Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

A 2
1826
vil

PRAEFATIO

AD

LECTORE M.

Pauca sunt, Lector benevole, de quibus certiorem te fieri velim, priusquam Horatium meo munere, nisi fallor, meliorem nunc cultioremque in manus tibi sumseris. Cum ante aliquot annos provinciae' cuidam admotus essem; ubi aliena negotia, curaeque molestissimae per caput quotidie salientes, severiora omnia studia de manibus mihi excusserant:" constitui mecum, ne Musarum me amorumque veterum oblivio prorsus caperet, amoeniorem quempiam' Scriptorem edendum mihi sumere, levioris operae materiaeque, quae animum tranquillum et defaecatum non tam requireret, quam efficeret: quaeque' horis subcisivis edolari, et mille interpellationes siné' gravi damno pati posset. Ante alios autem placuit' HORATIUS; non quod in eo plura, quam in alio fere quovis seu Latino sive Graeco, restituere me et emendare posse confiderem; sed quod is omnium veterum maxime vel merito suo vel genio quodam et placendi sorte in manibus hominum pectoribusque haereret.

M270404

« PredošláPokračovať »