Obrázky na stránke
PDF
ePub

877 +6 1792

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

HORATIUS FLAccUS, Venufinus, patre, ut ipfe quidem tradit, libertino , & exauctionum coactore, ut vero creditum est, falsamentario, cum illi quidam exprobrasset in altercatione : Quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem? Bello Philippensı, excitus a Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata , scriptum quæstorium comparavit ; ac primo Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, fatis demonftratur illo epigrammate:

Horatius.

a 2

Ni te visceribus meis, Horati,
Plus iam diligo, tu tuuin sodalem

Ninnio videas strigofiorem.
Sed multo magis extremis judiciis, tali ad Au-
guftum elogio:

Horatii Flacci, ut mei, efto memor. Auguftus epistolarum quoque ei officium obtùlit, ut hoc ad Mæcenatem fcripto fignificat: Ante ipse sufficiebam scribendis epiftolis amicorum: nunc occupatisimus & infirmus , Horatium noftrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, do nos in epistolis scribendis adjuvabit. Ac ne recusanti quidem aut fuccensuit quidquam, aut amicitiam suam ingerere defiit. Exstant epiftolæ, e quibus, argumenti gratia , pauca fubjeci : Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam fi conviétor mihi fueris: recte enim, & non temere feceris : quoniam id usus mihi tecum esse volui, fi per valetudinem tuam fieri poffit. Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque noftro audire: nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim, fi tu superbus amicitiam noftram Sprevisti, ideo nos quoque ανθυTepo povoūpev. Praeterea fæpe eum inter alios jocos purissimum penem, & homuncionem lepidissimum appellavit, unaque & altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, manfuraque perpetuo opinatus eft, ut non modo Seculare carmen componendum injunxerit, fed & Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum; eumque coegerit propter

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere : post Sermones vero lectos quosdam , nullam fui mentionem habitam ita sit questus: Irasci me tibi scito , quod non in plerisque eiufmodi fcriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infanne tibi fit, quod videaris familiaris nobis effe.? expreslitque eclogam, cujus initium eft :

Cum tot suffineas & tanta negotia folus.
Res Italas armis tuteris , moribus ornes)
Legibus emendes: in publica commoda рессет, ,

Si longo sermone morer tua tempora, Cæfar. Habitu corporis brevis fuit atque obesus: qualis & a semet ipfo in Satiris describitur, & ab Augusto hac epistola: Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego, ne accusem brevitatem, quantuluscunque eft. boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne majores libelli tui fint, quam ipse es. Sed fi tibi ftatura deeft, corpusculum non deeft. Itaque licebit in fextariolo scribas, cum circuitus voluminis tui fit oynadotatos, ficut eft ventriculi tui. Ad res Venereas intemperantior traditur. Nam speculato cubiculo fcorta dicitur habuisse dispofita, ut, quocunque respexisset, ibi ei imago coitus referretur. Vixit plurimum in secessu ruris fui Sabini, aut Tiburtini: domusque eius oftenditur circa Tiburtini luculum. Venerunt in manus meas & elegi sub eius titulo, & epistola prosa oratione, quasi commendantis se Mæcenati: sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epiftola etiam obfcura ; quo vitio minime teneba

1

tur. Natus eft fexto Idus Decembres , Lucio Cotta & Lucio Torquato Consulibus. Deceffit quinto Kalendas Decembres, Cajo Marcio Censorino, Cajo Afinio Gallo, Consulibus, poft nonum & quinquagefimum annum, herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non fufficeret ad obsignandas teftamenti tabulas. Humatus & conditus est extremis Esquiliis, juxta Mecenatis tumulum.

« PredošláPokračovať »