Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

S A TIRAR UM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

ARGUMENTUM.

In prima hujus Satiræ parte (v. 1-18,) lepidas poeta tradit causas, quibus adductus animum ad carmina scribenda et post longam demum moram evulganda appulerit: se enim, recitationibus crebris et importunis multorum poetarum, qui ejusdem fere argumenti carmina composuerint iisdemque adumbraverint coloribus, tamdiu ac toties et tantopere offensum atque vexatum, sibi temperare non potuisse, quo minus ipse etiam aliquid scriberet recitaretque, quo saltem iis, quibus non sine ingenti tædio aures præbuerit, reponeret, rependeret, par pari referret, h. e. idem legendi audiendique fastidium crearet, ne patientiam suam hi impune insultasse videri possent ;: (v. 1-14), utque aliquam certe scribendi facultatem sibi compararet, scholas dicit Grammaticorum Rhetorumque a se fuisse frequentatas; nihil autem referre, utrum aliorum versificatorum,

B

quorum tantus sit numerus, ut ubique iis occurrat, an sua manu pereat charta. (v. 15-18.) In altera Satiræ parte (v. 19-150) rationes affert, quare, capto carminum scribendorum consilio, ad satiras potius, quam ad alia poematum genera, animum converterit: tot enim et tanta Romæ nunc vigere vitia ac scelera, ut in hoc campo facile suppeditet omnis dicendi apparatus, et difficile sit, satiram non scribere utque, si natura neget, faciat indi. gnatio versum, qualemcumque possit; (v. 30, 79) multo quoque magis expedire, hæc hominum vitia notari, quum exponi mythos et argumenta, jam tractata a tot poetis et omnibus nota. (v. 52 seq.) Præterea summam proponit omnium, quæ in satiris suis persequi apud animum constituerit quæque hoc poeseos genus complectatur. (v. 81-86.) In fine demum carminis animo secum reputans ac dolens, priscam loquendi scribendique libertatem poetis præcisam esse et homines, qui multum auctoritate et Imperatorum gratia valeant, nedum ipsos Cæsares, non sine salutis vitæque periculo vivos carpi posse, se in sola mortuorum, utpote qui non amplius mordeant, facta et mores invecturum esse profitetur. (v. 150-171.)

SEMPER ego auditor tantum ? nunquamne re

ponam,
Vexatus toties rauci Theseide Codri ?
Impune ergo mihi recitaverit* ille togatas,
Hic elegos ? impune diem consumserit ingens

* Cantaverit. Heinr.

10

Telephus, aut summi plena jam margine libri Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes ? Nota magis nulli domus est sua, quam mihi

lucus Martis et Æoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras Æacus, unde alius furtive devehat aurum Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant Semper et assiduo ruptæ lectore columnæ. Exspectes eadem a summo minimoque poeta ! Et nos ergo manum ferulæ subduximus, et nos Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus, Si vacat et placidi rationem admittitis, edam. 21 Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum Figat aprum et nuda teneat venabula mamma; Patricios omnes opibus quum provocet unus, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat; Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ : Difficile est Satiram non scribere. Nam quis inique

30 Tam patiens Urbis, tam ferreus, ut teneat se, Causidici nova quum veniat lectica Mathonis, Plena ipso ? post hunc magni delator amici Et cito rapturus de nobilitate comesa, Quod superest ; quem Massa timet, quem munere

palpat

« PredošláPokračovať »