Obrázky na stránke
PDF
ePub

arte unice audiendus: eximius philofophus in Epiftolis. In carmine elegantiam & peritiam numerorum ei tribuit Ovidius, in argumentis fapientiam & calliditatem Perfius, diligentiam elucubratam Juvenalis, fublimitatem auctor vetus fed non nominatus, jucunditatem, gratiam, varietatem Quintilianus, follertiam Apulejus, in fermone puritatem & nitorem idem Quintilianus in Satiris eum effe emendatiffimum Lactantius. Imitatus eft in Odis potiffimum cum Pindaro Alcæum & Sapphonem: epitheta fumfit ab Homero & Sophocle. In libro Epodon fecutus eft Archilochum, in Satiris Romanos illos Ennium & Lucilium. Sed Horatio nihil hoc in ge nere præftantius eft, qui ut omnes vitæ rationes in Satiris fuis complexus fuit, ita flofculos fuppeditat, quibus mirum in modum ornare fermonem noftrum poffumus. Ego certe Satiras ejus omnes memoriæ mandari velim, tum in vita ipfa, tum in fermone ufui futuras. Elegantiffima omnia funt, dictio nitida, &, fi numeros tollas, fermoni foluto apta. Urbanitas in eo mira, fales candidi, ex abdito erutæ fententiæ, argutiæ non coactæ, meræ Charites, omni occafioni aptæ. Summum in illo viro ingenium fuit, nec immerito Augufto & Mæcenati in deliciis, cujus genium fatiricum nemo ex antiquis, nemo e recentioribus, ulla imitatione affecutus eft. Jo. Cafelius in Né fuo, Horatium vitæ magiftrum commendans, Affirmare non dubitem, inquit, qui in hoc poeta multum opere pofuerit, eumque ita perdidicerit, ut ejus verfus non in ore natos aut extemporales, ut putatur, non memoria teneat. (nec vero non funt, qui hoc præftiterint) fed probe intellectos 1 Morhof. Polyhift. 1. 3, c. 6, p. 634, Tom. I.

ad ufus vitæ transferat: hunc poffe rebus fuis fuorumque recte in omnibus aliquid boni confilii invenire: nec minus idem patriæ recte confulat, præfertim fi & ad hiftoriam fe conferat, Spectans id, quod potiffimum oftendimus. Bentlejo in notis p. 64 Horatius dicitur magnus novator, quod ex Græcis in Latinam linguam felici audacia alia tranftulit, alia, ut male feriati vocabulum, ipfe primus effinxit. Confer Jac. Frid. Reimanni hiftoriam vocabulorum Latinæ Linguæ p. 43 feq. Alius Horatius, de quo Martialis IV, 2. Sed longe plures hoc nomine commemorat Jo. Glandorpius in Onomaftico Romano p. 402 feq. De Titio poeta Lyrico Broukhufius ad Tibullum p. 92 feq. De Cafio Baffo Scholiaftes Perfii ad Sat. VI, 1.

РОЕМАТА.

Scripta Horatii ita recenfet Sidonius Apollinaris Carmine IX, v. 218:

Non quod per Satiras Epiftolarum
Sermonumque fales, novumque Epodon.

Libros Carminis ac Poeticam artem
Phabi laudibus & vaga Diane
Confcriptis voluit fonare Flaccus.

Hæc univerfa Horatii hodie exftant:

Carminum five Odarum libri IV. ad C. Cilnium Mæcenatem, licet primam Odam libri primi (uti non paucos Virgilii verfus) pro fpuria habuit Franc. Guyetus, doctus, fed nimis delicati faftidii Ariftarchus. Librum quartum ex longo intervallo addere juffit Augustus, ut in vita Horatii Suetonius memoriæ prodidit,

Epodon liber unus, perinde ut libri carminum, vario genere verfuum proodico & epodico fcri

ptus, de quibus confulendus Aldi Manutii tractatus de XIX generibus metrorum Horatii.

Epodon libro fubjicitur Carmen feculare, quod Horatio componendum injunxit Augustus anno U. C. 736, ætatis Horatii 40. Meminit auctor vitæ, & Sidonius innuit per Phabi laudes & vaga Diane confcriptas. Sunt, quibus carmen feculare videtur etiam lib. I Oda 21, & lib. IV Oda 6. Vide Petri Taffini lib. 1 de ludis fecularibus cap. 16 & 17, in Tomo 8 thefauri Ant. Romanarum.

Sermonum libri IV ad eundem Mæcenatem, epico carmine confcripti; quorum duo priores complectuntur Satiras ab argumento, pofterio res duo ad docendum & inftruendum facti, Epiftolarum vulgo veniunt nomine, quorum in altero Ethicum philofophum, in altero Criticum profitetur. Alter conftat Epiftolis viginti, alter vero tribus, una ad Auguftum 2 de Poetis, præcipue Romanis; fecunda ad Julium Florum; tertia ad Pifones patrem & filios, a Charifio diferte Epiftolæ nomine memorata, quæ vulgo, ut Sidonii etiam ætate factum, fejuncta a reliquis, Fabii auctoritate III, 8 Inft. Or. infcribitur Liber de arte poetica, in quem Porphyrio obfervat, Horatium congeffiffe præcepta Neoptolemi Pariani de arte poetica, non quidem omnia, fed eminentiffima. Hæc Epiftola fi cum duabus prioribus

I Nonnullas Satiras ante Carmina quædam in Epodon libro fcriptas ab Horatio effe difputat Sam. Petitus lib. I Obfervatt. cap. IX.

2 Sueton. in Horatii vita: poft Sermones vero lectos quofdam, nullam fui mentionem faEtam ita eft queftus Auguftus:

Iratum me tibi fcito, quod non in plerifque ejufmodi fcriptis mecum potiffimum loquaris. An vereris, ne apud pofteros infame tibi fit, quod videaris familiaris nobis esse? Expreffitque eclogam, cujus initium eft: Cum tot fuftineas & tanta negotia folus.

jungatur, mole & verfuum numero fere æquabunt priorem Epiftolarum librum, aut certe parum inter fe uterque different, ut pridem notavit Dan. Heinfius. Horatii Satiras Fulvius Urfinus in Virgilio cum Græcis fcriptoribus collato p. 3, veteris Codicis Vaticani fidem fecutus, Eclogas appellat. Sic quoque Cruquius, haud improbante Barthio ad Statium T. I, p. 351. Liber Satirarum fecundus Trebatio in quibufdam Codd. infcribitur. Compofitæ funt carmine epico, fed fermoni propiore, ut ipfe lib. I, Sat. IV, 41 fcribit: neque fi quis fcribat, uti nos.

Sermoni propiora. putes hunc effe poetam.

Ab his Satiris mordacem vocat Flaccum Sidonius: Petrus Blefenfis fubinde Ethicum, ut Epift. 150, & alibi. Quid ecloga, quid fatira exigat, eleganter tradit Jo. Anton. Campanus lib. V, Epift. 24. Verfus quatuor & quinquaginta ex Epiftola ad Florum, a verfu 87 ad 140, in alteram ad Auguftum transferendos, non poft v. 219, ut Dan. Heinfius, fed poft 117 collocandos effe, fingulari diff. in Acad. Infcriptionum Parif. a. 1702, 15 Nov. probatum ivit Jo. Boivinius. Verfus octo in quibufdam Codd. & editionibus præfixi lib. I Satire X, & a Gyraldo dialog. IV de poetis, Guil. Cantero aliifque pro Horatianis habiti : Lucili quam fis mendofus tefte Catone &c. tanquam fpurii a Criticis rejiciuntur. Vide H. Stephanum, Lævinum Torrentium, alios. In libri fecundi Epi. ftola II tranfpofiti verfus a. 87 ad 140, ut præter Dan. Heinfium in notis, Jo. Boivinius diff. in memoriis literariis Trevoltinis a. 1703, Sept. p. 268 fqq. Salmafius in Solinum p. 5, Horatii nomine laudat hunc verfum :

Nulla dies abeat. quin linea ducta fuperfit.

fed non eft Horatii, nec alterius veteris poeta Latini, ut notatum Carolo Dati in vita Apellis p. 107, bibl. Aprofiana p. 273. Sermonum libros, Horatii exemplo, præter alios fcripfit Pet. Scholirius, eques & fenator Antverp. a. 1635 defunEtus, quos commentariis etiam illuftravit Albertus le Roy, Eremita Auguftinianus, Herbipoli, 1683, 8.

I

Ars Poetica fcripta ad Pisones, patrem & filios: hos enim alloquitur verfu 24,

Pater, & juvenes, patre digni.

Suetonius in vita teftatur, veniffe in manus fuas & Elegos fub Horatii titulo, & Epiftolam profa oratione, quafi commendantis fe Mæcenati. Sed utraque, inquit, falfa puto. Nam elegi vulgares, epiftola autem obfcura. quo vitio minime tenebatur. Auctor libri de Orthographia, qui Bedæ vulgo tribuitur, p. 2800 edit. Putfchii: Nonnulli veterum ipfa carmina foles nominare. ficut Horatius in principio cujufdam voluminis, quod ita exorfus eft: Soles meos omni Ecclefiæ (Barth. LII, 4, legit Etefia) veftræ commendo. Et Maro: fæpe ego longos cantando puerum memini me condere foles.

SCHOLIASTE veteres.

Multos Grammaticos veteres interpretes nacta funt Horatii Carmina, fed quorum ætas definiri non poteft. Primo loco ponitur in edd. Acron, cui præfert interpretandi follertia Porphyrionem Vavaffor de vi & ufu verborum quorundam. Henr. Stephanus teftatur, in Ms. Pomponium Porphyrionem appellari. Ceterum funt magis excerpta ex eorum commentariis, quam commentarii ipfi, iique etiam, ut in aliis quoque factum, inter1 Acta Erud. 1684, pag. 262.

« PredošláPokračovať »