Obrázky na stránke
PDF
ePub

Interim altissimum silentium erat, quomodo fide apprehendendus sit Mediator Christus; sed jubebant dubitare aut confidere propriis operibus.

Ceterum de hac obedientia etiam docemus, eos, qui admittunt peccata mortalia, non esse justos, quia Deus requirit banc obedientiam, ut resistamus viciosis affectibus. Qui autem non repugnant, sed obtemperant eis contra mandatum Dei, et admittunt actiones contra conscienciam, hi sunt injusti, et ne que Spiritum Sanctum, neque fidem, id est, fiduciam misericordiae, retinent. Nam in his, qui delectantur peccatis, nec agunt poenitentiam, ne potest quidem fiducia existere, quae quaerat remissionem peccatorum.

Quinto. Necesse est hoc quoque docere, quomodo facere homines bona opera possint. Modo dictum est, quomodo placeant Deo, hic addimus etiam, quomodo fieri possint. Etsi enim homines suis viribus externa honesta opera utcunque efficere possunt, et hanc disciplinam debent prestare: tamen homines sine fide sunt in potestate diaboli, qui impellit eos ad manifestam turpitudinem, occupat animos eorum impiis et blasphemis opinionibus; id enim est regnum et tyrannis diaboli. Ad haec natura per sese infirma est, et non potest sine auxilio Dei se erigere, et spiritualia opera efficere. Ideo docentur homines, in Evangelio promitti Spiritum Sanctum, qui animos eorum, qui agunt poenitentiam et Evangelio assentiuntur, adjuvet et gubernet. Quare in omni vita, in tanta infirmitate naturae, inter has diaboli insidias, in omnibus periculis, exercenda est fides in invocatione, ut perseverare in fide et obedientia erga Deum possimus. Itaque Zacbarias inquit: Effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae et precum. Ideo enim vocat Spiritum gratiae, quod Spiritus Sanctus erigat et consoletur perterrefactas mentes, et testetur nos habere Deum placatum; et vocat Spiritum precum, ut fidem assidue in invocatione exerceamus, ut per haec exercitia confirmetur fides et crescat nova vita.

Et verae virtutes sine ulla dubitatione sunt dona Dei: fides, perspicacia judicii in discernendis dogmatibus, magnitudo animi, qualem esse necesse est in his, qui Evangelium docent et confitentur, vera diligentia in regendis Ecclesiis, vera humilitas, non appetere potentiam, non frangi populari favore aut odio, vera castitas etc. Has heroicas virtutes Paulus vocat dona Dei, Rom. 12: Habentes dissimilia dona secundum gratiam nobis datam. Et de his inquit ad Corinth: Haec efficit unus et idem Spiritus, distribuens singulis etc. Debet autem ad baec dona accedere exercitatio nostra, quae et conservat ea, et meretur incrementum, juxta illud: Habenti dabitur. Et Augustinus preclare dixit: Dilectio meretur incrementum dilectionis; cum videlicet exercetur. Habent enim bona opera premia, cum in bac vita, tum post hanc vitam in vita aeterna. Quia enim Ecclesia in hac vita subjecta est cruci et morti corporali, differuntur premia pleraque ad futuram vitam, quae etiamsi per misericordiam

certo propter Christum contingit his, qui fiducia Christi justificati sunt, tamen etiam est compensatio bonorum operum, juxta illud: Merces vestra copiosa est in coelis.

Ex bis satis liquet, doctrinam bonorum operum Dei beneficio pie et recte doceri in nostris Ecclesiis. Quanta fuerit olim obscuritas, quanta confusio doctrinae de bonis operibus, bonae mentes satis norunt: Nemo monebat de discrimine humanarum traditionum et Legis divinae, nemo docebat, quomodo placerent bona opera in tanta nostra infirmitate, denique altíssimum silentiam erat de fide, qua opus est in remissione peccatorum: at explicatis nunc his rebus, tenent piae conscienciae consolationem et certam spem salutis, et intelligunt veros cultus, et norunt, quomodo placeant Deo, et quomodo sint meritorii.

XXI. B: Invocatio est honos, qui tantum Deo Omnipotenti praestandus est, videlicet, Patri aeterno et Filio ac Servatori nostro, Jesu Christo, et Spiritui Sancto. Ac proposuit nobis Deus Filium suum Jesum Christum Mediatorem et Pontificem, interpellantem pro nobis. Propter hunc solum testatur nostras preces audiri et accipi, juxta illud: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Item: Unus est Mediator Dei et bominum. Ergo invocantes Deum, offerant suas preces per Filium Dei, sicut in fine precum in Ecclesia dici solet: Per Jesum Christum etc. Haec de invocatione doceri necesse est, sicut alias copiosius de invocatione nostri scripserunt. Econtra vero taxanda et ex Ecclesia prorsus ejicienda est consuetudo invocandi sanctos homines, qui ex hac vita decesserunt: quia hic mos gloriam soli Deo debitam transfert ad homines, tribuit mortuis omnipotentiam, quod Sancti aspiciant motus cordium; tribuit item mortuis officium Mediatoris Christi, et haud dubie obscurat gloriam Christi. Ideo totum morem invocandi sanctos homines, qui ex hac vita discesserunt, damnamus et fugiendum esse censemus. Sed illud prodest, recitare veras historias piorum, quia` exempla utiliter docent, si recte proponantur. Cum audimus Davidi condonatum esse lapsum, confirmatur fides in nobis quoque. Constantia Martyrum veterum nunc quoque confirmat animos piorum. Ad hanc utilitatem recitare historias utile est ; sed tamen prudentia in accommodandis exemplis opus est. C: De veneratione Sanctorum docent, quod utile sit Sanctorum memoriam proponere, ut eorum exemplis fidem nostram confirmemus, item ut eorum fidem et bona opera imitemur, quantum cujusque vocatio requirit, ut Caesar exemplum Davidis imitari potest in bello gerendo ad repellendos Turcas; nam uterque Rex est. Debemus etiam gratias Deo agere, quod tam multa et gloriosa exempla misericordiae suae proposuerit Ecclesiae in Sanctis; item, quod Ecclesiam pulcherrimis donis ac virtutibus Sanctorum ornaverit. Laudandi sunt et ipsi Sancti, qui donis Dei pie usi sunt, qui ad oroandam Ecclesiam contulerint. Caeterum Scriptura non docet invocare Sanctos, seu auxilium a Sanctis petere: sed unum Christum nobis proponit Mediatorem, Propiciatorem, Pontificem et Intercessorem. De hoc habemus

praecepta et promissiones, ut et ipsum invocemus, et statuamus exaudiri preces nostras, cum ad hunc Pontificem et Intercessorem confugimus, sicut inquit Joan. 16: Quicquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Et Joan. 14: Quicquid petieritis in nomine meo, id faciam. Haec testimonia jubent ad Christum confugere, jubent, ut Christum sentiamus esse Intercessorem et Placatorem, jubent, ut confidamus nos exaudiri a Patre propter Christum. De Sanctis vero, nec precepta, nec promissiones, nec exempla sunt in hanc sententiam in Scripturis. Et obscuratur officium et honos Christi, cum homines confugiunt ad Sanctos, et hos ducunt esse Mediatores, eosque invocant, et sibi fingunt opinionem, Sanctos esse benigniores, atque ita fiduciam debitam Christo transferunt in Sanctos. At Paulus inquit: Unus est Mediator Dei et hominum. Hunc igitur cultum precipue requirit Christus, ut sentiamus ad ipsum confugiendum esse, ipsum esse Intercessorem, propter quem certo exaudiamur etc.

XXII. BC: Haec summa est doctrinae, quae in Ecclesiis nostris traditur. Et consentaneam esse judicamus et Propheticae ac Apostolicae Scripturae, et Catholicae Ecclesiae, postremo etiam Romanae Ecclesiae, quatenus ex probatis scriptoribus nota est. Atque idem judicaturos esse speramus omnes bonos et doctos viros. Non enim aspernamur consensum Catholicae Ecclesiae, nec est animus nobis ullum novum dogma et ignotum Sanctae Ecclesiae invehere in Ecclesiam, nec patrocinari impiis aut sediciosis opinionibus volumus, quas Catholica Ecclesia damnavit. Non enim adducti prava cupiditate, sed coacti autoritate verbi Dei et veteris Ecclesiae, amplexi sumus hanc doctrinam, ut et gloria Dei fieret illustrior, et consuleretur piis mentibus in universa Ecclesia. Constat enim plerosque abusus irrepsisse in Ecclesiam, qui emendatione opus habeut. Et cum propter gloriam Christi, tum propter salutem omnium gentium maxime optamus, ut, diligenter cognitis his controversiis, Ecclesia repurgetur, et ab iis abusibus liberetur, qui dissimulari non possunt: quam ob causam diu jam omnes boni viri in omnibus nationibus expetunt Synodum, cujus quidem spem aliquam clementiss. Imperator omnibus gentibus ostendit. Faciet igitur Imperator rem dignissimam sua magnitudine et foelicitate, et exoptatam universae Ecclesiae, si in Synodo permiserit judicium de tantis rebus, non illis, qui privatos affectus in consilium adhibent, sed delectis piis et doctis viris, qui gloriae Christi et saluti universae Ecclesiae consulere cupiant. Haec est usitata et legitima via in Ecclesia dirimendi dissensiones, videlicet ad Synodos referre controversias Ecclesiasticas.

Hunc morem servavit Ecclesia inde usque ab Apostolis. Et praestantissimi Imperatores, Constantinus ac Theodosius, etiam in rebus non valde obscuris et dogmatibus absurdis, tamen sine Synodo nihil constituere voluerunt, ut Ecclesiae libertatem in judiciis dogmatum conservarent. Et honestissimum est Caesari, illorum optimorum Principum exemplum imitari, praesertim cum nos nihil mutaverimus sine exemplo veteris Ecclesiae. Et spe

ramus hanc tantam foelicitatem Imperatori divinitus datam esse, ad Ecclesiae emendationem ac salutem. Certe hanc gratiam Deus ab ipso reposcit, ut potentiam suam conferat ad ornandam Christi gloriam, ad Ecclesiae pacem, ad prohibendam immanem et injustissimam crudelitatem, quae mira quadam rabie passim exercetur in membra Christi, in homines pios et innocentes. Harum maximarum rerum curam mandavit Deus summis Principibus. Ideo excitat Monarchas, ut injusta imperia prohibeant, quemadmodum excitavit Cyrum, ut liberaret a captivitate populum Judeorum; Constantinum, ut illam infinitam seviciam, quae tunc in Christianos exercebatur, depelleret. Ita optamus, ut Caesar et curam emendandae Ecclesiae suscipiat, et injustam crudelitatem prohibeat.

Nam articuli nostri, quos recensuimus, satis clare testantur, nos nullum dogma contra Catholicam Ecclesiam, nullam impiam aut sediciosam opinionem docere aut probare: imo quosdam insignes articulos Christianae doctrinae a nostris pie et utiliter illustratos esse. In externis traditionibus abusus quidam mutati sunt, quarum etiam siqua est dissimilitudo, si tamen doctrina et fides pura sit, nemo propter illam traditionum humanarum dissimilitudinem habendus est hereticus, aut desertor Catholicae Ecclesiae. Nam unitas Catholicae Ecclesiae consistit in doctrinae et fidei consensu, non in traditionibus humanis, quarum semper in Ecclesiis per totum orbem magna fuit dissimilitudo. Nec vero fidem habeat Caesarea Majestas his, qui, ut odia contra nos inflamment, miras calumnias spargunt. Praedicant omnes ceremonias, omnes bonos mores in Ecclesiis deleri a nobis. Haec crimina aperte falsa sunt. Nos enim et ceremonias divinitus institutas summa pietate conservamus, et ut earum reverentiam augeremus: tantum novos quosdam abusus sustulimus, qui contra Scripturam, contra veteres Canones, contra veteris Ecclesiae exempla, sine ulla certa autoritate vicio temporum recepti sunt. Ac magna ex parte veteres ritus diligenter apud nos servantur Quare rogamus, ut Caesarea Majestas clementer audiat, quid in externis ritibus servetur, quid qua de causa mutatum sit.

[Pars II.]

BC: Articuli de abusibus qui in externis ritibus mutati sunt.

Om. praefationem BC.

I. BC: De Missa: Falso accusantur Ecclesiae nostrae, quod Missam aboleant, retinetur enim Missa apud nos, et summa reverentia celebratur. Servantur et usitatae ceremoniae fere omnes, praeterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt ad docendum populum. Ideo enim opas est ceremoniis, ut doceant imperitos, et tractatio verbi Dei excitet aliquos ad verum timorem et fidem et invocationem. Et non solum Paulus precipit uti lingua intellecta populo, sed etiam

ita constitutum est humano jure. Assuefit populus, ut una utantur Sacramento, siqui sunt idonei. Id quoque auget reverentiam et religionem publicarum ceremoniarum. Nulli enim admittuntur, nisi prius explorati. Admoneatur etiam homines de dignitate et usu Sacramenti, quantam consolationem proponat his, qui agunt poenitentiam, ut discant homines et timere Deum, et credere, et exerceant invocationem, petant et expectent bona a Deo. Hi sunt veri cultus Christianorum. Hos cultus, timorem, fidem, invocationem, spem etc. probat Deus. Itaque cum hi cultus exercentur in asu ceremoniarum, placet Deo Sacramenti usus. Cum igitur ad ceremoniam assuefiat populus, et de usu admoneatur, fiunt Missae apud nos rite et pie. Et geruntur omnia in Ecclesia, majore cum gravitate et reverentia, quam olim.

Constat autem, multis seculis publicam fuisse querelam bonorum virorum de Missarum abusu ac prophanatione. Non enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur Missae, contra Canonum interdictum. Deinde quam turpiter ad sacrilegum quaestum conferantur. Plurimi enim celebrant Missas, et sine poenitentia, et tantum ventris causa. Haec notiora sunt, quam ut dissimulari possint. Nec videtur unquam ulla res divina ab initio mundi adeo vulgo ad questum collata esse, sicut Missa. Paulus autem horribiliter minatur his, qui indigne tractant Sacramentum, cum ait: Qui indigne ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini, reus erit sanguinis Domini. Et in Decalogo scriptum est: Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus. Ut igitur saepe alias mundus dedit poenas pro idololatria, ita haud dubie haec ingens prophanatio Missarum atrocissimis poenis punietur. Et fortassis propter eam caussam precipue plectitur Ecclesia, his postremis temporibus, coecitate, discordiis, bellis et aliis multis pestibus. Atque hos manifestos abusus Episcopi hactenus, cum quidem non ignorarent eos, non solum toleraverunt, sed suaviter etiam riserunt. Nune sero incipiunt queri de calamitatibus Ecclesiae, cum alia nulla res praebuerit occasionem tumultibus horum temporum, nisi abusus ipsi, qui ita erant jam manifesti, ut tolerari a moderatis hominibus diutius non possent. Utinam Episcopi pro sno officio ante haec tempora cohercuissent avariciam atque impudentiam seu Monachorum, seu aliorum, qui, mutato veteris Ecclesiae more, Missas ad quaestum contulerunt.

Sed abusus illi, ex quo fonte orti sint, dicemus. Opinio est sparsa in Ecclesiam, quod Coena Domini sit opus, quod celebratum a Sacerdote mereatur remissionem peccatorum, culpae et poenae, facienti et aliis, idque ex opere operato, sine bono. motu utentis. Item, quod applicatum pro mortuis sit satisfactorium, hoc est, mereatur eis remissionem poenarum purgatorii. Sic interpretantur sacrificium, cum Missam vocant sacrificium, opus videlicet, quod applicatum pro aliis, meretur eis remissionem culpae et poenarum, idque ex opere operato, sine bono motu utentis. Sic interpretantur oblationem a Sacerdote fieri in Missa pro vivis et mortuis. Hac persuasione recepta, jam

« PredošláPokračovať »