Obrázky na stránke
PDF
ePub

Exemplum: anno 1700 aureus numerus est 10; nempe primus prime tabellæ. Erit ergo tunc epacta ix, quæ sub aureo numero 10 collocatur, fietque novilunium die 22 januarii, 20 februarii, 22 mar tì. Item anno 1701 aureus numerus est 11, cui in eadem tabella supposita est epacta xx; quæ toto eo anno in kalendario novilunium indicabit ut in januario die 11, in februario die 9, in martio die 11, etc.

TABELLA LITTERARUM DOMINICALIUM

ab anno 1700 inclusive usque ad annum 1800 exclusive.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Usus hujus tabellæ hic est anno 1700 tribuatur unica littera inferior c primæ cellulæ, relicta littera d superiori, quia annus ille 1700 non est bissextilis, sed communis, et littera d fuit dominicalis præcedenti anno 1699; anno sequenti 1701 tribuatur littera b secundæ cellulæ, etc.; item anno 1704 tribuantur geminæ litteræ f, e, quintæ cellulæ, et sic deinceps aliis annis per ordinem aliæ cellulæ tribuntur donec ad annum propositum pervenias, redeundo ad principium tabellæ, quotiescumque eam percurreris; nam cellula in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1800, dabit litteram dominicalem propositi anni; quæ si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, bissextilis, et tunc superior lit tera dominicam diem ostendet in kalendario a principio anni usque ad festum S. Mathia apostoli inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.

DE INDICTIONE.

Indictio est revolutio 15 annorum ab 1 usque ad 15; qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus hujus cycli a januario in bullis pontificiis; et quoniam indictio num frequens usus est in diplomatibus, et scripturis publicis, facile annum indictionis currentem quolibet anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cujus usus perpetuus est: initium tamen sumit aĎ anno correctionis 1582.

TABELLA INDICTIONIS

ab anno correctionis 1582.

10, 11, 12, 13, 14, 15, 1, 2 3, 4, 5, 6

[ocr errors]

, 7. 8, 9. Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequenti anno 1583 secundum numerum, qui est 11, et sic deinceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellæ, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in indictionem quæ quæritur.

DE FESTIS MOBILIBUS.

Quoniam ex decreto sacri concilii nicæni Pascha ex quo reliqua festa mobilia pendent, celebrari debet die dominico qui proxime succedit xiv lunæ primi mensis, (is vero apud Hebræos vocatur primus mensis, cujus xiv luna vel cadit in diem verni æquinoctii, quod die 21 mensis martii contingit, vel propius ipsum sequitur) efficitur ut si epacta cujusvis anni inveniatur, et ab ea in kalendario notata inter diem octavum martii inclusive et quintum aprilis inclusive (hujus enim epactæ xiv luna cadit vel in diem æquinoctii verni, id est in diem 21 martii, vel eum propius sequitur ) numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim, proximus dies dominicus diem hunc xiv sequens (ne cum Judæis conveniamus, si forte dies xiv lunæ caderet in diem dominicum) sit dies Pascha.

sum

Exemplum: anno 1605 epacta est x et littera dominicalis b; et quoniam invenimus epactam x inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive positam esse e regione diei 21 martii, a quo inclusive si deorversus numerentur 14 dies, inveniemus xiv lunam die 3 aprilis, quæ est dominica, cum e regione illius sit littera dominicalis b. Ne igitur cum Judæis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv lunæ, sumenda est littera dominicalis b, quæ sequitur xiv lunam, nempe ea quæ e regione diei 10 aprilis collocatur; atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10 aprilis. Item anno 1604 epacta est xxix, et duplex littera dominicalis dc cum annus ille sit bissextilis. Si igitur ab epacta xxix, quæ e regioue diei 1 aprilis ponitur inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive, numerentur dies 14, cadet xiv luna in diem 14 aprilis. Et quia tunc currit posterior littera dominicalis, nempe c, quæ post diem 14 aprilis, id est post xiv lunam collocata est e regione diei 18 aprilis celebrabitur co anno Pascha die 18 aprilis.

Ceterum ut facilius omnia festa mobilia inveniantur, compositæ sunt duæ sequentes tabulæ Paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita festa mobilia reperientur : in latere sinistro tabula accipiatur epacta currens, et in linea litterarum dominicalium sumatur littera dominicalis currens, infra tamen epactam currentem: ita ut si littera dominicalis currens reperiatur e regione epactæ currentis, assu

menda sit eadem littera dominicalis proxime inferior; nam e regions bujus litteræ dominicalis omnia festa mobilia continentur.

Exemplum: anno 1822 epacta est vij et littera dominicalis £ Si igitur in tabula antiqua sumatur littera dominicalis quæ primo infra epactam vij occurrit, reperietur e regione hujus litteræ dominica Septuagesima die 3 februarii, dies Cinerum 20 februarii, Pascha 7 aprilis, Ascensio Domini 16 maii, Pentecostes 26 maii, et festum Corporis Christi 6 junii. Dominicæ autem inter Pentecosten et Adventum eo anno erunt 26 et Adventus celebrabitur die 6 decembris ; et sic de ceteris. Item anno 1859 epacta est xxvj, et littera dominicalis b, quæ in tabula reperietur e regione epactæ xxvj. Quare sumenda est alia littera b, quæ proxime infra epactam invenitur, e regione cu jus invenies Septuagesimam die 20 februarii, diem Cinerum 9 martii, Pascha 24 aprilis, etc.

Notandum autem est quod quemadmodum in anno communi, cadente littera dominicali e regione epactæ in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra epactam, ut diximus; ita quoque in anno bissextili, si alterutra duarum litterarum dominicalium tunc currentium e regione epactæ reperiatur, assumendæ sunt aliæ duæ similes litteræ proxime inferiores, ut festa mobilia inveniantur.

Ex tabula vero Paschali nova ita eadem festa mobilia reperientur. In cellula litteræ dominicalis currentis quæratur epacta currens ; nam e directo omnia festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1823, in cellula litteræ dominicalis e, tunc currentis, e regione epactæ xviij, quæ eodem anno cuirit, habetur Septuagesima die 26 januarii, dies Cinerum 12 februarii, Pascha 30 martii, etc.

Sed sive antiqua sive nova tabula paschali utamur, invenienda sunt omnia festa mobilia in annis bissextilibus per litteram dominicalem posteriorem, quæ nimirum currit post festum S. Mathiæ apostoli, ne scilicet ambigamus utra duarum litterarum pro hoc aut illo festo indagando accipienda sit, ita tamen ut Septuagesima et diei Cinerum inventæ in januario aut februario addatur unus dies. Quod ideo fit quia ante diem S. Mathia currit prior littera dominicalis quæ in kalendario posteriorem semper sequitur; post festum autem S. Mathiæ in februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc. Quod si dies Cinerum cadat in martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris februario sit additus. Imo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagesima in anno bissextili, currente epacta xxiv vel xxv, et litteris Dominicalibus d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum pro annis 4088 et 3784. Exempli gratia: anno 2096 bissextili pacta erit v, et litteræ Dominicales A g. Si igitur per posteriorem

fiet

litteram, quæ est g, Festa mobilia investigentur, reperietur Septua gesima dic 11 februarii, et dies Cinerum 28 februarii. Si autem ad datur unus dies, cadet Septuagesima in diem 12 februarii, quæ est dominica, et dies Cinerum in diem 29 februarii, quæ est feria quarta. Pascha autem et reliqua festa in eos dics cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 bissextili epacta erit xxiv, et litteræ dominicales d c. Si igitur per litteram c, quæ posterior est, inquirantur festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21 februarii, et si addatur unus dies, cadet in diem 22 februarii, quæ est dominica; dies autem Cinerum cadet in diem 10 martii, quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 bissextili epacta erit xxv, et litteræ dominicales d c. Ergo iterum per posteriorem, c reperietur Septuagesima die 21 februarii, hoc est, addita 1 die 22. Quod si per priorem litteram din utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra epactas xxiv et xxv littera d indicet Septuagesimam die 15 februari, quod falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 aprilis, ac proinde Septuagesima die 22 felruarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Pascha, Dominicæ retro numerentur usque ad Septuagesimam.

In priori porro tabula Paschali antiqua reformata, epactis ad sinistram præposuimus aurcos numeros eodem ordine quo' ante emendationem kalendarii collocari solebant, ut ex iis festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est ut Pascha ceteraque festa mobilia a concilio nicæno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex aureis numeris ita distributis festa mobilia eruuntur quo ex epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando festa hæc celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno aureus numerus fuit 7, et littera dominicalis d, si aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d infra eum occurens, reperietur e regione hujus litteræ d Septuagesima die februarii, dies Cinerum 18 februarii, Pascha die 5 aprilis, etc.

Adventus Domini celebratur semper die dominico qui propinquios est festo S. Andreæ apostoli, nempe a die 27 novembris inclusive usque ad diem 3 decembris inclusive: ita ut littera Dominicalis currens , quæ reperitur in kalendario a die 27 novembris usque ad diem 3 decembris indicet dominicam Adventus. Ut verbi gratia, si littera dominicalis est g, dominica Adventus cadet in diem 2 decembris, quia ibi est littera g in kalendario.

Ad finem tandem tabularum paschalium apposita est tabula tem poraria multorum annorum, e regione quorum omnia Festa mobilia inveniuntur; quæ quidem tabula ex tabulis paschalibus excerpta est, ex quibus infinitæ aliæ erui possunt pro quibuscumque annis.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PredošláPokračovať »