Obrázky na stránke
PDF
ePub

[lum autem prius ex his duobus Volumen, quo Poetae verba tine

commentario exhibentur

[blocks in formation]

ita caute et pudenter rem gessimus, ut ne minimum
quidem a probatissimis editionibus deflexum nobis
sit, quin receptam simul lectionem in ima pagina
posuerimus; adeo ut uno lector conspectu tam no-
vam hanc quam superiores editiones non sine ma-
gno suo commodo et voluptate contemplari queat.
Ut enim stulta eorum superstitio est, qui nihil quic-
quam in Contextu novari volunt, manifestissimum
sit licet certissimumque; ita rursus improbanda est
et non ferenda aliorum fiducia, qui clam immutare
quicquam et interpolare audent, neque lectorem de
ea re vel verbo admonent. Porro autem Orthogra-
phiae rationem institui ad Augusti saeculi normam,
quae ex Inscriptionibus, Numis, Vetustioribusque
Membranis abunde constat, quamque et alii et prae-
sertim Nic. Heinsius in Virgilio suo secutus est.
Ergo praeter Volgus, Divom, Inpius, Conpesco, et
cetera eiusmodi, Accusativos plurales, ubi Genitivi
in Ium exeunt, in Is hic terminatos habes, Urbis,
Auris, Omnis: quae omnia me in antiquioribus
Flacci Codicibus reperisse fide optima testari possum.
Neque vero, in Poëtis praesertim, dissimulari id
oportuit; cum, ut ex Gellio et aliunde notum est,
iudicium artificiumque scriptoris versuumque suavi-
tas in illis terminationibus plerumque spectetur.
Carminum vero,
non Odarum; Sermonum, non
Satirarum libros; atque in his singulos quosque Ser-
mones Eclogas inscripsimus; et Membranarum et
Grammaticorum veterum auctoritatem secuti. Eclo-
garum sane nomine Silvas suas appellavit Statius,
Praefatione libri III. et IV; quin et Flacci Epistolam
Suetonius, Carmen vero Ausonius in praefatione

1

[ocr errors]

Griphi, Eclogam nuncuparunt. Nimirum omni bre-
vi. Poëmatio id olim vocabulum indebatur; ut ex
his Plinii constat Epist. IV, 14. Unum illud prae-
dicendum videtur, cogitare me has nugas inscri-
bere, HENDECASYLLABI, qui titulus sola metri lege
constringitur.
Proinde sive Epigrammata, sive
Idyllia, sive Eclogas, sive (ut multi) Poëmatia,
seu quod aliud appellare malueris, licebit voces: ego
tantum Hendecasyllabos praesto. Porro ut Teren-

TUI EMENDAVI.

tium ex Calliopii, Virgilium ex Asterii Cos. anno post Christum CCCCXCIV, Valerium Maximum ex Helpidii Domnuli; ita Flaccum ex Mavortii recensione hodie habemus. Sic enim in antiquioribus Codicibus, Leidensi, Reginensi aliisque, post Epodos literis maiusculis scriptum fertur: VETTIUS AGORIUS BASILIUS MAVORTIUS v. C. ET INL. EXCOM. DOM. EXCONS. ORD. LEGI ET UT POCONFERENTE MIHI MAGISTRO FELICE ORATORE URBIS ROMAE: hoc est, Vir Clarissimus et Inlustris, Excomite Domestico, Exconsule Ordinario. Quis fuerit ille Magister Felix, qui eodem hic quo Donatus titulo honestatur Oratoris Urbis Romae, equidem nescio: at Mavortius is ipse est, qui Consul erat sine Collega anno post Christum DXXVII: unde Fasti egregie illustrari possunt, cum aliunde iste Mavortius nulla alia re nisi cognomine solo innotescat. Iam vero et illud monendum est, Editiones principes et recentioris aetatis Codices alio ac nunc solemus ordine Artem Poëticam collocare, post Carmen nempe Saeculare ante Sermones et Epistolas: vetustiores vero omnes Membranas post Carminum libros Artem Epodis praepo

+

nere. Si quaeris, quisnam ex his ordo recte se habeat, seriemque temporum, quibus singula ab auctore edita sunt,' rite conservet, vetustusne ille an medius an hodiernus; nullus profecto omnium. Magno quidem studio et acerrima contentione post Tanaquilli Fabri operam Clarissimi Viri Dacerius Massonusque in hanc arenam descenderunt; quorum equidem acumen et eruditionem in partibus laudo; in operis vero summa totoque constituendo rem eos infeliciter admodum gessisse censeo. Horum enim rationibus, et Carminibus et Epodis et Sermonibus Epistolisque scribendis uno ac eodem tempore vacavisse Nostrum necesse est; et singula quaeque poëmatia separatim in vulgus edidisse: quorum utrumque a vero alienum esse mihi pro comperto est. Quippe omnibus, qui eiusmodi Poëmatia scripserunt, id in more erat, ut non sparsas Eclogas, sed integros Libellos semel simulque in lucem ederent. Ita Catullus fecit, ut ex Epigrammate I. constat, Cui dono lepidum novum LIBELLUM: ita Tibullus, quem vide Elegia I. libri tertii, v. 7. et 17. ita Propertius Eleg. I. librorum II, III, et IV. ut et libri II. Elegia X. v. 25. et XIX. v. 39: ita Virgilius Bucolica dedit, uti patet ex ultimo illo, Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: ita Naso Amorum et Tristium et Ponticorum libros, ipso teste: ita Statius Silvas suas: ita Martialis Epigrammata, ut Praefationes eorum fidem faciunt: ita Persius Satiras; Phaedrus et Avienus Fabulas; Ausonius, Prudentius, Sidonius, Venantiusque sua Carmina quod ex eorum Prologis abunde patet. Quid quaeris? Ipse quoque Horatius Libellos suos

iunctim editos aperte indicat; primum Carminum librum ex Frologo; secundum tertiumque ex Epilogis; Epodos ex illo XIV. Inceptos olim promissum carmen Iambos. Ad umbilicum adducere; Sermonum priorem librum ex versu ultimo, I puer atque meo citus haec subscribe LIBELLO; posteriorem ex Prologo; priorem vero Epistolarum et ex Prologo et ex Epilogo. Quartum vero Carminum, et Epistolarum secundum longo post cetera intervallo emissos esse, plenissimum est Suetonii testimonium; quod qui aut refellere aut eludere conantur, inanem operam insumunt. His iam positis; primum Horatii opus statuo Sermonum librum primum, quem triennio perfecit intra annos aetatis XXVI, XXVII, XXVIII; postea Secundum triennio itidem, annis XXXI, XXXII, XXXIII; deinde Epodos biennio, XXXIV et XXXV; tum Carminum librum primum triennio XXXVI, XXXVII, XXXVIII; Secundum biennio, XL, XLI; Tertiumque pariter biennio, XLII, XLIII: inde Epistolarum primum biennio, XLVI, XLVII; tum Carminum lib. quartum et Saeculare triennio, XLIX, L, LI. Postremo Artem Poëticam et Epistolarum librum alterum, annis incertis. Intra hos cancellos omnium poëmation natales esse ponendos, et ex argumentis singulorum et ex Annalium fide constabit. Inde est, quod in Sermonibus et Epodis et Carminum primo, Caesar semper, nunquam Augustus dicitur; quippe qui id nomen consecutus est anno demum Flacci XXXIX; in sequentibus vero passim Augustus appellatur. Inde est, quod in Sermonibus et Epodis Iuvenem se ubique indicat; et quod sola Satirarum laude incla

[ocr errors]

ruisse se dicit, ut Bucolicorum tum Virgilium (Serm. I, 10. v. 46.) nulla Lyricorum mentione facta. In ceteris autem singulis procedentis aetatis gradus planissimis signis indicat: idque tibi ex hac serie iam a me demonstrata iucundum erit animadvertere; cum operibus Iuvenilibus multa obscaena et flagitiosa insint; quanto annis provectior erat, tanto eum et poëtica virtute et argumentorum dignitate gravitateque meliorem castioremque semper evasisse. Ceterum ubicumque viri doctissimi extra limites hic positos in adsignandis temporibus evagantur, toties illi in errores prolabuntur. Facile quidem mihi foret id in singulis ostendere, verum unum modo alterumve hic attingam, cetera tuae industriae relinquens. Libri I. Carmen 21, Dianam tenerae dicite Virgines, perperam Saeculare vocant, et ad Horatii annum XLIX. referunt; ringente Suetonio, qui tres Carminum libros longo intervallo eum annum praecessisse testatur. Atqui nihil quicquam hic de Saecularibus ludis proditur; sed aut ad Dianae aut Apollinis festum spectat, quorum illud mense Augusto, hoc Iulio singulis annis celebrabatur. Eodem pertinet Catulli carmen XXXV, Dianae sumus in fide; quod Saeculare etiam a viris doctis pessime inscribitur, cum nihil ibi de Saeculo habeatur, isque diu diem obierit ante Ludos Augusti Saeculares. Tum et II, 17, Ad Maecenatem aegrotum, immani parachronismo ad Horatii annum LV. ultra libri quarti tempora ablegant; idque levi et futili argumento, quod eo anno continua insomnia vexari coeperit Maecenas triennio ante diem fatalem. Quasi vero non plus semel in tam longa vita aegrotaverit, quem Plinius

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »