Gaudentem patrios findere sarculo venusta foret repetitio, quis non videat? Sane nobiles Quirites_dici poterant, ob imperii Rom. magnitudinem. Fatemur: sed quamobrem tandem turba nobilium? quae duo vocabula sic coniuncta se mutuo tollunt et "evertunt. Epitheto illo mobilium levitatem et inconstantiam vulgi in honoribus per suffragia sua deferendis notat et perstringit. Sic alibi, Epist. I, 19.,,Non ego ventosae plebis suffragia venor. Statius Silv. II, 2. v. 123. Quem non ambigui fasces, non mobile vulgus, Non leges, non castra tenent." Seneca Herc. Fur. v. 169. Illum po puli favor attonitum, Fluctuque magis mobile vulgus Aura tumidum tollit inani." Idem diu mendum insedit in omnibus Lucani codicibus, IV, 521.,,sic cunctas sustulit ardor Nobilium mentes iuvenum, etc." Tulege ipsius loci sententiaeque ductu, Mobilium iuvenum: ut Virgil. Georg, III, 165.,,Dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas." Nam quod apud Nostrum est, Carm. IV, 12. Iuvenum nobilium cliens, ubi plura afferemus, non eiusmodi est, ut receptae Lucani lectioni patrocinetur; aut ut cohorti Opiterginae iuventutis id epitheton inde donandum sit. 16. Otium et oppidi Laudat rura sui Ingeniosa profecto Valentis Acidalii coniectura est, in Notis ad Velleium Paterculum, II, 110. Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens, otium et oppidi Laudat tuta sui: mox reficit rates Quassas, indocilis pauperiem_pati.“ Quam sibi tacite adoptavit acutissimus Gronovius Pater Observ. Eccles. c. X. p. 101. ubi sic emendat Paullini carmen:,,Repetitque portum, et terreae tuto viae Praevertit intutum maris.“ Tutum, inquit, viae: ut Horatio, Otium et oppidi Laudat tuta sui. Ego vero sagacissimis viris libenter accedo: nam, ut ferri forte possit lectio recepta, tamen aptior venustiorque est oppositio, hinc metuens, illinc tuta. Tuta autem absolute, ut Ovid. Trist. II, 201. Unde precor supplex, ut nos in tuta Útia secura releges." Tacitus Annal. I, 2.,,Ac novis ex rebus aucti tuta et praesenQuintil. decizia, quam vetera et periculosa mallent." Et XV, 29. „Exin Romanus lau6,22 dat iuvenem, omissis praecipitibus tuta et salutaria capessentem." Tuta autem oppidi, ut Virgilius XI, 882.,,Moenibus in patriis atque inter tuta domorum." Recte porro et convenienter iunguntur, otium et tuta; ut Martialis XII, 5.,,Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti.“ et III, 67.,,Tuta luditis otium carina." Virgil. Georg. III, 376. sub alta Otia agunt terra." Denique rite et de more Laudat tuta aliquis; - ,,secura Seu visa est catulis cerva fidelibus, II. AD AUGUSTUM. Iam satis terris nivis atque dirae Terruit Urbem: 5 Terruit gentis, grave ne rediret Saeculum Pyrrhae nova monstra questae: Visere montis; xorius amnis. Lad CI, 1917. ;2,14 V. ad Epod. 2,25. ut Noster Epist. I, 15. Nimirum hic ego sum: nam tuta et parvula laudo praesertim mercator, qui rei parandae caussa periculis se obiiciens, supremis sibi votis tuta otia pollicetur: ut iterum Noster Serm. I, 1.,,nautaeque per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant." Equidem rura oppidi vel simile quid non usquam legisse memini. 10. Nota quae sedes fuerat columbis] Codex Battelianus pro varia lectione palumbis, cui astipulantur illa veteris Scholiastae, Leviter in re tam atroci et piscium et palumborum meminit. Nimirum jam olim hic locus obelo notatus est: cum enim arboribus raro aut numquam columbac insideant, quo iure ulmum hic appellat notam columbarum sedem? An reponemus itaque his fideiussoribus palumbis? Illud tamen adversatur, quod et Noster alibi et Virgilius palumbem solent dicere, Columellam, Iam quidem yat cur non non palumbum. Sed et palumbus suos auctores habet, 31. Nube candentes humeros amictus] Ita nunc pleraeque editiones: verum principes illae Venetae et Loscheriana candenti, neque aliter olim Acron Scholiastes: Melius, inquit, Nube candenti, quam Candentis humeros. Idem in codicibus aliquot repererunt Lambinus, Torrentius, aliique, qui tam suspenso hic pede leviterque rem transeunt, ut nescias cui magis lectioni faveant. Mihi vero in nullo melioris, notae codice candenti illud est visum: omnes candentis clare exhibent: nisi quod in Graeviano litera S mala manu olim erasa est, ita tamen ut vel hodie manifesto se prodat. Sed rem ipsam videamus. Iam primum qualis sodes hiatus erit, si legeris candenti? qualem vel unum alterum nusquam hic inveneris. Illud deinde animadvertes, participiorum horum casus ablativos vix umquam apud Nostrum terminari in TI, sed in TE: ut hoc ipso in Carm. rubente, probante; et alibi: fulgente arcu, Lamna candente; etc. Vide quae dicemus ad Carm. I, 25. v. 17. Sed, quod caput est, illud nube candenti non tam non appositum est huius loci sententiae, quam prorsus contrarium. Nempe nube hic amiciendus erat Apollo, nequis eum mortalium inter ipsos versantem agnosceret. certum: et sic Homerus, unde hoc Noster mutuatus est, Iliad. E. v. 186.,αλλά τις ἄγχι Εστην ἀθανάτων νεφέλῃ εἰλυμένος ὤμους. Sed Deorum aliqui prope adstitit, nube humeros amictus; et ibid. v. 344. „Kai ròv μὲν μετὰ χερσὶν ἐρύσατο Φοίβος Απόλλων Κυανέη νεφέλη. i. e. 11que Aeneam quidem manibus sustulit Apollo, nube nigra tectus: scil. ne a Diomede conspiceretur. Et ex eodem fonte Virgilius Aen. XII, 416. ..Hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo Detulit." et I, 15.,,it Venus obscuro gradientis aëre sepsit, Et multo nebulae circum Dea fudit amictu, Cernere ne quis cos, neu quis contingere posset.“ et ibidem Hoc 40 520. „Dissimulant et nube cava speculantur amicti." Iam autem, quî quaeso convenit, aut quo poëtae consilio factum, ut, qui oculos fallere et latere conetur, nubis istius candore so ipse manifestet? Hoc tam inopte incommodeque, ut nihil supra. Sed quid multis opus? Retinemus ex potioribus membranis candentis humeros. Candens, nitens, fulgens, perpetua sunt humeri epitheta. Statius Silv. III, 4. -,,sed non erat illi Arcus, et ex humeris nullae fulgentibus umbrae.“ et ibidem iterum: - ,,humerosque manu nudare nitentes." Tibullus I, 8.,,Huic tu candentes humero suppone lacertos." Horat. Carm. I, 13.,,Uror, seu tibi candidos Turparunt humeros." et II, 5.,,Non Chloris albo sie humero nitens. Quod si humeri mortalium recte dicuntur candere, multo magis Apollinis, qui totus, quantus quantus est, fulget et candet. Virg. VIII, 720.,,Ipse sedens niveo candentis limine Phoebi Dona recognoscit populorum. 39. Acer et Mauri peditis cruentum Vultus in hostem 1. Vir sagacissimus Tanaqu. Faber, Emenda, inquit, Marsi: nam Mauri imbelles: olim correctionem probabo. Et in hanc soceri sui sententiam concedit celeberrimus Dacerius; promissum tamen eius minime absolvit: illud addit unicum, sic extare in vetustis editionibus. Magnopere equidem videre vellem tam raras, quas memorat, editiones: plurimas mihi usu venit inspicere; veterrimas in manibus iam habeo; nihil tamen quicquam vel legendo vel fando mihi compertum est de ea lectione: ut plane verear, ne ei somnium hoc advolaverit per eburneam portam. Nihilo tamen secius emendatio ista certissima est, refragantibus licet omnibus libris, et scriptis et editis. Quippe haec militis descriptio est, et fortis, et peditis, et cominus stabilique pede cum hoste pugnantis. Tria haec plane indicantur his verbis, Acer peditis vultus in hostem cruentum: quorum ne unum quidem Mauris convenire iam tibi ostendam. Principio multum abest, ut hi fortes haberentur; utpote Hispanis, et Gallis, nedum Romanis, virtute inferiores. Hirtius de Bello Africano cap. 6. „Accidit res incredibilis, ut equites minus triginta Galli Maurorum equitum duo millia loco pellerent, urgerentque in oppidum." Livius XXIII, 26. Nec Numida Hispano eques par fuit, nec iaculator Maurus cetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti." Neque vero pedites Mauri ullo in numero erant; equitatu solo valebat ea gens; nec cominus denique vel iusta acie pugnabant, sed eminus, et Parthorum fere more statim refugientes, ubi iacula semel emiserant. Valer. Flaccus III, 587.,,Ille velut refugi quem contigit improba Mauri Lancea." Hirtius cap. 7.,,Subito equites Mauri, neque opinantibus Caesarianis, remiges adorti, multos iaculis convulneraverunt, nonnullos interfecerunt. Latent enim in insidiis cum equis inter convalles, et subito existunt, non ut in campo cominus depugnent.“ cap.97.,,Equites Mauri atque Gaetuli non acie neque ullo more proelii, sed catervatim ati quosque fors conglobaverat, in nostros incurrunt. Tacitus Hist. II, 58. ,,Ingens Maurorum numerus per latrocinia et raptus apta bello manus. Claudianus de Bello Gildonico. 432. „Nec vos, barbariem quam- 12 Fin 45 Serus in caelum redeas, diuque vis collegerit omnem, Terreat. An Mauri fremitum raucosque repulsus 46. Laetus intersis populo Quirini] Libri tres apud Lambinum, et ex Cruquianis unus, Quirino. Alii omnes omnium, mei certe magno consensu, Quirini. Illud mavult vir summus Nic. Heinsius ad Ovidii Fast. IV, 375. et disertissimus Broukhusius ad Propert. IV, 10. Ita nimirum alibi Gens Romula, Venena Colcha, Sulpicia horrea etc. Noster. tamen Ep. II, 2. v. 68. ,,cubat hic in colle Quirini, Hie extremo in Aventino. Sed et hic similiter Heinsius libens scripserit Quirino. Verum nulli libri suffragantur; et, quod maius est, ipsae aures repugnant, + tinnituque isto Quirino et Aventino, graviter offenduntur. Ovid. Metam. XIV, 836. —,,coniux nune esse Quirini: Siste tuos fletus, et si tibi cura videndi Coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirino Qui viret,“ Ubi plerique codices, notante Heinsio, Quirini. Ipse tamen ex paucio |