Obrázky na stránke
PDF
ePub

V. ad v.76.

80 Nec tantum Veneris, quantum studiosa culinae.
Sic tibi Penelopa frugí est: quae, si semel uno

SUM

donandi magnum perinde est ac si dixeris, parcus largitatis, garrulitetis modicus, aliaque eiusmodi, quae ipsa secum pugnant, et mutuo se tollunt. Mihi quidem non vana, credo, suspicio est, 1ò magnum in mendo cubare, et parca donandi absolute hic poni; ut apud Lampridium in Alexandro cap. XXXVII, Spectacula frequentavit cum má donandi parsimonia." Hoc semel posito fundamento, videamus siquid huc auxilii ex coniectura peti possit. Elegans sane et concinna, ac Tanaquillo Fabro iudice admirabilis est Simeonis Bosii emendatio, quam cum Lambino is communicavit,,,Venit enim magno: donandi parca iuventus: Nec tantum Veneris, quantum studiosa culinae.“ Venit magno tua Penelope, hoc est, magno se emi postulat: illi vero parci et sordidi, ac ventri magis quam Veneri studentes: casta est itaque, quia nemo eam pretio suo praestinavit. Certe vel a dissentientibus landem meretur haec egregii viri coniectura: mihi tamen, ut quod sentio dicam, ingeniosior videtur quam verior. Principio enim, nimium sane et pernímium sali nigro indulsit Noster, si pro Penelopa Thaidem quandam aut Bacchidem nobis depinxit. Non omnia vel ipsi Satirae licent. Hactenus quidem fas erat, castam eam nunc esse, adeo tamen ut ingentibus muneribus expugnari tandem possit eius pudicitia: hoc scilicet mulieris est: at illud venire et, licet quamplurimo, venalem se habere, meretricis est plane, et quidem procacis. Hoc igitur vult Tiresias, perduci demum posse Penelopam, si donis usque et usque cumuletur: at ultro se venalem prostituere, atque adeo quaestum meretricium sponte occipere, quis ea calumniantem ferat? Illud quoque in hac coniectura displicet, quod verba ea, Donandi parca iuventus, absolute iam posita, non procos illos nebulones, qui ad Penelopam accesserant, sed omnem omnino iuventutem significare debent. Ergo hoc nunc dicit, Omnes iuvenes donandi parcos esse, et culinae quam Veneris studiosiores: quoCorum utrenqe Luvenis Art, Poet. V. 164. rum utrumque falsissimum esse Comoedia omnis clamitat. Noster ipse Utilium tardus provisor, prodigus aeris, Sublimis, cupidusque, et amata relinquere pernix.“ Aristoteles Rhetor. II, 4. Οἱ μὲν οὖν νέοι, τὰ ἤθη εἰσὶν ἐπιθυμητικοί· καὶ τῶν περὶ τὸ σῶμα ἐπιθυμιών, μάλιστα ἀκολουθητικοί εἰσι ταῖς (lege τi) περὶ τὰ ἀφροδίσια, καὶ ἀκρατεῖς ταύτης. Iuvenes, ait, rebus Tenereis maxime sunt dediti, et in iis intemperantes. Denique et illud venit, a venio, aptissimum huic loco vocabulum, non pati possum, alteram significationem detorqueatur. Venerunt, ait, proci; ut Terentius, amans accessit, Andria I, 1.,,Sed postquam amans accessit, pretium pollicens." Sic commeare ad mulierem idem Heaut. III, 1. v. 35. ,,Primum olim potius quam paterere filium Commeare ad mulierculam, quae paullulo Tum erat contenta." ubi versum claudicantem, qui tot viros doctissimos frustra exercitos habuit, sic levi manu obiter sanare, erit parvae opellae pretium : lego enim, Commetare ad mulierculam, quae paullulo." Commeto est verbum frequentativum a commeo: commeo, commeito, ut iacto iactito, dicto dictito et similia, et deinde per crasin commeto. Plautus Captivis I, 2. v. 82.,,Nam meus scruposam victus commetat viam." Ita codex vetustissimus Camerarii cum aliis Palatinis apud Paraeum. Vulgo commeat (ut hic apud Terentium) perperam: raro enim aut nusquam in sede quinta lambum pedem usurpant Comici Latini. Nonius Marcellus:,,Commetare, commeare: Afranius Virgine:,,,,Quo tu commetas? ubi confixus desides? Novius Bubulco cerdone: Quum ad lupam nostram tam multi crebro commetant lupi.“ Sed haec pluribus, si maioribus negotiis otium erit, ad ipsum Terentium; illud

12

[ocr errors]
[ocr errors]

+

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ut ad

De sene gustarit tecum partita lucellum,

Ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. Me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis 85 Ex testamento sic est elata: cadaver

Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres:
Scilicet, elabi si posset mortua; credo,

Quod nimium institerat viventi. cautus adito:
Neu desis operae, neve inmoderatus abundes.
90 Difficilem et morosum offendes garrulus ultro.
Non etiam sileas. Davus sis comicus; atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.

v. 90. Vulg. Offendet.

animadvertas velim, loca illa Afranii et Novii apposite ad Horatium facere: ibi enim commetant ad mulierem amatores, plane ut apud Nostrum veniunt. Quid ergo? Quamquam periculosa alea est post Bosii emendationem quicquam tentare; vide annon haec nostra iure non reformidet se illi comparari:,,Venit enim (indignum) donandi parca iuventus, Nec tantum Veneris, quantum studiosa culinae." Tiresias scilicet male falsus haec loquitur, quasi et Penelopae et Ulixei vicem indignabundus: Quid tu mihi frugi et pudicam narras? quippe venerunt ad eam nescio qui nebulones et ventres meri, culinae magis nidore quam amoris aura concitati, qui nesciunt donare et profundere, ut veri amatores solent: facinus hercle indignum: nam si alii venissent, ad largiendum alacres et potentes; jam absens ex uxoris quaestu dives factus esses, et rem tuam constabili visses; hi contra, tantum abest ut donent, ut ipsi asymboli tua comedant: quid mirum autem, si inter tales pudica est? Sed bono esto animo: tu domum redux locupletes et scortatores senes conquire; quorum unum inescatum sí semel uxor emun xerit, numquam postea illius praedae obliviscetur. Haec quidem sententia totius Sermonis filo videtur aptissima: verbum autem ita appositum, ut nihil magis. Sic Noster Epist. I, 6. v. 22.,,Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mutus, et (indignum) qui sit peioribus ortus, Hic tibi sit potius, quam tu mirabilis illi. Ovidius Amorum I, 6.,,Ianitor (indignum) dura religate catena, Difficilem moto cardine pande forem.“ et Metam. V. v. 37.,,Pectora rupisset: nisi post altaria Phineus Isset: et (indignum) scelerato profuit ara,“ Iam autem, quam prope abscedat a vulgata scriptura, quid attinet dicere? in et m in codicibus eandem speciem habent; di et a non valde dissimilem. Certe qui emendationem hanc respuent, id vel inviti fatebuntur; si Horatius, ut nos quidem credimus, indignum scripserat, vix tamen in hac sententia eve→ nire aliter potuisse, quam ut librarii magnum substituerent. Quare aut hoc nobiscum utantur, aut ipsi aliquid rectius de suo impertiant. Nam qui pro recepta lectione contendere et depugnare parati erunt, nihil interea novi in medium proferentes, tales equidem nihil morabor.

90. Difficilem et morosum offendet garrulus ultro] Ita omnes ubique, nisi quod Leidensis habeat offendit. Mendosus tamen est locus, et non multo labore sic restituendus: ,,cautus adito: Neu desis ope rae, neve immoderatus abundes: Difficilem et morosum offendes garru Caecus sit oportet,

lus ultro: Non etiam sileas : Davus sis comicus," qui emendationem hanc non agnoscat: nam ni ita sit, videbit et advertet omnia haec secunda persona efferri. More autem suo tertiam hic

Obsequio grassare: mone, si increbruit aura,
Cautus uti velet carum caput: extrahe turba
95 Oppositis humeris: aurem substringe loquaci.
Inportunus amat laudari? donec Ohe iam!
Ad caelum manibus sublatis dixerit, urgue; et
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cum te servitio longo curaque levarit;

100 Et certum vigilans, Quartae esto partis Ulixes,
Audieris, heres: Ergo nunc Dama sodalis

Nusquam est? unde mihi tam fortem, tamque fidelem?
Sparge subinde et, si paullum potes inlacrimare, est
Gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum

v. 100. Vulg. Quartae sit.

Quicumque mini ("filius genitur front, "Exhers ESTO"". supposuerunt librarii, quia garrulus eam flagitare videbatur. Ita alibi Epod. X. praeda iuverit dederunt pro iuveris; et Serm. I, 3. v. 133. Occidit Orestes, pro occidis. Offendes autem garrulus, hoc est, si garrulus fueris; locutione, huic Nostro valde familiari.

-

Iustin, Instit.

100. Quartae sit partis Ulixes] Lege ex nostris, Magdalenensi et Colbertino, et Lambini quibusdam:,,Et certum vigilans, Quartae esto partis Ulixes, Audieris, heres. " Imitatus est scilicet Testamentorum formulam; Seneca Controv. XV.,,Sola mihi heres esto. Omnis pecuniae meae sola heres esto Uxor mea heres esto." II, 13, 14, 15, 16.,,Titius filius meus exheres esto. ↑ Usque ad calendas illas heres esto." Digest. L. 16. 142. „Titius et Maevius ex parte dimidia heredes sunto. Sempronius ex parte dimidia heres esto." Et alibi saepe. Porro certum vigilans quid sibi velit, non aliunde melius sciveris quam ex contraria locutione incertum vigilans. Ovidius Epist. Ariadne,,Incertum vigilans, a somno languida, movi Thesea prensuras semisupina manus.“ Statius Theb. V. v. 122. ,,Turbidus, incertumque oculis vigilantibus, hostem Occupat."

[ocr errors]

104. Gaudia prodentem vultum celare] Locus sane scaber et morosus; etsi interpretes secure illum praetervolent:,,Sparge subinde: et si paullum potes, illacrimare. Est Gaudia prodentem vultum celare." Ita nunc vulgo distinguunt, ut illacrimare sit modi imperativi ab illacrimor: tum autem Est valebit licet, č§eori, Svratör lóti. Quidni autem possibile est vultum celare? dubiumne id cuiquam est? putida quidem sententia et Horatio indigna. Quare aliae editiones sic interpungunt, — „‚et, si paullum potes, illacrimare, est Gaudia prodentem vultum celare." ut ordo sit, Et illacrimare, si paullum potes, est celare vultum prodentem gaudia. Ita illacrimo usurparunt Livius, Virgilius, Valerius Flaccus aliique. Melius profecto hoc quam alterum. Fictis enim lacrimis commodissime celantur inclusa mentis gaudia. Lucanus IX, 1040. de Caesare loquens, Pompeii caput abscisum spectante, ,,lacrimas non sponte cadentes Effudit, gemitusque expressit pectore laeto; Non aliter manifesta putans abscondere mentis Gaudia, quam lacrimis.“ Tamen, vel hac sententia, sic potius scripserim, nitidius paullo et clarius:,,Sparge subinde: et sic paullum potes illacrimare, et Gaudia prodentem vultum celare." Sed quid illud demum est, celare vultum gaudia prodentem? haec videntur άovorara et secum pugnantia. Quippe si vultus celatur, quomodo prodit? Vultus quidem saepe prodit secretos animi affectus; ut Seneca Hippol. 362. ,,et inclusus quoque,

[ocr errors]

Quamvis tegatur, proditur vultu furor." Lucanus III, 356.
turbato iam prodita vultu Ira ducis, tandem testata est voce dolorem,"
Silius Italicus VI, 384.,,Servabam vultus ducis, et prodentia sensum
Lumina, et obtutu_perstabam intentus eodem." Auctor Consolationis ad
Liviam, v. 87. Vidimus attonitum fraterna morte Neronem Squallida
promissa flere per ora coma, Dissimilemque sui vultu profitente dolorem.
Hei mihi, quam toto luctus in ore fuit,!" Ubi Heinsius o návv malit
profitente colorem vel prodente colorem. Quid enim est dolor dissimilis
sui? laetus, credo. quid potest absurdius? Neque enim quicquam nos
adiuvat vir ingeniosus et celebris, sub ficto Goralli nomine editionis.

nuperae auctor: qui, quamvis fatetur vultum hic dissimilem sui p

dici debuisse, non dolorem, tamen hoc per metathesin excusari posse credit. Placetne vero? Ergo omnis opera, recensendis libris impensa, frustra et incassum erit. Quidvis enim et quantumvis ineptum sic poterit defendi; omnia protinus alba erunt, et favente modo figurae alicuius numine,,,Scire licet gigni posse ex non sensibus sensus." Quin nihil hic opus est aut huius excusatione, aut illius correctione. Quip pe dissimilem sui neque ad dolorem, nec ad colorem refertur, verum ad Neronem: vidimus, inquit, Neronem attonitum fraterna morte,,,Dis imilemque sui; vultu profitente dolorem," Sic verba distingue. Ovidius Metam. Xl, 273. ,,Lucifero genitore satus, patriumque nitorem Ore ferens Ceyx; illo qui tempore maestus Dissimilisque sui, fratrem lugebat ademtum." Nimirum alter alterutrum hic compilavit; adeo gemina sunt loca. Porro profitente hic lege, non cum Heinsio prodente. Nero enim non invitus prodebat dolorem, sed volens profitebatur. Sed, his mis- ́ sis, quì fiat, ut iam dixi, ut et vultus prodat affectus, et tamen celetur, nullus equidem video. Mutila, ut videtur, oratió est, et ita suppleri debet: Celare vultum, alioqui prodentem gaudia. Sed quo iure, qua venia, vox sententiae tam necessaria desiderari et subintelligi potest? Quin et illud celare vultum vix videor intelligere, Non enim iubet pallio vultum obtegere et velare. Vultus itaque non celatur nisi alio vultu simulato: sed et sic, non celatur, sed mutatur : ut Noster Serm. II, 8. v. 84.,,Nasidiene, redis mutatae frontis." et Terentius Hec. III, 3. v. 9.,,Sed continuo vultum earum senși immutari omnium.“ Equidem vultu celare, tegere, abscondere aliquid, saepe memini legere; ipsum vultum celare hac quidem sententia numquam. Quare vide, annon melius forte hic quadret illa scriptura, quam o zaλzévtɛ005 et infinitae vir lectionis Bahius ex veterrimo, ut ait, codice depromit, Advers. XXVII, 1. quamque ille tanti facit, ut prorsus textui inserendam putet: ,,et, si paullum potes, illacrimare est Gaudia prudentum vultu celare." Prudentum est officium, ut illud Livii, XLII, 62.,,Modum imponere secundis rebus, nec nimis credere serenitati praesentis-fortunae, prudentis hominis et merito felicis est," Vultu autem celare, ut 520Apuleius Metam. VIII. ,,Vultu tamen gaudium tegit, et frontem asse

Neme

verat, et dolorem simulat Contra, Ovid. Art. Amat. I, 678.,, Ut siCu mulet vultu gaudia, tristis erit." Cicero pro Sextio c. 10. Animus /eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. Idem in Verrem I, 8.,,Cupiebam animi dolorem vultu tegere, et taciturnitate celare. "Lucan. IX, 1106. abscondunt gemitus et pectora lacia Fronte tegunt." sianus Ecloga IV.,,Quid vultu mentem premis, et spem fronte serenas? Virgil. Aen. VI, 477.,,Consilium vultu tegit, et spem fronte serenat. Ergo ad hanc faciem, praeclare quidem codex Barthianus, vultu gaudia celare: totum tamen illud, Prudentum est celare gaudia vultu, nescio qui minus placet. Neque enim convenit, Tiresiam, qui per totam hanc Satiram scurrae personam sustinet, iam sententias loqui; praesertim hanc, quae tantum abest ut in universum vere dicatur, ut plerumque falsa sit Raro enim prudentibua usu venit, ut gaudia vultu

[ocr errors]
[ocr errors]

+

18,4

essc

16.

105 Permissum arbitrio, sine sordibus exstrue. funus
Egregie factum laudet vicinia. si quis

Forte coheredum senior male tussiet; huic tu
Dic, ex parte tua seu fundi, sive domus sit
Emtor, gaudentem nummo te addicere. sed me
110 Imperiosa trahit Proserpina; vive, valeque.

ECLOGA VI.

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
Hortus ubi, et tecto vicinus iugis aquae fons,
Et paullum silvae super his foret. auctius atque
Dî melius fecere. bene est. nil amplius oro,
5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Si neque maiorem feci ratione mala rem,
Nec sum facturus vitio culpave minorem:

v. 4. Vulg. Nihil,

[ocr errors]

celare; saepe contra, ut aperte profiteri; saepius ut simulare debeant:
utpote quibus plura secundis adversa soleant contingere. Aeneas ita-
que viri prudentis officio fungitur, cum Spem vultu simulat, premit
altum corde dolorem." Quid multa? Neque haec Barthii lectio, neque
illa vulgata placet: alios libros excutiant, quibus copia est, et qui de
Horatio bene mereri student. Simplicius quidem, me iudice, clarius-
que sic scribere potuisset,,,Sparge subinde et sic paullum potes illa-
crimare, et Gaudia prudenter vultu celare,"


[merged small][ocr errors]

106. Funus Egregie factum laudet vicinia] Ita omnes, quos no-
verim, codices: sed Nic, Heinsius in margine sui libri, Lege, ait,
laudent, Nempe quia vicinia est nomen collectivum, ideo numero sin-
gulari verbum plurale subiungi voluit. Amavit sane vir summus hanc
figuram, quam Synthesin vel Syllepsin vocant; eamque fere omnibus
in locis inculcat, qua iure, qua iniuria, Vide ipsum ad Ovidii Fast.
III, 189. Metamorph, II, 688. Remed Amor. 164. At Noster singula-
rem numerum praetulit, tam hic, quam alibi; Epist. I, 17. v. 62,
Quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat," et Epist. I, 16. v. 44.
Sed videt hunc omnis domus et vicinia toto." ubi non codices tantum,
sed et metri ratio lectionem certam facit. Persius IV, 4
,,egregium
cum me vicinia dicat." Ita praeter editos habent tria scripta, quibus
usus sum, exemplaria, Idem Heinsius post duos nominativos, quorum
propior est singularis, verbum tamen plurale ubique ingerit, contra
plurium et meliorum codicum fidem; ut Fast. IV, 104. et 156. „, Quem
toti saltus, quem nemus omne tremunt. Et forma, et mores, et bona
fama manent." Sic ille ex unico dedit codice, eoque non adeo vetusto :
cum ceteri magno numero tremit et manet habeant, idque meis auribus
gratius, Certe aliter in Virgilio suo reperit, Aen. V, 343.,,Tutatur
favor Euryalum, lacrimaeque decorae," Horatius vero nusquam plurali
usus est in simili locutione, sed semper singulari, ut docui ad Carm.
Į, 24. v, 8. et alibi,

4. Nihil amplius oro] Scribe ex plus decem nostris codicibus, nil
amplius oro et sic quinque Pulmanni,

« PredošláPokračovať »