Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cogimur et cultis augere peculia servis.

Quistimet aut timuit gelida Præneste ruinam, 190
Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis, aut
Simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magna parte sui. Nam sic labentibus obstat
Villicus et, veteris rimæ quum texit* hiatum,
Securos pendente jubet dormire ruina.
Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
Nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola

transfert

Ucalegon; tabulata tibi jam tertia fumant:

Tu nescis: nam si gradibus trepidatur ab imis, 200
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur

A pluvia, molles ubi reddunt ova columbæ.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci; nec non et parvulus infra
Cantharusetrecubans sub eodem marmore Chiron;
Jamque vetus Græcos servabat cista libellos,
Et divina opici rodebant carmina mures.

Nil habuit Codrus: quis enim negat? et tamen illud
Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem
Ærumnæ cumulus,quod nudum et frustarogantem
Nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit. 211
Si magna Asturici cecidit domus: horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia Prætor;
Tunc gemimus casus Urbis, tunc odimus ignem.
Ardet adhuc, et jam occurritt qui marmora donet,
Conferat impensas. Hic nuda et candida signa,
Hic aliquid præclarum Euphranoris et Polycleti,

* Pro" quum texit." Heinr Ruperti et alli "contexit" in textum recipiunt.

+ Accurrit. Rup. et Heinr.

Hæc Asianorum vetera ornamenta Deorum,
Hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
Hic modium argenti. Meliora ac plura reponit 221
Persicus orborum lautissimus et merito jam
Suspectus, tamquam ipse suas incenderit ædes.
Si potes avelli Circensibus, optima Sora
Aut Fabrateriæ domus aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
In tenues plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans et culti villicus horti,
Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
Estaliquid, quocumque loco, quocumque recessu,
Unius sese dominum fecisse lacertæ.

231

240

Plurimus hic æger moritur vigilando: sed illum Languorem peperit cibus imperfectus et hærens Ardenti stomacho. Nam quæ meritoria somnum Admittunt? Magnis opibus dormitur in Urbe. Inde caput morbi. Redarum transitus arcto Vicorum inflexu et stantis convicia mandræ Eripient somnum Druso vitulisque marinis. Si vocat officium, turba cedente vehetur Dives et ingenti curret super ora Liburno, Atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus; Namque facit somnum clausa lectica fenestra. Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat Unda prior, magno populus premit agmine lumbos, Qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro Alter: at hic tignum capiti incutit, ille metretam. Pinguia crura luto, planta mox undique magna Calcor, et in digito clavus mihi militis hæret.

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo? Centum convive: sequitur sua quemque culina. Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res

251

Impositas capiti, quot recto vertice portat
Servulus infelix et cursu ventilat ignem.
Scinduntur tunica sartæ : modo* longa coruscat
Sarraco veniente abies, atque altera pinum
Plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur.
Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat,
Axis et eversum fudit super agmina montem,
Quid superest de corporibus? quis membra, quis

ossa

Invenit? Obtritum vulgi perit omne cadaver 260
More animæ. Domus intera secura patellas

Jam lavat et bucca foculum excitat, et sonat unctis
Striglibus et pleno componit lintea gutto.
Hæc inter pueros varie properantur: at ille
Jam sedet in ripa tetrumque novicius horret
Porthmea, nec sperat cœnosi gurgitis alnum,
Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.

Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quoties rimosa et curta fenestris
Vasa cadant; quanto percussum pondere signent
Et lædant silicem. Possis ignavus haberi
Et subiti casus improvidus, ad cœnam si
Intestatus eas. Adeo tot fata, quot illa
Nocte patent vigiles, te prætereunte, fenestræ.
Ergo optes votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentæ patulas defundere pelves.

Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, Dat pœnas, noctem patitur lugentis amicum Pelidæ, cubat in faciem, mox deinde supinus. 280 Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam

* Scinduntur tunica sarta modo: longa cor.

Somnum rixa facit: sed, quamvis improb::s annis
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccinalæna
Vitari jubet et comitum longissimus ordo,

Multum præterea flammarum et ænea lampas.
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
Candelæ, cujus dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miseræ cognosce proœmia rixa,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique jubet; parere necesse est. 290
Nam quid agas, quum te furiosus cogat et idem
Fortior? Unde venis? exclamat: cujus aceto,
Cujus conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?
Nil mihi respondes? Aut dic, aut accipe calcem.
Ede, ubi consistas: in qua te quæro proseucha?
Dicere si tentes aliquid tacitusve recedas,
Tantumdem est; feriunt pariter: vadimoniadeinde
Irati faciunt. Libertas pauperis hæc est:
Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
Nec tamen hæc tantum metuas: nam, qui spo-

liet te,

300

Non deerit, clausis domibus, postquam omnis ubique

Fixa catenatæ siluit compago tabernæ.
Interdum et ferro subitus grassator agit rem,
Armato quoties tutæ custode tenentur

Et Pomtina palus et Gallinaria pinus.

Sic inde huc omnes, tamquam ad vivaria, currunt. Qua fornace graves, qua non incude, catena? Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne 310 Vomer deficiat, ne marræ et sarcula desint. Felices proavorum atavos, felicia dicas

Sæcula,quæ quondam sub regibus atque tribunis

Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas : Sed jumenta vocant, et sol inclinat: eundum est. Nam mihi commota jam dudum mulio virga Adnuit.* Ergo vale nostri memor, et quoties te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam Convellet a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas, Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.

320

SATIRA IV.

ARGUMENTUM.

Juvenalis iterum invehitur in Crispinum Ægyptium, qui e servo factus Eques Romanus libidinibus omnibusque vitiis se inquinabat, et tanta diffluebat luxuria, ut mullum sex mullum sex millibus HS. emisset. (1-27). Inde occasionem sumit, Calvi Neronis h. e. Domitiani insectandi, et consilium patrum super rhombo, portentosa magnitudinis pisce, coquendo habitum lepide multisque salibus admixtis describit. (28-149). Piscis enim ille prope villam Albanam in mari Hadriatico captus erat, et metu delatorum a piscatore dono datus tyranno, qui, quæcumque pretiosa, etiam in mari, invenirentur, tamquam res fisci, sibi vindicabat. (34-71). Sed deerat patina satis magna, ut integrum caperet

*Innuit. Heinr.

+ Converte. Heinr.

« PredošláPokračovať »