac sacerdotes, qui data dote viris nubunt nihilque magis dolent, quam quod nequeunt parere. (115-142.) Quod tamen omnium turpissimum est ac portento simile, viros, genere et nobilitate hujus civitatis facile principes, non pudet gladiatorum et vel retiariorum, qui nuda facie pugnant, partes agere. (143-148). Quæ monstra hominum, si vera essent, quæ de Manibus et inferis poetæ fabulantur adspicere olim in Orco horerent Curii, Fabricii aliique spectatæ virtutis viri. (149-158). Quid enim prodest, imperium nostrum orbis terrarum terminis definiri, si barbaros populos, quos vicimus armis, etiam vitiis superamus, et peregrini, qui ad nos commearunt, mox perditos induunt mores nostros atque in patriam suam referunt? (159-170).

ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
Idocti primum; quanquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias.* Nam perfectissimus horum

est,

* Invenies. Heinr.

Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit
Et inbet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Fronti* nulla fides. Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscenis? Castigas turpia, quum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinædos!
Hispida membra quidem et duræ per brachia

setæ

10

20

Promittunt atrocem animum; sed prodice levi
Cæduntur tumidæ, medico ridente, mariscæ.
Rarus sermo illis et magna lubido tacendi
Atque supercilio brevior coma. Verius ergo
Et magis ingenue Peribomius. Hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur:
Horum simplicitas miserabilis; his furor ipse
Dat veniam: sed peiores, qui talia verbis
Herculis invadunt et de virtute locuti
Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor?
Infamis Varrillus ait. Quo deterior te?
Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis cœlum terris non misceat et mare cœlo,
Si fur displiceat Verri, homicida Miloni?
Clodius accuset machos, Catilina Cethegum ?
In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
Quum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
Solveret et patruo similes effunderet offas.
Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Lauronia quendam

*Frontis. Heinr.

30

Clamantem toties: Ubi nunc lex Iulia? dormis? Ad quem subridens: "Felicia tempora, quæ te "Moribus obponunt! Habeat jam Roma pudorem! "Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde 40 "Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo

Que tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernæ.

"Quod si vexantur leges ac jura, citari

"Ante omnes debet Scatinia.* Respice primum "Et scrutare viros; faciunt hi plura; sed illos "Defendit numerusjunctæque umbone phalanges. "Magna inter molles concordia. Non erit ullum "Exemplum in nostro tam detestabile sexu. "Tædia non lambit Culviam, nec Flora Catullam : "Hispo subit juvenes et morbo pallet utroque. 50 "Numquid nos agimus causas? civilia jura "Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus? "Luctantur paucæ; comedunt coliphia paucæ. "Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis "Vellera: vos tenui prægnantem stamine fusum "Penelope melius, levius torquetis Arachne, "Horrida quale facit residens in codice pellex. "Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister "Liberto, dederit vivus cur multa puellæ. "Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto. "Tu nube atque tace: donant arcana cylindros. "De nobis post hæc tristis sententia fertur: "Dat veniam corvis, vexat censura columbas."

60

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem Stoicidæ. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid Non facient alii, quum tu multicia sumas, Cretice, et hanc vestem populo mirante perores

*Scantinia. Heinr. Oudendorp.

In Proculas et Pollitas? Est moecha Labulla :*
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem

Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet; 70
Estuo. Nudus agas! Minus est insania+ turpis.
En habitum, quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid non proclames, in corpore judicis ista
Si videas? Quare,t an deceant multicia testem?
Acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspectal livorem ducit ab uva.

80

Fœdius hoc alipuid quandoque audebis amictu. Nemo repente venit turpissimus. Accipient te Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt Frontibus et toto posuere monilia collo Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ Et magno cratere Deam; sed more sinistro Exagitata procul non intrat femina limen : Solis ara Deæ maribus patet. Ite profana! Clamatur: nullo gemit hic tibicina cornu. Talia secreta coluerunt Orgia tæda Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto. Ille supercilium madida fuligine tactum Obliqua producit acu pingitque trementes Adtollens oculos: vitreo bibit ille Priapo Reticulumque comis auratum ingentibus implet,

*Fabulla. Rup. et Heinr.

+ Infamia. Heinr.

+ Quæro. Rup. et Heinr.

90

Contacta. Heinr Conf Seneca de Tranquill,

c. 7, Liv. iv. 30.

Cærulea indutus scutulata aut galbana rasa,
Et per Junonem domini jurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat 100
Armatum, quum jam tolli vexilla juberet.

Res memoranda novis annalibus atque recenti
Historia, speculum civilis sarcina belli.
Nimirum summi ducis est occidere Galbam
Et curare cutem; summi constantia civis,
Bebriaci campo spolium affectare Palati

111

Et pressum in faciem* digitis extendere panem:
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mosta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
Hic nullus verbis pudor aut reverentia mense;
Hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
Libertas et crine senex phanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum conducendusque magister.
Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat
jam

More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat ære.
Signatæ tabulæ : dictum Feliciter! Ingens
Cœna sedet: gremio jacuit nova nupta mariti. 120
O proceres, censore opus est, an haruspice nobis?
Scilicet horreres majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
Segmenta et longos habitus et flamea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde

*Facie. Heinr.

« PredošláPokračovať »