Obrázky na stránke
PDF
ePub

Subtilis veterum iudex, et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus coenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
105 Tergo plector enim: qui tu inpunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae;
Inlusique pedes vitiosum ferre recusant

Corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam 110 Furtiva mutat strigili? qui praedia vendit,

Nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere; teque ipsum vitas fugitivus et erro,
Iam vino quaerens, iam somno fallere curam:
115 Frustra: nam comes atra premit, sequiturque fugacem.
Unde mihi lapidem? Quorsum est opus? Unde sagittas?
Aut insanit homo, aut versus facit. Ocius hinc te
Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.

[blocks in formation]

106. Cum obsonia captas] Eiice coniunctionem illam cum, et lege: ,,qui tu impunitior illa, Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?“ Ita et veteres editiones exhibent, et codices nostri ad unum omnes; non, ut editi aliquot, Quid tu, neque Cum obsonia. Ordo autem est, Qui tu impunitior captas illa obsonia, quae nequeunt parvo sumi? Utramque lectionem firmat unus Persii locus de Nostro expressus, Sat. V, ,,sed si intus et in tecore aegro Nascantur domini: quì tu impunitior exis, Atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit he

v. 130.

rilis?"

[ocr errors]
[ocr errors]

109. Sub noctem qui puer uva Furtivam muta! strigilem] Pessimo facinore corrupit haec, et in alias editiones propagavit Lambinus, alioqui de Horatio praeclare meritus. Nam et editiones veteres et omnes fere omnium codices sic praeferunt: ,,an hic peccat, sub noctem qui puer uvam Furtiva mutat strigili." Quo autem consilio mutatum iverit Lambinus, nequeo coniicere: ipse enim ad Çarm. I, 16. varia huius locutionis exempla profert, inque iis hunc ipsum locum, uvam mutat strigili: quod vulgo sic potius efferret quis, uva mutat strigilem. Sic Ep 128. Carm. III, 1. „cur valle permutem Sabina Divitias operosiores?" Et Epod. IX.,,Punico Lugubre mutavit sagum." Quod autem novem codices mutationis huius auctores citat, de hoc ipse viderit. Certe ab alia parte stant Torrentiani, Cruquiani et omnes quos ipse versavi, Quin extra omnem dubitationis aleam ponit Priscianus p. 767.,,Strigilis, ait, rationabiliter in I terminavit ablativum. Horatius in II. Serm. ,,,,an hic peccat, sub noctem qui puer uvam Furtiva mutat strigili?“ 1. Ut Nasidieni iuvit te coena beati?] Cum Nasidienus syllabam ecundam corripiat, (ut ostendunt versus 75, et 84.,,Nasidienus ad

[ocr errors]

Nam mihi convivam quaerenti, dictus here illic
De medio potare die. Sic, ut mihi numquam
la vita fuerit melius. Dic (si grave non est),
5 Quae prima iratum ventrem placaverit esca.
In primis Lucanus aper; leni fuit Austro
Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
. 10 His ubi sublatis, puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcumque iaceret inutile, quodque
Posset coenantis offendere; ut Attica virgo
Cum sacris Cereris, procedit fuscus Hydaspes
15 Caecuba vina ferens; Alcon, Chium maris expers.
Hic herus; Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis adpositis delectat; habemus utrumque.
Divitias miseras! sed quîs coenantibus una,

v. 2. Vulg. Quaerenti convivam.

DA.P. 197

[ocr errors]

haec tibi di quaecumque preceris: Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte: 66 et illud Martialis VII, 54.,,Aut vigila aut dormi, Nasidiene, tibi:" et Lucani IX, 790.,,Nasidium Marsi cultorem torridus agri“) miras hic turbas dederunt librarii, ut pro peritia sua versui consulerent. Quidam sic interpolarunt,,,Ut te Nasidieni iuvit coena beati?“ alii sic:,,Nasidieni qui te juvit coena beati?" et alii aliter: sed omnes inepte et absone prae illo, quod et priscae editiones et membranae meliores exhibent, et Priscianus p. 1055. Nimirum I litera, ut alias U, consonantis hic vice fungitur; quas more hodie usitato sic scribas, Ut Nasidjeni iuvit te coena beati?" Sic apud Virgilium, labat arjete crebro; Arjetat in portas; Abjetibus iuvenes patriis; Parjetibusque premunt artis; Fluvjorum rex Eridanus; Genva labant; Tenvia nec lanae: et Propertium, III, 17.,,Induit abjegnae cornua falsa bovis." et Silium VI, 226. ,, Cetera sinvatis glomerat sub pectore gyris." et ita passim apud alios.

[ocr errors]

2. Nam mihi quaerenti convivam] Ita libri, opinor, omnes, tam scripti quam editi: sed alio verborum ordine Priscianus p. 1011.,,Heri, inquit, adverbium; dicitur tamen et Here. Horatius in II, Sermonum, ,,,,Nam mihi convivam quaerenti dictus here illic De medio potare die.““ Atque ita quattuor ibi codices, quorum copia mihi obtigit. Quod qui vulgato venustius et лontizáτεQov esse non per se videt, is ne me qui

dem dicente credere volet.

4. Da, si grave non est] Omnes omnium codices die habent, non da: neque aliter editiones principes, Venetae binae cum Loscheriana. At pexus nescio quis magistellus, qui Virgilii credo Bucolica pueris praelegerat, interpolare hoc ausus est ex Ecloga prima,,,Sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis." Quid ergo? an, quia semel apud Virgilium da occurrit pro die, ut saepe alias accipe pro audi, idcircone, vel invitis codicibus illud substituere licebit, ubicumque in hoc incidimus? iocularem sane audaciam. Et tamen per bina ferme saecula editiones omnes impune contaminavit. Quousque tandem ignoti homuncionis_temeritatem grassari hic patiemur?

18. Divitias miseras!] In diversa hic abeunt interpretes: hi Na

v.78.

Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro. 20 Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra (Si memini) Varius; cum Servilio Balatrone Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras: Nomentanus erat super ipsum; Porcius infra, Ridiculus totas simul absorbere placentas: 25 Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret, Indice monstraret digito. nam cetera turba, Nos, inquam, coenamus avis, conchylia, piscis, Longe dissimilem noto celantia succum:

sidieni verba esse volunt, reculas suas extenuantis; quod, ut libere dicam, ineptissimum est: alii Horatio tribuunt; de sensu tamen ambigunt. At Daniel Heinsius,,,Siquid," inquit,,,Horatium intelligo et eius nasum; scripsit, divitias miras: et hoc verum est." Haud vidi magis. Certe Heinsianum hoc non convenit, sive ɛlowvizos dixerit Horatius, sive ex animo. Neque enim cuiusvis erat Chium, Caecubum, Albanum et Falernum una praebere; ut hoc Horatius sanna exceperit: neque tam rarum erat et inauditum, ut admirationem excitarit homini divitioribus mensis assueto. Enimvero recte habet, Divitias miseras! ideo scilicet miseras, quod, nactae fuerint dominum fatuum, et indignum qui eas possideret. Sic Martialis I, 37. ,,Ventris onus misero, nec te prdet, excipis auro. nempe quod ad spurcos et contumeliosos usus damnaretur. Idem Heinsius v. 25. sic corrigit, „Nomentanus ad hoc, quo siquid forte lateret, Indice monstraret." Sed recepta lectio sana est, ad hoc, qui monstraret, ut Serm. II, 6. v. 42. „duntaxat ad hoc, quem tollere rheda Vellet iter faciens.“

[ocr errors]
[ocr errors]

24. Ridiculus totas simul absorbere placentas] Ita sane libri excusi, et maior pars membranarum. Sunt tamen codices qui semel habeant, non simul, ut ex nostris Zulichemianus et Leidensis. At Franekeranus semul, prisca scribendi ratione, quae passim comparet in veterrimo Plauti codice Camerariano: unde ansa librariis tradita nunc semel, nunc simul effingendi. Et utrumvis quidem hic probum est, tam simul quam semel, hoc est, uno haustu absorbere; nisi quod nescio qui posterius magis arridet,,,Ridiculus totas semel absorbere placentas." Seneca Nat. Quaest. IV, 2. ,,Quod si e mari ferretur Atlantico Nilus, semel oppleali ret Aegyptum: at nunc per gradus crescit." Et ibidem VII, 31.92, Non semel quaedam sacra traduntur: Eleusin servat, quod ostendat revisen, emel kotibus: rerum natura sacra sua non simul tradit." Idem Epist. LXXI. Codices ,, Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam, nisi saepius macerata et recocia, non perbibit." Idem Consol. ad Helviam, c. 13. dii simul,, Non singula vitia, sed pariter omnia prosternit: in universum semel vincitur. Quintil. Declam. XII.,,Hic ipsa vitalia feriuntur, ubi pohues effe pulus ruit, ubi continuis funeribus omnis sexus atque aetas semel sternitur. Idem CCCXLVIII. „An liberi vestri coniugesque traditam a maio¬ Bad & those

[ocr errors]

ribus per manus in hoc usque tempus libertatem semel perderent." Vo-
piscus Aureliano, 29. ,,Tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri
in foro Traiano semel iussit." Cicero de Officiis III, 15. „Scaevola,
cum postulasset, ut sibi fundus, cuius emtor erat, semel indicaretur.“
Digest. VII, 3. 1.,,Quamquam ususfructus ex fruendo consistat, hoe
est, facto aliquo eius qui fruitur et utitur, tamen semel cedit dies.
Unde quaeri potest,
si ususfructus cui per dies singulos legetur, vel in
annos singulos, an semel cedat? Et puto non cedere simul, sed per tem-
pora adiecta, ut plura legata sint,"

Ut vel continuo patuit, cum passeris assi, et 30 Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.

Post hoc me docuit melimela rubere, minorem
Ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. tum Vibidius Balatroni:
Nos, nisi damnose bibimus, moriemur inulti;
35 Et calices poscit maiores. vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acris
Potores: vel quod maledicunt liberius; vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

40 Vibidius Balatroque, secutis omnibus: imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.
Adfertur squillas inter muraena natantis

In patina porrecta. sub hoc herus, Haec gravida,

inquit, Capta est, deterior post partum carne futura. 45 His mixtum ius est; oleo, quod prima Venafri Pressit cella; garo de succis piscis Hiberi; Vino quinquenni, verum citra mare nato,

Dum coquitur; cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud; pipere albo, non sine aceto,

v. 29. Vulg. Passeris, Atque. 30. Porrexerit.

,,сит

29. et 30. Cum passeris atque Ingustata mihi porrexerit ilia rhombi] Plures quidem codices cum vetustis editionibus porrexerit: sex tamen Lambini, Cruquianus unus, et noster Magdalenensis porrexerat ; quod iure, opinor, Lambinus aliique aliquot in textum receperunt. Non enim tum sapor patuit, cum ille porrexerit; sed postquam porrexerat, atque alter acceptum gustaverat. Ceterum pro passeris atque, quod et nostri omnes agnoscunt, Lambinus in suis quibusdam reperit, passeris assi, et Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi." Noli dubitare, quin ab Horatii manu sit: unde enim indoctis librariis tam elegantem lectionem? at illud atque facile obrepere potuit dormitantibus. Nempe passerem piscem et rhombum, non elixos, sed assos exhibuit Nasidienus: idque pro huius Sermonis indole minime hic tacendum erat. Quippe ex praecepto Carii, Nasidieni credo huius asseclae, Serm. II, 4. ▼. 38.,,Non satis est cara pisces averrere mensa, Ignarum quibus est ius aptius, et quibus assis Languidus in cubitum iam se conviva reponet." Apuleius in Apologia:,,Alios etiam pisces multis versibus decoravit Ennius; et, ubi gentium quisque eorum inveniatur, ostendit; qualiter assus aut jurulentus optime sapiat." Plautus Asinaria I, 3. v, 28. Quasi piscis, itidem est amator lenae, nequam est nisi recens; Is habet is suavitatem; eum quovis pacto condias; Vel patinarium, vel). assum verses, quo pacto lubet,“ Inde Pseudapicius de re Culinaria C, X.,,Ius in Mullos assos in Pelamidem assun in Muraenam asin Auratam assum." Et Platina de tuenpro Dentice asso -

виссит,

sam

-

da valetudine;" Passeri pisci, elixo petroselinum, asso_malaurantii suç¬ cum indes,"

Ilib. Xcap 35.

1290

a:

50 Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam
Erucas viridis, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere; inlotos Curtillus echinos,
Ut melius muria, quam testa marina remittit.
Interea suspensa gravis aulaea ruinas
55 In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut si
Filius inmaturus obisset, flere. quis esset
60 Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret? Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
Humanis! Varius mappa conpescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,
65 Haec est conditio vivendi, aiebat: eoque

Responsura tuo numquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum; ne panis adustus,
Ne male conditum ius adponatur; ut omnes
70 Praecincti recte pueri comtique ministrent?
Adde hos praeterea casus; aulaea ruant si,
Ut modo; si patinam pede labsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversae nudare solent, celare secundae.

75 Nasidienus ad haec: Tibi Di, quaecumque preceris,
Commoda dent; ita vir bonus es, convivaque comis:
Et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.

Nullos his mallem ludos spectasse: sed illa 80 Redde, age, quae deinceps risisti. Vibidius dum Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena, Quod sibi poscenti non dentur pocula; dumque Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo: Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte

75. Tibi di quaecumque preceris] Editiones priscae precaris, atque ita scripti ex nostris quinque, sed recentiores. Martialis VI, 87. ,,Di tibi dent, et tu, Caesar, quaecumque mereris: Di mihi dent, et tu, quae volo, si merui," et X, 34. „Dî tibi dent quicquid, Caesar Traiane, mereris." Recte tamen preceris reposuerunt viri docti ex melioribus membranis. Bene quidem Martialis, mereris; non merearis; quod contumeliae loco foret iam tum enim bona merebatur Caesar. At Balatroni optat Nasidienus, non quae nunc deos precatur (nihil enim), sed quaecumque alias precetur. Plaut. Asin, 1, 1. „Dt tibi dent quaecumque optes: redde operam mihi," Pseudolo IV, 1. Tantum tibi boni dî immortales duint, Quantum tu tibi optes. 66 Mil. Glor. IV, 2. „Dí tibi dent, quae optes:" et saepe alibi.

« PredošláPokračovať »