Obrázky na stránke
PDF
ePub

D. JUNII JUVENALIS

VITA

QUE VULGO TRIBUITUR SUETONIO.

JUNIUS Juvenalis, libertini locupletis, incertum filius, an alumnus, ad mediam fere ætatem declamavit, animi magis causa, quam quod scholæ se aut foro præpararet. Deinde paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem pantomimum poetamque ejus semestribus militiolis tumentem, hoc genus scripturæ industriose excoluit. Et tamen bene diu ne modico quidem auditorio quidquam committere est ausus. Mox magna frequentia magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque, quæ prima fecerat, inferciret novis scriptis:

Quod non dant proceres, dabit histrio. tu Cumerinos

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas. Præfectus Pelopea facit, Philomela tribunos. Erat tum in deliciis aulæ histrio: multique fautorum ejus quotidie provehebantur. Venit ergo Juvenalis in suspicionem, quasi tempora figurate notasset, ac statim per honorem militiæ, quamquam octogenarius, Urbe submotus missusque ad præfecturam cohortis, in extrema Ægypti parte tendentis. Id supplicii genus placuit, ut levi atque joculari delicto par esset. Verum intra brevissimum tempus angore et tædio periit.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PredošláPokračovať »