Obrázky na stránke
PDF
ePub

cesse est autem in Ecclesia extare hanc regulam: Oportet Deo magis obedire quam hominibus. Ideo constat talibus traditionibus humanis nequaquam esse obtemperandum. Aliae loquuntur de rebus sua natura adiaphoris, ut de cibo, vestitu, et similibus rebus. Hae traditiones fiunt impiae, cum proponuntur cum his opinionibus, quod mereantur remissionem peccatorum, quod sint res necessariae, quod sint cultus Dei, id est officia, quorum fiois immediatus sit, ut per ea Deus honore adficiatur. Has pestiferas opiniones necesse est in Ecclesia taxari. Ac propter has opiniones humani ritus inutiles sunt abjiciendi, ut discrimina ciborum, Monasticus vestitus, et similes mores supersticiosi, ut Ezechias aeneum serpentem combussit, cum videret eum a multis coli. Sed quia haec societas hominum in hac corporali vita habet opus ordine, possunt aliqui ritus utiles ad hunc finem politicum retineri sine supersticiosis opinionibus, hoc est, ne judicentur esse cultus, aut res necessariae, ut populus sciat, quando coetus in templis convenire debeat ad conciones et ad usum Sacramentorum. Oportet enim ministerium illud esse publicum. Prodest certa tempora constitui. Ita servantur apud nos feriae diei Dominici, et pleraeque aliae, retinentur usitata historiarum discrimina in cantionibus, Natalis Dominici, Paschatis, festis Ascensionis, Pentecostes, et aliis. Et magis amat populus has ipsas ceremonias postquam conscientiae liberatae sunt periculo et illis injustis oneribus, de quibus olim Monachi et Canonistae vociferabantur, et e regione utilitas monstrata est, quod hi ritus serviant ministerio Evangelii. Item admoniti sunt homines, finem esse politicum harum ordinationum. Haec dextra interpretatio traditionum reddit eas gratiores moderatis animis. Et quanquam opinio necessitatis et cultus detrahitur, tamen satis munitae sunt, quia docemus in Ecclesiis emendatis, utiles ceremonias servire ministerio Evangelii, quare qui petulanter et cum scandalo has ceremonias violant, hoc est, qui impediunt ministerium Evangelii, hos peccare dicimus. Certe modum traditionum esse necesse est, conscientiis consuli oportet, ut intelligant humanos ritus, nec res necessarias, nec justiciam esse.

C: Caeterum docemus non esse damnandas traditiones, quae nibil precipiunt contra mandata Dei, et habent finem politicum, videlicet, quae ad hoc conditae sunt, ut ordine res in Ecclesia gerantur; cujusmodi sunt traditiones de feriis, Die Dominico, Natali, Pascate, et reliquis, item de sacris lectionibus, et similes. Et hujus generis veteres ritus libenter retinemus in nostris Ecclesiis. Et tamen admonetur populus, ut sciat, quid de talibus moribus sentiendum sit, videlicet, quod non mereantur remissionem peccatorum, quod non sint justicia Christiana, nec cultus necessarii ad justiciam Christianam, sed res indifferentes, quas extra scandali casum liceat omittere. Haec nisinɛia traditionum liberat conscientias a supersticiosis opinionibus et ab illa veteri carnificina; et tamen egregiam commendationem affert traditionibus, quia verum usum earum ostendit. Omnes moderati homines libentius parent traditionibus, postquam intelligunt, privatim conscien

tias periculo liberatas esse, et eatenus parendum esse, ne perturbetur communis tranquillitas, neve imbecilles ledantur. Deinde munit et conservat haec interpretatio publicos mores ac disciplinam, quia jubet caveri scandala. Ad exemplum pertinet et ad assuefaciendam adolescentiam et vulgus, conservare publicas ferias, coetus in templis, lectiones etc. Ideo hujusmodi ordinationes non sunt dissipandae, sed potius communi studio adjuvandae. Hae sunt verae et honestae laudes traditionum, quae omnes pios et moderatos haud dubie maxime invitant ad amandos, tuendos et ornandos publicos mores. Evangelium docet reverenter sentire, non solum de aliis civilibus legibus ac moribus, sed etiam de Ecclesiasticis, et verum usum harum monstrat. Sed gradus tamen constituit, et discerni vult doctrinam de Christo, et rebus coelestibus ac aeternis, a paedagogia Ecclesiastica.

BC: Haec libertas, de qua bic dicimus, non fuit ignota Patribus, Augustinus enim inquit: Totum hoc genus rerum liberas habet observationes, et in hanc sententiam multa disputat. Irenaeus inquit: Dissonantia jejunii noo dissolvit fidei consonantiam. Tripartita Historia multa colligit exempla dissimilium rituum, et addit egregium Epiphonema: Mens Apostolorum fuit, non de diebus festis sancire', sed praedicare bonam conversationem et pietatem. Sed nihil opus est in re manifesta colligere multa testimonia. Verum hic vociferantur adversarii, labefactari hac doctrina disciplinam publicam, effici avagxiav, item aboleri bona opera et mortificationem carnis, juxta Joviniani dogma. Has calumnias partim jam refutavimus. Non enim fit avaozia, nec labefactatur publica disciplina, cum traditiones, quarum finis est politicus, servandas esse doceamus, doceamus et scandala cavenda esse. Sed de mortificatione carnis sic respondemus: Vera et non simulata mortificatio est tolerare crucem, versari in periculis, aerumnis et afflictionibus. Hujus generis obedientia est cultus Dei et opus spirituale, sicut docet Psalmus: Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc. Docemus preterea aliud genus exercitiorum necessarium esse. Quilibet Christianus etiam corporali disciplina, laboribus, temperantia, meditatione divinarum rerum, et aliis exercitiis, aptis aetati, cobercere carnem debet. Horum finis proprius ac proximus esse debet, ne saturitas aut desidia extimulet ad peccandum, et ut mens admoneatur, et fiat aptior ad affectus spirituales. Non est sentiendum, haec exercitia cultus esse, qui mereantur remissionem peccatorum, aut satisfactiones esse etc. Et haec disciplina debet esse perpetua, nec possunt prescribi certi dies pariter omnibus. De hac disciplina inquit Christus: Cavete, ne corpora vestra graventur crapula. Item: Hoc genus daemoniorum non ejicitur, nisi jejunio et oratione. Et Paulus ait: Castigo corpus meum, et redigo in servitutem. Itaque non vituperamus jejunia, sed supersticiosas opiniones et laqueos conscientiarum in traditionibus. Porro haec exercitia, cum ad illum finem referuntur, ut habeamus corpora obnoxia ad res spirituales, et ad faciendum officium, juxta vo

cationem etc. sunt in piis bona et meritoria opera, ut testatur Danielis exemplum. Sunt enim opera, quae ad hunc finem requirit Deus, ut carnem coberceant.

A: [V.] 1.

-

- ad promerendam remissionem culpae et poenae. observationes magis mereri remissionem peccatorum et

11. justificationem.

V. BC: De conjugio Sacerdotum. Cum doctrina Christiana honorifice praedicet conjugium, eoque uti jubeat, non solum procreationis causa, sed etiam ad frenandas vitandasque libidines: nunc non solum Pontificia lege, sed etiam nova atque inusitata sevicia prohibentur conjugia Sacerdotibus, et contracta dirimuntur. Idque hoc est indignius, quod haec in Ecclesia fiunt, quae ut maxime debet abhorrere a turpitudine, ita conjugium ad vitanda multa ingentia flagitia summo studio tueri debebat. Ad haec cum in omnibus Ethnicis rebus publicis mediocriter con stitutis, propter gravissimas causas, conjugium in magno honore fuerit, quid mious decet in Ecclesia, quam et sanctissimum foedas conjugii distrahere, aut capitalibus poenis, velut summum scelus, punire conjugium? unde haec in Ecclesiam, in qua debet excellere mutua dilectio, pervasit immanitas? Porro res loquitur ipsa, quantum turpitudinis ac scelerum pariat Pontificia lex de coelibatu, nec ulla bumana voce dici potest, quantum vicioram ex hoc fonte in Ecclesiam exundaverit. Nam ut non dicamus de Epicureis, quos nihil pudet, quam multi pii ac boni viri infoeliciter luctati sunt cum imbecillitate naturae, et ad extremum in horribilem desperationem inciderunt: quo spectat autem haec nova crudelitas, nisi ut illa infinita scelera in Ecclesia confirmentur, et ut improbi peccent impunitius? Haec causa nibil habet opus disputatione. Nam haec nova lex, quae nunc defenditur ab adversariis, quae et prohibet Sacerdotibus conjugia, et contracta distrahit, pugnat cum jure naturali, divino, cum Evangelio, cum veterum Synodorum constitutionibus, cum exemplis veteris Ecclesiae. Tantum opus est nobis pietate et aequitate optimi Imperatoris, quem oramus, ut pro sua pietate, et pro suo officio, abolita tyrannica lege, mederi Ecclesiae studeat. Cum omnis injusta crudelitas Deo displicet, tum illa maxime, quae exercetur in Sacerdotes pios et eruditos, qui bene merentur de Ecclesia. Ac non solum divina oracula minantur atrocissimas poenas bis, qui crudelitatem exercent adversus Sacerdotes, sed exempla etiam extant omnium aetatum, quae comprobaot illas minas non esse irritas. Nam ut alia innumerabilia exempla omittamus, Gens Benjamin fere tota deleta est propter stupratam hospitis Sacerdotis conjugem. Cum enim cadaver mulierculae, quae vexata stupris, extincta erat, dissectum, missum esset ad Principes Israel, judicavit universus populus, tantam immanitatem severissime puniendam esse. Cumque non dederentur ad poenam autores facinoris, tota gens Benjamin, magna clade accepta, poenas dedit. At boc tempore multiplici injuria afficiuntur Sacerdotes, ipsi, cum quidem nullum eis crimen objiciatur, nisi conjugium, excruciati horribilibus suppliciis

necantur, miserae conjuges et parvi liberi, ejecti suis nidulis, vagantur extorres, sine certa sede, sine tecto, sine lare. Paulus vocat prohibitionem conjugii doctrinam daemoniorum. Id testantur non solum turpissima vicia, quae coelibatus invexit in Ecclesiam, sed etiam haec ipsa asperitas, quae propter hanc legem exercetur in Sacerdotes, et eorum conjuges ac liberos. Nam diabolus homicida est, et piorum calamitatibus praecipue delectatur. Sed olim Deo poenas daturi sunt talium consiliorum autores. Nos hanc seviciam neque dignam Christianis, neque utilem Ecclesiae esse judicavimus.

Quod vero objicitur autoritas legis Pontificiae, cur non allegant autoritatem Canonum adversus turpia exempla impuri coelibatus, et scelera digna animadversione? Nulla debet esse autoritas Pontificii decreti, pugnantis cum jure naturae, et cum mandato divino. Natura homines ita conditi sunt, ut sint feecundi, quare Jurisconsulti dicunt, conjunctionem maris et foeminae esse juris naturae. Idque docet Genesis, capite primo et secundo. Deinde, cum Paulus inquit: Unusquisque habeat uxorem ad vitandam fornicationem: certe precipit omnibus qui non sunt idonei ad coelibatum, ut contrabant conjugia. Et Christus monet, non omnes idoneos esse ad coelibatum, cum ait: Non omnes capiunt verbum hoc.

Porro nec leges humanae, nec vota valent pugnantia cum mandato divino, et eventus ipse testatur, naturam legibus humanis non posse mutari. Videmus, quantum turpitudinis pariat ille coelibatus. At siqui sunt viri boni, qui student esse casti, hi intelligunt oneris et periculi magnitudinem et precipue deplorant hanc sui ordinis servitutem. In Nicena Synodo quidam conati sunt legem ferre, ut Sacerdotibus interdiceretur consuetudine conjugum. Repudiata est haec lex ab universa Synodo. Et fuit quondam mitior Latina Ecclesia, tantum enim dimittebat a ministeriis eos, qui cum gererent munus Ecclesiasticum, ducebant uxores; non prohibuit conjugium. Haec nova lex est Pontificum, ignota veteri Ecclesiae ac Synodis, quae in totum prohibet conjugia, et contracta distrahit.

Constat autem utranque partem hujus decreti pugnare cum Evangelio. Allegatur contra nos Ecclesiae et Synodorum autoritas, quam Pontifices ipsi, hujus decreti autores, impudenter contempserunt. Nec obscure reclamaverunt pii Sacerdotes huic novae legi. Nam historiae Ecclesiasticae testantur, eam non sine [C: acerrimis] certaminibus impositam esse Ecclesiis. Tarraconensis Episcopus scribit ad Syricium Pontificem, Sacerdotes Hispanos non posse adduci, ut legem accipiant, qua interdicebatur eis consuetudine uxorum. Quas ibi tragoedias agit Syricius, quam inclementer reseribit!

Haec enim sunt Syricii verba, indigna Pontifice: Dicat mihi nunc ille, quisquis est, sectator libidinum, preceptorque viciorum! Et deinde Pauli dictum alienissimum detorquet ad suam causam: Qui in carne sunt, placere Deo non possunt. Dubium profecto est, utrum inscitiae, an impudentiae adscribendum sit,

quod tam contumeliose loquitur de conjugio. Nihil enim agebatur aliud, nisi ut interdiceretur Sacerdotibus usu conjugum, quas tunc habebant. Deinde posteriores Pontifices multo etiam duriores fuerunt. Cum decretum Pontificium de abjiciendis uxoribus in Germania recitaret Synodo Archiepiscopus Moguntinus, ita exarserunt ira Sacerdotes, ut minarentur se impetum facturos in ipsum Archiepiscopum. Et erat res cum indigna, tum acerba, abjicere praesentes conjuges: sed vicit tandem vel vis vel supersticio. Quanto mitior fuit Cyprianus mulieribus, quae non servabant promissam castitatem! Scribit enim libro primo, Epistola undecima: Si perseverare nolunt, aut non possunt, melius est, ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus scandalum prebeant.

Porro injustae leges non solent esse perpetuae. Rogamus igitur optimum Imperatorem, ut inter cetera Ecclesiae incommoda, etiam hujus legis vicia consideret, qua in re et illud considerandum est, natura ipsa bominum veluti senescit et fit imbecillior. Quare providendum est, ne vicia crescant. Nec debent leges ipsae semina esse viciorum. Plato gravissime dicit, leges virtutis causa ferendas esse. An autem traditio de coelibatu pietatis causa propugnetur, aut alio quodam consilio, non difficile est judicare. Postremo, cum Christus precipue commendaverit piis curam Ministrorum Evangelii, rogamus optimum Imperatorem [C: ut optimus Imperator] seviciam prohibeat, quae diu jam in homines pios, Sacerdotes exercetur, ac cum Ecclesia potius deliberet, quam cum adversariis nostris. Debeat in Ecclesia excellere dilectio et misericordia. Quare maxime abhorret vera Ecclesia a crudelitate non necessaria, nec vult interfici Sacerdotes propter tyrannicam traditionem, parci etiam vult miseris mulieribus ac liberis Sacerdotum. Horum omnium vitam ac salutem Ecclesia tibi, clementissime Imperator, commendat. Omnes pii ubique terrarum afficiuntur horum calamitatibus, et taciti desiderant Christianam lenitatem in hoc negocio, tibique communibus lachrymis doctos et bonos viros, Ecclesiae utiles, et horum conjuges ac liberos commendant, quem vident et natura praeditum esse eximia quadam et heroica bonitate, et in bac causa, hactenus singulari usum esse moderatione, quae quidem significat te de repub. rite sananda deliberare. Non vult Ecclesia, te alienae crudelitatis ministrum fieri. Maximus honor est Regum, quem tribuit eis Esaias, cum inquit, eos debere Ecclesiae nutricios esse, hoc est imperia, defensionem pacis, et humanae societatis, non solum corporali utilitati servire, sed etiam adjuvare Evangelium, cum videlicet et tegunt Sacerdotes, et tranquillitatem civitatibus concedunt, ut institui ad religionem juventus, et doceri homines possint. Rogat igitur Ecclesia, ut memineris tibi pios Sacerdotes, tanquam alumnos, fuendos esse. Tuum munus est, innocentiae praesidio esse, depellere injurias, precipue ab imbecillibus, qui se tueri non possunt ipsi, a piis mulieribus, a puericia, ab orphanis. In his etiam Sacerdotum

« PredošláPokračovať »