Obrázky na stránke
PDF
ePub

Formam vero et institutum operis sic mihi definivi terminisque his circumscripsi; ut ea sola attingerem, quae ad sanitatem sinceritatemque lectionis pertinerent, cetera illa pluraque, quae ad Historiam et Mores antiquos grandem illam Commentariorum silvam et instrumentum spectarent, prorsus praeterirem. Per me quidem eruditis viris, qui in illo stadio decurrerunt, suus honos salvus esto: utilissimam sane operam navarunt; quae, nisi ab illis occupata foret, iam nunc necessario impendenda esset de integro; sine qua aditum tibi patere ad haec Nostra frustra speraveris. Sic enim se res habet: diffusa illa lectio et eruditio, veterisque totius Latii et Graeciae notitia, quae in illa studiorum materie totum constituit, in hac Nostra partis duntaxat infimae et initiorum apparatusque locum obtinet. Omnia quippe tibi ista in numerato esse prius oportet, quam de quovis Scriptore sine dementissimae temeritatis nota censuram agere audeas: est et peracri insuper iudicio opus; est sagacitate et arxivoíą; est, ut de Aristarcho olim praedifanétius cabant, divinandi quadam peritia et uavτixñ: quae nulla laborandi pertinacia vitaeve longinquitate acquiri possunt, sed naturae solius munere nascendique felicitate contingunt. Inde est, quod, cum in ceteris disciplinis eventus laboribus votisque respondeat; contra in hac Critices palaestra, ex tam multis, qui libris studiisque insenescentes per integram vitam hoc saxum volverunt, exstiterunt oppido pauci, qui speratum sibi apud posteros nomen nancisci valuerunt. Et tamen, ne id forte nescias, longe longeque difficilius est hodie, quam superioribus erat annis, emendationes conscribere. Ita omnia illa, quae ex scri

an. Athen. 1476340.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ptorum Codicum collatione clare et ultro se ingerebant, praerepta iam sunt et anticipata: neque quidquam fere residuum est, nisi quod ex intima sententiae vi et orationis indole solius ingenii ope sit eruendum. Plura igitur in Horatianis his curis ex coniectura exhibemus, quam ex Codicum subsidio; et, nisi me omnia fallunt, plerumque certiora: nam in variis Lectionibus ipsa saepe auctoritas illudit, et pravae emendaturientium prurigini abblanditur; in coniecturis vero contra omnium librorum fidem proponendis et timor pudorque aurem vellunt, et sola ratio ac sententiarum lux necessitasque ipsa dominantur. Quid quod, si ex uno alterove Codice discrepantem aliis scripturam expromas, frustra es si unico duobusve testibus adversus centum fidem facere postulas; nisi tot argumentis muniveris, quae vel sola pene sine Codicis testimonio ei rei probandae sufficere possint. Noli itaque Librarios solos venerari; sed per te sapere aude, ut singula ad orationis ductum sermonisque genium exigens ita demum pronunties sententiamque feras. Enimvero haud animi me fallit, tot in Flacco emendationes iniquis oculis plerosque aspecturos, nec nisi vi et ingratiis receptas tam diu lectiones veteresque avias sibi revelli passuros. Quippe in aliis auctoribus minus sibi tritis pro libitu id fieri non aegre tulerint; in hoc, quem iam inde a pueritia dies noctesque versarunt, quemque intus et in cute se novisse opinati sunt, tot iam menda detegi, tot absurda sensuque cassa redargui, quasi convicium sibi factum interpretabuntur. Horum ego ut praeiudicio et avЯolzy occurrerem ; fuse pleraque et prolixe praeter morem meum in

adnotationibus deduxi: ut vel indignantes ac reluctantes cum rationum pondere tum exemplorum numero obruerem, inque meam tandem sententiam vel obtorto eos collo traherem. Học rogo in memoria habeat eruditior Lector et acutior; siquando forte, cum duobus verbis rem pervinci potuisse putet, ex longo tractu adnotationis fastidium eum ceperit. Non raro tamen etiam data opera brevior contractiorque fui; partim taedio ut fieri solet furtim obrepente, partim consulto viribus parcens et quae in promtu mihi erant opes dissimulans: ut ne ubique iudiciis hominum diffidere viderer, utque stolidi et ad depugnandum parati se in laqueos inopinantes induerent, risum iocumque nasutioribus daturi. Qualiacumque vero haec sunt, aestivis tantum mensibus (ita tamen ut uno alteroque biennio fuerint prorsus intermissa) et primo impetu ac calore sine lima curisve secundis descripta, sic madida fere charta (ut nemini hic meorum non compertissimum est) ad typographos deferebantur. Neque enim aut animus aut otium erat calamistris illa inurere; nec tanti emerim ieiunam illam obscurae diligentiae laudem: ac pudebat praeterea nugis calamique lusibus ponduş velle addere, et ἐπὶ φακῇ quod aiunt μύρον: sic tamen uti spero, ut nec sermonis puritatem, nec ordinis lumen, neque rationum vim et perspicuitatem vel in his autooɣediots desideres. Porro autem, ut scias quibus opibus instructus periculosae huic me operae accinxerim; praeter vetustos illos codices Lambino, Pulmanno, Cruquio, Torrentio, Bersmanno, Statio, aliisque versatos olim et excussos, aderant et mihi membranae veteres minime poeniten

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

dae.

[ocr errors]

f.x.

9.X/

Vetustissimum sane exemplar annorum facile DCCC, cui tamen Epistolarum et Sermonum pars magna deerat, suppeditavit et huc transmisit prae7 stantissimus Graevius & paxaqiτns; post cuius obi-x tum in Bibliothecam Serenissimi Electoris Palatini cum reliqua eius libraria supellectile concessit. Alterum supparis aetatis in Bibl. Leidensi contulerat ô zQitizáτaros Nicolaus Heinsius, ut et Zulichemianum annorum DC: quorum varias lectiones descriptas manu Heinsii, coniecturis quoque eius identidem interpositis, disertissimi Viri Petri Burmanni comitate nactus sum. Vossiani, prioribus illis optimis non inferioris, et Markiani qui Epistolas modo habet, lectiones serius paullo in manus venerunt, opera eruditi iuvenis Abrahami Frankii in Batavia descriptae. Ex Britannicis, quos omnes ipsi oculis usurpavimus, palmam facile aufert Codex Collegii Reginensis Oxonii, DCC annorum et ab omni parte Sec.x/ integer: post hunc Liber e Bibliotheca Regiae Societatis Londini, alter Petrensis Domus Cantabrigiae, tertius Collegii Magdalenensis Oxonii, quartus Viri ornatissimi Rogeri Galei, quintus Reverendi admodum Episcopi Eliensis, qui sub initiis Typographiae scriptus est eadem plane manu ac alter e Collegio Regio Cantabrigiae, qui falso praeconio Bembinus venditatur. Praeter hos et alii plures accesserunt, qui partem tantummodo Horatianorum operum continebant; Battelianus, ex Museo Cl. Ioannis Battely, Archidiaconi nuper Cantuariensis, cui Epi-' stolae omnes, et Sermones aliquot libri IIdi desunt; alter e Bibliotheca Regia, Sermones et Epistolas Artemque complexus, cui plane geminus est ab eodem

Librario descriptus in Collegio Magdalenensi Oxonii. Eadem fere habent tria exemplaria ex Collegio nostro S. Trinitatis; Carmina vero et Epodos Bodleiani duo et Vigorniensis; Artem autem Poëticam Vigorniensis alter et Digbeanus Oxonii, et Moreti liber a Nic. Heinsio olim collatus. Porro etiam vidimus, quas e Codice Colbertino Lutetiae varias exscripserat lectiones vir celeberrimus Eduardus Bernardus, et e Franekerano nescio quis; verum uterque pauculas tantum et leviore cura. Hos omnes manu exaratos Codices, quos seu ipsi excussimus, sive amicorum beneficio nunc primum literato orbi exhibemus, Nostrorum subinde vocabulo indicamus, ut et aliis editoribus sollemne est: quod ideo hic monendum erat, ne cavillator aliquis cornicum hic oculos gestiat configere. Neque vero editiones vetustas omniumque principes negligendas mihi existimavi, Venetam anni, MCCCCLXXVIII, et ArLocher gentinensem Iacobi Loscher, poëtae laureati anni .MCCCCXCVIII; quas Nobilissimi Viri, Caroli Sun

derlandiae Comitis instructissima bibliotheca mihi suppeditavit; quarumque haec non ex exemplaribus Italis iamdudum editis, sed ex manuscriptis Germanicis expressa est. Accesserunt his ex Bibliotheca Regiae Societatis, altera Veneta anni MCCCCXC, in qua prima, ut opinor, Scholiastae Veteres Acron et Porphyrion comparuerunt; et 4.pes Acronis exemplar scriptum, quod olim erat sua aetate celeberrimi viri Bilibaldi Pirkheimeri. rum ubicumque vel ex codicibus vetustis vel ex ingenio sic clare verba restituimus, ut omnino in ipsum, quem vocant Contextùm ea recipi oporteret:

Cete

« PredošláPokračovať »