Obrázky na stránke
PDF
ePub

)

[blocks in formation]

Pauca

auca sunt, Lector benevole, de quibus certiorem te fieri velim, priusquam Horatium meo munere, nisi fallor, meliorem nunc cultioremque in inanus tibi sumseris. Cum ante aliquot annos" provinciae' cuidam admotus essem; ubi aliena negotia, 'curaeque molestissimae per caput quotidie salientes, severiora omnia studia de manibus mihi excusserant: constitui mecum, ne Musarum me amorunique veterum oblivio prorsus caperet, amoeniorem quempiam Scriptorem edendum mihi sumere, levioris operae materiaeque, quae animum tranquillum et defaecatum non tam requireret, quam efficeret: quaeque' horis subcisivis edolari, et mille interpellationes siné gravi damno pati posset. Ante alios autem placuit HORATius; non quod in eo plura, quam in alio ferè quovis seu Latino sive Graeco, restituere me et emendare posse confiderem; sed quod is omnium veterum maxime vel merito suo vel genio quodam et placendi sorte in manibus hominum pectoribusque haereret.

[ocr errors]

Formam vero et institutum operis sic mihi definivi terminisque his circumscripsi; ut ea sola attingerem, quae ad sanitatem sinceritatemyụe lectionis pertinerent, cetera illa pluraque, quae ad Historiam et Mores antiquos grandem illam Commentariorum silvam et instrumentum spectarent, prorsus praeterirem. Per me quidem eruditis viris, qui in illo stadio decurrerunt, suus honos salvus esto: utilissimam sane operam navarunt; quae, nisi ab illis occupata foret, iam nunc necessario impendenda esset de integro; sine qua aditum tibi patere ad haec Nostra frustra

sperayeris.' Sic enim se res habet: diffusa illa lectio et eruditio, veterisque totius Latii et Graeciae notitia, quae in illa studiorum materie totum constituit, in hac Nostra partis duntaxat infimae et initiorum apparatusque locum obtinet. Omnia quippe tibi ista in numerato esse prius oportet, quam de quovis Scriptore sine dementissimae temeritatis nota censuram agere audeas: est et peracri insuper iudicio opus; est saga-.

citate et å yxivolą; est, ut de Aristarcho olim praediParuddies cabant, divinandi quadam peritia et uavrıxñ: quae

μαντική: 4. nulla laborandi pertinacia vitaeve longinquitate ac

quiri possunt, sed naturae solius munere nascendique felicitate contingunt. Inde est, quod, cum in ceteris disciplinis eventus laboribus votisque respondeat; contra in hac Critices palaestra , ex tam multis, qui libris studiisque insenescentes per integram vitam hoc saxum volverunt, exstiterunt oppido pauci, qui speratum sibi apud posteros nomen nancisci valuerunt. Et tamen, ne id forte nescias, longe longeque difficilius est hodie, quam superioribus erat annis, emendationes conscribere. Ita omnia illa, quae ex scri

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ptorum codicum collatione clare et ultro se ingerebant, praerepta iam sunt et anticipata : neque quidquam fere residuum est, nisi quod ex intima sententiae vi et orationis indole solius ingenii ope sit eruendum. Plura igitur in Horatianis his curis ex coniectura exhibemus, 'quam ex Codicum subsidio; et, nisi me omnia fallunt, plerumque certiora: nam in variis Lectionibus ipsa saepe auctoritas illudit, et pravae emendaturientium prurigini abblanditur; in coniecturis vero contra omnium librorum fidem proponendis et timor pudorque aurem vellunt, et sola ratio ac sententiarum lux necessitasque ipsa dominantur. Quid quod, si ex uno alterove Codice discrepantem aliis scripturam expromas, frustra es si unico duobusve testibus adversus centum fidem facere postulas; nisi tot argumentis muniveris, quae vel sola pene sine Codicis testimonio ei rei probandae sufficere possint. Noli itaque Librarios solos venerari; sed per te sapere aude, ut singula ad orationis ductum sermonisque genium exigens ita demum pronunties sententiamque feras. Enimvero haud animi me fallit, tot in Flacco emendationes iniquis oculis plerosque aspecturos, nec nisi vi et ingratiis receptas tam diu lectiones veteresque avias sibi revelli passuros. Quippe in aliis auctoribus minus sibi tritis pro libitu id fieri non aegre tulerint; in hoc, quem iam inde a pueritia dies noctesque versarunt, quemque intus et in cute se novisse opinati sunt, tot iam menda detegi, tot absurda sensuque cassa redargui, quasi convicium sibi factum interpretabuntur. Horum ego ut praeiudicio et åvfolan occurrerem; fuse pleraque et prolixe praeter morem meum in

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

adnotationibus deduxi: ut vel indignantes ac reluctantes cum rationum pondere tum exemplorum numero obruerem, inque meam tandem sententiam vel obtorto eos collo traheren. Học rogo in memoria habeat eruditior Lector et acutior; siquando forte, cum duobus verbis rem pervinci potuisse putet, ex longo tractu adnotationis fastidium eum ceperit

. Non raro tamen etiam data opera brevior contractiorque fui; partim taedio ut fieri solet furtim obrepente, partim consulto viribus parcens et quae in promtu mihi erant opes dissimulans : ut ne ubique iudiciis hominum diffidere viderer, utque stolidi et ad depugnandum parati se in laqueos inopinantes induerent, risum iocumque nasutioribus daturi. Qualiacumque vero haec sunt, aestivis tantum mensibus (ita tamen ut uno':alteroque biennio fuerint prorsus intermissa ) et primo impetu ac calore sine lima curisve secundis descripta, sic madida fere charta (ut nemini hic meorum non compertissimum est) ad typographos deferebantur. ' Neque enim aut animus aut otium erat calamistris illa inurere; nec tanti emerim ieiunam illam obscurae diligentiae laudem : ac pudebat praeterea nugis calamique lusibus pondus velle addere, et trè gazñ quod aiunt utpov : sic tamen, uti spero, ut nec sermonis puritatem, nec ordinis lumen, neque rationum vim et perspicuitatem yel in his aŭtooxedious desideres. Porro autem, ut scias quibus opibus instructus periculosae huic me operae accinxerim; praeter vetustos illos codices Lambino, · Pulmanno, Cruquio, Torrentio; Bersmanno, Statio, aliisque versatos olim et excussos, aderant et mihi membranae veteres minime poeniten

[ocr errors]
[ocr errors]
« PredošláPokračovať »