P. Vergilius Maronis opera omnia

Predný obal
E. prelo Clarendoniano, 1895 - 479 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 243 - Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes et centumgeminus Briareus ac belua Lernae horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones Harpyiaeque et
Strana 369 - Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus. Ut primum...
Strana 204 - Dixerat, atque illam media inter talia ferro collapsam aspiciunt comites ensemque cruore spumantem sparsasque manus. It clamor ad alta 665 atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether, non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis Carthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 670 culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Strana 196 - ... ac velut ingentem formicae farris acervum cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt ; it nigrum campis agmen, praedamque per herbas convectant calle angusto ; pars grandia trudunt 405 obnixae frumenta humeris ; pars agmina cogunt castigantque moras ; opere omnis semita fervet.
Strana 172 - Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu. Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis 420 obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
Strana 96 - Esse apibus partem divinae mentis et haustus 220 Aetherios dixere ; deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris caelumque profundum ; Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas ; Scilicet hue reddi deinde ac resoluta referri 225 Omnia, nee morti esse locum, sed viva volare Sideris in numerum atque alto succedere caelo.
Strana 155 - Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore Intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. Illam, summa super labentem culmina tecti, Cernimus Idaea claram se condere silva Signantemque vias ; turn longo limite sulcus Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.
Strana 105 - Strymonis undam flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris, mulcentem tigres et agentem carmine quercus ; 510 qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumes detraxit; at illa flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen integrat, et maestis late loca questibus implet.
Strana 71 - Te sine nil altum mens incohat : en age segnes rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum, et vox assensu nemorum ingeminata remugit. 45 Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
Strana 260 - Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt ! Aggeribus socer. Alpinis atque arce Monoeci 830 Descendens, gener adversis instructus Eois. Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, Neu patriae validas in viscera vertite vires...

Bibliografické informácie