The Epigrams of Martial: Translated Into English Prose. Each Accompanied by One Or More Verse Translations, from the Works of English Poets, and Various Other Sources

Predný obal
G. Bell & sons, 1881 - 660 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 142 - LANGUEBAM : sed tu comitatus protinus ad me venisti centum, Symmache, discipulis. centum me tetigere manus Aquilone gelatae : non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
Strana 437 - Imus praecipites, quam si sibi dicat, et intus Palleat infelix quod proxima nesciat uxor? Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, Grandia si nollem morituri verba Catonis Discere, non sano multum laudanda magistro, Quae pater adductis sudans audiret amicis. Jure etenim id summum, quid dexter senio ferret Scire, erat in voto ; damnosa canicula quantum Raderet ; angustae collo non fallier orcae ; 50 Neu quis callidior buxum torquere flagello.
Strana 427 - Nee varios discet mentiri lana colores, Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto ; Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. 45 Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Strana 248 - Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Strana 70 - Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra, utilis unguendis axibus esse potes. hac tu credideris longum ratione colosson et puerum Bruti dixeris esse brevem. disce quod ignoras : Marsi doctique Pedonis 5 saepe duplex unum pagina tractat opus. non sunt longa quibus nihil est quod demere possis, sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
Strana 133 - Exigis ut donem nostros tibi, Quinte, libellos. non habeo, sed habet bibliopola Tryphon. 'aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus? non
Strana 100 - Inter femineas tota qui luce cathedras Desidet, atque aliqua semper in aure sonat : Qui legit hinc illinc missas, scribitque tabellas : Pallia vicini qui refugit cubiti : Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit : Hirpini veteres qui bene novit avos.
Strana 343 - ... vires ingenuae, salubre corpus; prudens simplicitas, pares amici; convictus facilis, sine arte mensa; nox non ebria sed soluta curis; non tristis torus et tamen pudicus; somnus qui faciat breves tenebras: quod sis esse velis nihilque malis; summum nee metuas diem nee optes.
Strana 351 - LIX CONSUMPTA est uno si lemmate pagina, transis, et breviora tibi, non meliora, placent. dives et ex omni posita est instructa macello cena tibi, sed te mattea sola iuvat. non opus est nobis nimium lectore guloso ; 5 hunc volo, non fiat qui sine pane satur.
Strana 96 - Lucrino stagna lacu, platanusque caelebs evincet ulmos; tum violaria et myrtus et omnis copia narium spargent olivetis odorem fertilibus domino priori.

Bibliografické informácie