Q. HORATIUS FLAccUS, Venufinus, patre, ut ipfe quidem tradit, libertino , & exauctionum coactore, ut vero creditum eft, falfamentario, cum illi quidam exprobrasset in altercatione: Quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem ? Bello Philippensi, excitus a Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata , scriptum quæstorium comparavit ; ac primo Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, fatis demonstratur illo epigrammate: Horatius. a 2 Ni te visceribus meis, Horati, Ninnio videas ftrigofiorem. Sed multo magis extremis judiciis, tali ad Auguftum elogio: Horatii Flacci, ut mei, efto memor. Augustus epistolarum quoque ei officium obtùlit, ut hoc ad Mæcenatem scripto fignificat: Ante ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum: nunc occupatissimus & infirmus , Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, & nos in epiftolis scribendis adjuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quidquam, aut amicitiam fuam ingerere defiit. Exstant epistolæ, e quibus, argumenti gratia , pauca subjeci : Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam fi convictor mihi fueris: recte enim. & non temere feceris: quoniam id usus mihi tecum esse volui, fi per valetudinem tuam fieri poffit. Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque noftro audire: nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim, fi tu superbus amicitiam nostram Sprevisti, ideo nos quoque avbuTrepperoūpev. Praeterea sæpe eum inter alios jocos purissimum penem, & homuncionem lepidiffimum appellavit, unaque & altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, manfuraque perpetuo opinatus est, ut non modo Seculare carmen componendum injunxerit, sed & Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum; eumque coegerit propter V V 1 T A. Cum tot fuftineas & tanta negotia solus. Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar. . Itaque licebit in fextariolo scribas, cum circuitus voluminis tui fit oynadÉTTATOS, ficut est ventriculi tui. Ad res Venereas intemperantior traditur. Nam speculato cubiculo fcorta dicitur habuisse dispofita, ut, quocunque refpexiffet, ibi ei imago coitus referretur. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini, aut Tiburtini: domusque eius oftenditur circa Tiburtini luculum. Venerunt in manus meas & elegi sub eius titulo, & epistola prosa oratione, quasi commendantis fe Mæcenati : sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epiftola etiam obfcura ; quo vitio minime tenebas tur. Natus eft fexto Idus Decembres, Lucio Cotta & Lucio Torquato Consulibus. "Deceffit quinto Kalendas Decembres, Cajo Marcio CenTorino, Cajo Afinio Gallo, Consulibus, poft nonum & quinquagesimum annum, herede Augu , sto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non fufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus & conditus eft extremis Esquiliis, juxta Mæcenatis tumulum. |