Lucili, quam sis mendosus, teste Catone Defensore tuo pervincam, qui male factos Emendare parat versus, hoc lenius ille, Quo melior vir et est longe subtilior illo, Qui multum puerum et loris et funibus udis Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis Antiquis posset contra fastidia nostra, Grammaticorum equitum doctissimus. Vt redeam illuc :]
Nempe inconposito dixi pede currere versus Lucili. Quis tam Lucili fautor ineptest, Vt non hoc fateatur? At idem, quod sale multo Vrbem defricuit, charta laudatur eadem. Nec tamen, hoc tribuens, dederim quoque cetera: nam sic Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer. Ergo non satis est, risu diducere rictum Auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus; Est brevitate opus, ut currat sententia neu se Inpediat verbis lassas onerantibus aures, Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbane parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res. Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes umquam legit, neque simius iste Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis Miscuit. O seri studiorum, quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti Contigit? At sermo lingua concinnus utraque Suavior, ut Chio nota si conmixta Falernist.' Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 25
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? Scilicet oblitos patriaeque patrisque Latini, Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita
30 Verba foris malis, Canusini more bilinguis? Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, cum somnia vera: "In silvam non ligna feras insanius, ac si 35 Magnas Graecorum malis inplere catervas.' Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. 40 Arguta meretrice potes Davoque Chremeta Eludente senem comes garrire libellos
Vnus vivorum, Fundani; Polio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer, Vt nemo, Varius ducit; molle atque facetum 45 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam. 50 At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso, Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Acci,
Non ridet versus Enni gravitate minores, 55 Cum de se loquitur non ut maiore reprensis? Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes Quaerere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius, ac siquis pedibus quid claudere senis, 60 Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem cenatus: Etrusci Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem famast esse librisque Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, Comis et urbanus, fuerit limatior idem, Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor Quamque poetarum seniorum turba; sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra Perfectum traheretur, et in versu faciendo Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues. Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint Scripturus, neque te ut miretur turba labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis? Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. Men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque! Ambitione relegata te dicere possum,
Polio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, Conplures alios, doctos ego quos et amicos. Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, Arridere velim, doliturus, si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter iubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
SATIRARVM
LIBER SECVNDVS.
'Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid Composui, pars esse putat similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
5 Quid faciam, praescribe." Quiescas. Ne faciam, inquis,
Omnino versus?' 'Aio.' 'Peream male, si non Optimum erat; verum nequeo dormire.' Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Inriguumque mero sub noctem corpus habento. 10 Aut si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus.' 'Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos 15 Aut labentis equo describit vulnera Parthi.' "Attamen et iustum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'Haud mihi dero, Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, 20 Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, Cum sibi quisque timet, quamquamst intactus, et odit.'
"Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto 25 Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum Milia: me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque. Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus,
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35 Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus hau petet ultro Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40 Vagina tectus: quem cur destringere coner Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Iuppiter, ut pereat positum robigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille, Qui me conmorit (melius non tangere, clamo), Flebit et insignis tota cantabitur urbe. Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, Grande malum Turius, siquid se iudice certes. Vt quo quisque valet suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum. Dente lupus, cornu taurus petit: unde, nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem: nil faciet sceleris pia dextera (mirum, Vt neque calce lupus quemquam neque dente petit 55 bos);
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus Exspectat seu mors atris circumvolat alis, Dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit exsul, Quisquis erit vitae scribam color.' 'O puer, ut sis 60 Vitalis metuo, et maiorum nequis amicus
« PredošláPokračovať » |