Obrázky na stránke
PDF
ePub

clesia thesaurum, fieri juxta ritum in Ecclesia apud eos etiam servatum.

V. De Discrimine Ciborum.

Quae postmodum afferunt de delectu ciborum et similibus traditionibus, quas nihili facere videntur, rejiciendum est. Scimus enim ex Apostolo, quod omnis potestas est a Deo, et praecipue Ecclesiastica potestas est data a Deo in aedificationem: ideo ex Christiano et Ecclesiae Sanctae devoto pectore ejusdem Sanctae atque Catholicae et Apostolicae Ecclesiae constitutiones recipiendae sunt, quae utiles sunt Ecclesiae, tam in cultu divino augendo, quam in concupiscentia carnis coërcenda, dum expeditiores faciunt ad divina praecepta servanda, et in sacris literis inveniuntur consultae; et, qui eas contemnit, aut temere eis resistit, Deum graviter offendit, juxta vocem Christi, dicentis: Qui vós audit, me audit, et, qui vos spernit, me spernit, et, qui me spernit, spernit eum, qui me misit; Luc. X. Spernitur autem Praelatus, dum statuta ejus contemnuntur, et juxta S. Paulum, dicentem: Qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum S. in vobis; 1 Thess. IV. Et dum ad Episcopos inquit: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus S. posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei; Act. XX. Si ergo Praelati habent potestatem regendi: habebunt et potestatem statuta faciendi pro salutari regimine Ecclesiae ac subditorum incremento. Praecepit enim idem Apostolus Corinthiis, ut omnia secundum ordinem fiant in eis; 1 Cor. XIV. At hoc sine legibus nequit fieri. Idcirco Hebraeis dixit: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim reddituri sunt rationem pro animabus vestris; Hebr. XIII. Hie S. Paulus non solum obedientiam, sed et causam obedientiae assignat. Videmus, S. Paulum usum esse hac potestate, qui tam multas leges praeter Evangelium dedit, de eligendo Episcopo, de viduis, de mulieribus, ut velato sint capite, ut in Ecclesia taceant, et de rebus etiam profanis (1 Thess. IV.), de saecularibus judiciis (1 Cor. VI.). Et apertissime ad Corinthios inquit: Nam ceteris dico ego, non Dominus; 1 Cor. VII. Item alibi dicit: State, et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram : 2 Thess. II. Quare admonendi sunt Principes ac civitates, ut obedientiam Ecclesiasticis statutis et constitutionibus praestent et exhibeant, ne, cum Deo debitam subtrahant obedientiam, a subditis quoque ipsorum debita eis obedientia subtra

trahatur, uti in proxima seditione saeculari facere subditi nitebantur; nec patiantur, se falsis seduci dogmatibus. Falsissimum quoque, quod dicunt, justitiam fidei obscuratam esse hujusmodi constitutionibus; quin imo demens esset et insanus, qui sine fide eas observaret. Nam fidelibus dantur, non Turcis aut Agarenis. Quid enim mihi de his, qui foris sunt? ait S. Paulus, 1 Cor. V. Quod autem hic fidem super omnia extollunt, S. Paulo adversantur, ut et superius diximus, et S. Paulum lacerant, quem, dum de operibus legalibus loquitur, ipsi ad opera Evangelica detorquent; ut superius omnia illa errata fuerunt disjecta. Falsum est etiam, constitutiones Ecclesiae obscurare praecepta Dei, cum ad illa hominem expediant, sicut jejunia concupiscentiam carnis reprimunt, et adjuvant, ne in luxuriam cadat. Falsum est etiam, impossibile esse, constitutiones servare: non enim crudelis est mater Ecclesia, quae politicam non excipiat necessitatem, in festos dies celebrando, in jejunando, et similibus. Insuper falso citant Augustinum ad inquisitiones Januarii, qui ex diametro cum eis pugnat. Nam apertissime definit eo loco, universaliter ab Ecclesia tradita universaliter quoque observanda esse; in indifferentibus autem, et, quae liberum est servare, et non servare, definit S. Pater, Augustinus, B. Ambrosii auctoritate, cujusque Ecclesiae morem servandum esse. Cum Romam, inquit, venio jejuno Sabbato. Cum hic sum: non jejuno. Vim praeterea Scripturis faciunt, dum errata roborare nituntur. Nam Christus, Matth. XV. non simpliciter improbat constitutiones humanas, sed illas duntaxat, quae adversabantur legi Dei, quod clare Marc. VII. agnoscitur. Et hic Matth. XV: Quare et vos, inquit, transgredimini mandatum Dei, ut traditionem vestram servetis? Sic Paulus Col. II. prohibet, quemque judicari in cibo et potu, Sabbato, more Judaico. Nam Ecclesia non judicat, carnes esse immundas, quando prohibet, sicut Judaei in Synagoga arbitrabantur. Sic verbum Christi, de intrante per os, sine certa et vera intelligentia huc affertur, cum ejus intentio fuerit, Judaeorum tollere errorem, qui existimabant, cibos non lotis manibus tactos fieri immundos, et eos comedentem fieri immundum, ut ex circumstantia literae est manifestum. Neque Ecclesia his constitutionibus Mosen, habentem graves manus, reducit. Eodem modo S. Paulum lacerant. Nam 1 Tim. IV. doctrinam daemoniorum vocat prohibentem cibos, uti Tatiani, Marcionitae et Manichaei existimabant, cibos esse immundos, ut ex verbis sequentibus liquet, cum S. Paulus subdit: Omnis creatura Dei bona est. Ecclesia autem non prohibet cibos, quia malos et immundos

judicet: sed pro expeditiori via ad mandata Dei servanda. Cadent ergo argumenta contraria. Si vero crucem praedicarent et corporalem disciplinam ac jejunia, ut eo modo corpus ad servitutem redigatur: placeret hic doctrina eorum. Sed quod ista volunt esse libera: damnatur et rejicitur, tanquam a fide et disciplina Ecclesiastica aliena. Nec suffragatur eis diversitas rituum. Nam illa in specialibus bene admittitur, ut unaquaeque provincia suo sensu abundet, velut Hieronymus inquit. At universales ritus Ecclesiae universaliter servari debent, et speciales in suis quibusque provinciis. Et nihil est, quod de Paschate afferunt. Nam Romani Pontifices tandem Asianos in uniformem Paschatis observantiam cum universali Ecclesia reduxerunt. Eodem modo intelligendus est Irenaeus. Nam sine fidei jactura per Galliam aliquae Apostolorum vigiliae non celebrantur jejunio, quas tamen Germania in jejuniis observat. Admonendi quoque sunt Principes et civitates, ut Gregorii, Papae, sententiam sequantur. Nam is praecipit, uniuscujusque provinciae servandam consuetudinem, si nihil usurpet contra fidem Catholicam. C. Quoniam Distinct. 12. Unde non ignoramus rituum dissimilium in unitate fidei variam observantiam, quae in qualibet provincia observari debet, ut ab antiquis tradita et recepta est, sine tamen universalium rituum totius Ecclesiae Catholicae injuria.

VI. De Votis Monasticis.

Quamvis multa atque varia ex aliquorum suggestione in hoc articulo afferantur, omnibus tamen maturo consilio perpensis, cum vota Monastica fundata sint in sacris literis N. et V. T., atque sanctissimi viri, miraculis clari atque admirabiles, in his religionibus cum multis millenis millibus vixerint, atque tot saeculis per universum orbem Christianum a Catholica recepta sint Ecclesia et approbata eorum vivendi instituta et regulae, nullo pacto tolerandum est, quod vota licentiose sine omni timore Dei solvantur. In V. enim T. probavit Deus vota Nazaraeorum; Num. VI. vota Rechabitarum, qui non biberunt vinum, nec comederunt uvas; Jer. XXXVI. Omnino autem exigit, votum semel emissum reddi; Deut. XXIII. Quod si quis vota retractat, ruina est illi; Prov. XX. Vota vero justorum sunt placabilia; Prov. XV. Deus praeterea per Prophetam specialiter docet, vota Monastica sibi, placere. Jesaiae enim LVI. ita legitur: Haec dicit Dominus eunuchis, qui custodierunt Sabbata mea, et elegerunt, quae ego volo, et tenuerunt foedus meum: dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius

F

a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Quibus vero eunuchis promittit illa Deus? Illis utique, quos Christus laudat, qui se ipsos castrarunt propter regnum coelorum; Matth. XIX. Illis utique, qui, abnegata propria voluntate, veniunt post crucem, et abnegant semetipsos, et tollunt quotidie crucem suam, et sequuntur eum (Luc. IX.), ut non jam suo, sed regulae ac superioris sui regantur arbitrio. Melius itidem, testante Apostolo, faciunt virgines, quae, contemto mundo spretisque illecebris, virginitatem in Monasteriis vovent et servant, quam, quae oneri matrimoniali colla subdunt. Ita enim ait S. Paulus 1 Cor. VII: Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et, qui non jungit, melius facit. Item de vidua sequitur: Beatior erit si permanserit, secundum consilium meum. Nemo est, qui ignoret sanctitatem Pauli Eremitae, Basilii, Antonii, Benedicti, Bernardi, Dominici, Francisci, Vailhelmi, Augustini, Clarae et Brigittae, et similium Eremitarum, qui sane omne regnum mundi et omnem ornatum saeculi contemserunt propter amorem Domini nostri, Jesu Christi. Damnata vero fuit etiam antiquissimis temporibus haeresis Lampetianorum, quam Jovinianus, haereticus, Romae resuscitare frustra conatus est. Quamobrem rejicienda sunt omnia, quae in hoc articulo contra Monasticen producta sunt, nempe quod libera fuerint collegia tempore Augustini, quod vota superaddita sint Monasteriis, cum contrarius potius fuerit ordo, ut Monasteria supervenerint votis.

De Monasteriis virginum, licet imbecillioris sexus, satis compertum est, quomodo sanctae Moniales longe constantiores in votis semel emissts perseveraverint in plerisque Monasteriis, etiam sub Principibus et civitatibus istis, quam plerique Monachi fuerunt. In hunc usque diem nullis precibus, blanditiis, minis, terroribus, angustiis aut pressuris potuerunt a sancto suo proposito amoveri. Quare admittenda non sunt, quae hic in sinistram partem interpretantur, cum sacris literis sit expressum, Monasticam vitam, debita observatione custoditam, quam per gratiam Dei quilibet - Monastici custodire possunt, mereri vitam aeternam, et quidem multo auctiorem. Christus eis promisit: Qui reliquerit domum, aut fratres et sorores, aut uxorem, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit; Matth. XIX. Quod Monasteria, ut demonstrant, olim fuerunt scholae literarum, non negatur: neque ignoratur tamen, fuisse primum scholas virtutum et disciplinae, quibus literae postea accesserint. Cum autem nemo, ponens manum ad aratrum et retrospiciens, aptus sit regno coelorum (Luc.

ea

IX.): pro damnatis haberi debent, juxta tenorem cum Scripturae Sacrae, tum legum quoque et Canonum, omnia ma→ trimonia et votifragia Monachorum et Monialium, quia primam fidem irritam fecerunt, habentes damnationem, ut S. Paulus ait, 1 Tim. V. Vota vero non esse contra ordinationem Dei, circa secundum praetensorum abusuum articulum declaratum est. Quod se dispensationibus Pontificis. tueri conantur, hoc nihil quemque movet. Nam licet Papa dispensaverit forte cum Rege Arragoniae, quem suscepta prole ad Monasterium rediisse legimus, aut in quovis alio Principe, propter pacem totius regni, provinciae etc. ne bellis, caedibus, rapinis, stupris, incendiis, homicidiis, totum regnum aut tota provincia exponeretur: in privatis tamen personis, quae vota apostatice relinquunt, tales causae dispensationum vere obtrudi non possunt. Repellitur etiam, quod assumitur, votum esse in re impossibili. Nam continentia non est impossibilis, quam tot millia virorum et virginum servavere. Quanquam enim Sapiens inquit: Scio, quod non possum esse continens, nisi Deus dederit; Christus tamen dare promisit. Petite, inquit, et accipietis; Luc. XI. Matth. XVIII. Et S. Paulus: Fidelis est Deus, inquit, qui non patietur vos tentari super id, quod potestis; sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere; 1 Cor. X. Male etiam causam suam muniunt, cum voti violationem irreprehensibilem esse admittunt, declarandumque est, ea matrimonia jure esse improbata et dirimenda. C. ut continentiae XXVII. Quaest. 1. atque etiam antiquis Imperatorum legibus. Cum vero pro se adducant C. Nuptiarum; nihil efficiunt. Illud enim loquitur de voto simplici, non solenni, quod in hunc quoque diem observat Ecclesia. Nunquam ergo rata fuerunt Monachorum, Monialiam aut Sacerdotum conjugia. Cassatur quoque, quod ajunt, vitam votariam esse inventum hominum: nam in sacris literis est fundata, a Spiritu S. religiosis Patribus inspirata. Neque detrahit honori Christi, quoniam Monastici omnia propter Christum observant, et Christum imitantur. Falsa est ergo sententia, qua cultum Monasticum damnant ut impium, qui est Christianissimus. Non enim evacuantur Monachi a gratia Dei, sicut Judaei, de quibus S. Paulus loquitur Gal. V. qui justificationem adhuc in lege Mosis quaerebant: sed Monastici contendunt propius secundum Evangelium vivere, ut mereantur vitam aeternam. Quare impia sunt, quae hic contra Monasticam allegantur. Quod autem odiosius apponitur, quod religiosi sint in statu perfectionis: ita ab eis Dunquam auditum est. Religiosi enim sibi non arrogant perfectionem, sed statum perfectionis acquirendae, quia

F*

« PredošláPokračovať »