Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo
Dedecus hoc, Montanus ait. Testa alta paretur, 131
Quæ tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinæ subitusque Prometheus.
Argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
Tempore jam, Cæsar, figuli tua castra sequantur.
Vicit digna viro sententia. Noverat ille
Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis
Jam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli major fuit usus edendi
Tempestate mea. Circeis nata forent, an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu;
Et semel adspecti litus dicebat echini.
Surgitur, et misso proceres exire jubentur
Concilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat adtonitos et festinare coactos,
Tanquam de Cattis aliquid torvisque Sygambris
Dicturus, tanquam et diversis partibus orbis
Anxia præcipiti venisset epistola pinna.

140

Atque utinam his potius nugis tota ille* dedisset Tempora sævitiæ, claras quibus abstulit Urbi 151 Illustresque animas impune et vindice nullo ! Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus Cœperat: hoc nocuit Lamiarum cæde madenti.

*Illa. Heinr.

SATIRA V.

ARGUMENTUM.

Conditio parasitorum tam misera est et libero homine indigna, ut honestius sit mendicare, quam inopem illorum vitam colere. (1-11). Divites enim patroni, qui pauperes nonnumquam clientes ad cœnam vocant, amplissimum ita illis præmium officiorum persolvisse putant; (12-23) neque eadem iis, quæ sibi, sed viliora vina, (24-37) pocula, (38-50) aquam, (51-52) panem, (67-79) pisces et oleum, (80113) aves et opsonia, (114-124) fungos (146-148) et poma (149-155) apponi atque a vilioribus servis ministrari jubent. (52-66). Præterea pauperibus non licet inter cœnandum libere loqui, neque pocula iis a superbo hospite propinantur. (125-131). Is enim non meritorum ac virtutum, sed opum rationem habet, et eosdem clientes summa complecteretur comitate summoque honore, si forte fortuna repente locupletarentur nullamque liberorum stirpem haberent. (132-145). Divites vero non tam male atque ignominiose accipiunt pauperes, ut parcant sumtui, sed ut eos ludificentur. (156-160). Quicumque igitur, si vel libertinus fuerit, nedum ingenuus, inani honoris specie ac spe bene cœnandi ductus talem contumeliam bis patitur, dignus est, qui longe majori afficiatur. (161-173).

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,

Ut bona summa putes aliena vivere quadra;
Si potes illa pati, quæ nec Sarmentus iniquas

Cæsaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset:
Quamvis jurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum
Defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? Tantine injuria cœnæ ?
Tam jejuna fames, quum pol sit honestius, illic* 10
Et tremere et sordes farris mordere canini ?

Primo fige loco, quod tu, discumbere jussus, Mercedem solidam veterum capis officiorum. Fructus amicitiæ magnæ cibus. Imputat hunc rex, Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergo duos post Si libuit menses neglectum adhibere clientem, Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,

Una simus, ait. Votorum summa! Quid ultra Quæris? Habet Trebius, propter quod rumpere

somnum

20

Debeat et ligulas dimittere, sollicitus, ne
Tota salutatrix jam turba peregerit orbem,
Sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se
Frigida circumagunt pigri sarraca Bootæ.
Qualis coena tamen? Vinum, quod sucida nolit
Lana pati de conviva Corybanta videbis.
Jurgia proludunt; sed mox et pocula torques
Saucius et rubra deterges vulnera mappa.
Inter vos quoties libertorumque cohortem
Pugna Saguntina fervet commissa lagena:
Ipse capillato diffusum consule potat
Calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
Cardiaco nunquam cyathum missurus amico:
Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de

30

Tam jejuna fames? cum possis honestius illic Heinr et plerique libri.

Setinis, cujus patriam titulumque senectus
Delevit multa veteris fuligine testæ ;

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas et inæquales beryllo

Virro tenet phialas : tibi non committitur aurum ;
Vel, si quando datur, custos affixus ibidem, 40
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.
Da veniam: præclara illic laudatur iaspis.
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vaginæ fronte solebat
Ponere zelotypo iuvenis prælatus Iarbæ.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quatuor ac jam
Quassatum et rupto poscentem sulphura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis.

50

Non eadem vobis poni modo vina querebar: Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor Gætulus dabit aut nigri manus ossea Mauri Et cui per mediam nolis occurrere noctem, Clivosæ veheris dum per monumenta Latina. Flos Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus, Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci, Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum Frivola. Quod quum ita sit, tu Gætulum Ganymedem

Respice, quum sities. Nescit tot millibus emtus 60 Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille? Quando vocatus adest calidæ gelidæque minister? Quippe indignatur veteri parere clienti,

Quodque aliquid poscas et quod se stante recum

bas.

70

Maxima quæque domus servis est plena superbis.
Ecce, alius quanto porrexit murmure panem
Vix fractum, solidæ jam mucida frusta farinæ,
Quæ genuinum agitent, non admittentia morsum !
Sed tener et niveus mollique siligine factus
Servatur domino. Dextram cohibere memento.
Salva sit artocopi* reverentia. Finge tamen te
Improbulum, superest illic, qui ponere cogat.
Vis tu consuetis audax conviva canistris
Impleri panisque tui novisse colorem ?

Scilicet hoc fuerat, propter quod sæpe, relicta Conjuge, per montem adversum gelidasque cucurri

Esquilias, fremeret sæva quum grandine vernus Jupiter et multo stillaret pænula nimbo!

Adspice, quam longo distendat pectore lancem, 80 Quæ fertur domino, squilla, et quibus undique septa

Asparagis, qua despiciat convivia cauda,

Quum venit excelsi manibus sublata ministri.
Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo
Ponitur exigua, feralis cœna, patella.

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui
Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit
Laternam. Illud enim vestris datur alveolis, quod
Canna Micipsarum prora subvexit acuta ;
Propter quod Romæ cum Bocchare nemo lavatur,
Quod tutos etiam facit a serpentibus atris.+
Mullus erit domino,‡ quem misit Corsica vel quem
Tauromenitanæ rupes, quando omne peractum est

*Artoptæ. Rup. et Heinr.

+ Afros. Rup. Heinr. et alii. Afris, nonnulli. + Domini. Rup. et Heinr.

91

« PredošláPokračovať »