Obrázky na stránke
PDF
ePub

temeritatis, ut satis sit superque, dederit Carolo Zangemeistero, cuius disputatio egregia legitur mus. Rhen. XVIII, 321 sqq. Nam Holderi similis error ad sat. 1, 6, 126 confutabitur.

[ocr errors]

Iam qua ipsi diligentia et cura versati sint Kellerus et Holderus in codicibus excerpendis viderint, quibus otium suppetit ad conferendos denuo eosdem. Illud tamen utique perstringendum, quod suorum occaecati amore librorum interdum scripturas notabiles admodum aliorum aut silentio praeterierunt veluti ep. II, 3, 350 illud quocumque omnino non notatum aut posita nota y, quae diversissimi pretii significat libros, obscurarunt. Ceterum simili iudicii pravitate evenit, ut in apparatu critico saepe ineptissimae vel vitiosissimae doctorum coniecturae velut specimina ingenii memorarentur, elegantissimae seu veri simillimae omitterentur. Nam eadem, qua in codicibus aestimandis et velut fundamento crisis Horatianae extruendo, Kellerum (ad quem iam redeo) usum esse et industria et felicitate in verbis Horatii restituendis quid mirum? Nempe eiusdem fuit tres illas classes codicum proponere, cuius fuit Bentleii et spectatissimi cuiusque critici inventis opponere Florilegii Parisini sive Nostradamensis vel similium fide et antiquitate librorum auctoritatem. Ceterum satis erit monuisse in editionem lyricorum et iambicorum, quae prodiit a. 1864, receptas, nisi oculi me fefellerunt, Bentleii unam coniecturam [c. Iv, 10, 5], ipsius duas [c. III, 26, 7; ep. 5, 88]. ·Ex quibus altera est ineptissima, altera errore metrico foeda. Nec enim licet in tertium versum systematis alcaici admitti cum synizesi illud ascias. Sed Kellero non magis quam Fritzschio profuisse librum d. r. m. p. L. docent versiculi tales: hastas et calami spicula Gnosii; o Venus regina Gnidi Paphique; ramis, quo et obliquo laborat; iam virum ex

pertae maleominatis; vel discerptum in duas partes C. I, 7.

Talium vitiorum in editione minore, quae ante paucos menses prodiit, pars correcta, pars servata; ac nova subinde addita.

Nec minus in codicibus aestimandis (velut Blandiniorum omissa omnino testimonia) et in reliquis officiis critici fungendis eadem usus est socordia in hac editione atque in priore.

[ocr errors]

Atque haec ego longius persequenda duxi, non Kelleri causa vix enim esset tanti sed quia video haud paucos in Germania doctos ea iam uti pravitate, ut neglegant Bentleium et contemnant, cum natura parum sint facti ad intellegendum eum, nedum ad aestimandum. Nempe de Bentleio recte iudicare et fuit semper et erit hominum paucorum. Dandum id honori Germaniae, quae olim plures tulit Bentleii admiratores et sectatores quam ipsa Britannia, quaeque adeo debet Bentleio studiorum Latinorum belli tricennalis calamitate extinctorum factam saeculo superiore restitutionem. Sciant exterarum gentium docti, quorum usu haec editio non minus teritur quam Germanorum, in Germania esse locum etiam eis, qui in tractandis poetis Latinis alia via utantur ac ratione quam Kelleri, Riesii, Fritzschii, neque desse qui in iudicando Bentleio Lachmanni et Meinekii sequantur exemplum. Neque enim timemus, nequis ea veneratione, quam eidwλoAaтрeíaν vocant Graeci, Bentleium a nobis coli increpet.

Alterum in Germania extat genus criticorum, qui perinde spreto Bentleii exemplo, dum humum vitant, nubes et inania captant; quorum sunt velut signiferi Gruppius, Ribbeckius, Lehrsius. De his quid existimem cum satis sit notum, utile tamen existimo addere quae Madvigius scribit de Ribbeckio

et Lehrsio, quamquam in ipsa Germania paucos habuerunt sectatores. Igitur Madvigii verba sunt haec [advers. crit. 11, 50]: licet, opinor, haec somnia praeterire, quae aut intra paucos annos oblivioni tradita erunt, aut totum hoc antiquarum litterarum studium, tamquam exhausta utiliter quaerendi materia, inaniter et proterve ludens cum taedio sui senescet et interibit. Idem tamen parum aeque iudicavit de Peerlcampio, qui ut multo magis fuit imbutus lectione et usu poetarum Latinorum dactylicorum quam aut Madvigius aut plerique omnes huius saeculi critici, ita ea fuit sollertia ingenii, ut vel ex erroribus, quos commisit plurimos, multum percipiamus commodi.

[ocr errors]

Sed ut coepta persequar, certissimum est illud et recenti maxime tempore patefactum (quamquam pridem Peerlcampius [praef. carm. pg. xx] id quod verum est intellexerat), dittographias - quas vulgo lectionum variantium dicunt nomine graviores extare in codicibus Horatianis nec multas et quibus plerumque parum iuvemur ad corruptelas vel difficultates tollendas. Quod ne quis dubitet, provoco ad dittographias ex odarum et epodon libris excerptas, quas proposuit Kellerus loco, quem supra memoravi. Quibus simul egregie confirmatur, quod dixi olim, secutus Peerlcampium [praef. carm. pg. xx], Mavortii recensionem in frivolis fere ac nullius momenti vitiis tollendis substitisse eaque locos difficiliores, si modo temptarentur, quod mihi quidem videtur parum probabile, corruptos potius quam correctos. Atque adeo ne una quidem dittographia in classe secunda quam credit Kellerus - codicum Horatianorum talis est, ut certo constet eam Mavortio esse adscribendam.

Porro apparet tempore Merovingiorum, quod minime erat opportunum studiis, paucissima exemplaria Horatii extitisse, maxime in Gallia, quae quantum

profuerit servandis medio aevo libris Latinis nem ini ignotum, quamquam Blandinios codices, omnium optimos, Roma Gandavum perlatos esse constat. Igitur ne hoc quidem est mirum, quod codices Horatii Carolingica aetate antiquiores non iam reperiuntur nam ipsos Blandinios saec. fuisse noni adserit Cruquius et quidam errores Horatii codicum Merovingici temporis prae se ferunt originem.

--

Dittographiae autem istae praeter eas, quas litteris permutatis sive syllabis perperam distractis seu coniunctis vel similibus apparet esse ortas erroribus, novatae sunt aut ut loci mendosi vel lacunosi sive difficiles qualicumque modo corrigerentur aut cupidine variandi vocabula synonyma, cui quidem plurimum indulsisse medii aevi monachos cui ignotum? Ac satis constat iam in ipsa antiquitate librarios haud raro lusisse variandis synonymis. Auctum id vitium medio aevo, maxime a Caroli Magni tempore usque ad saec. XIII. Veluti habes in scriptis Hor. permutata libris optimis illa teres regis, redit venit, agris arvis, laboribus

-

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

doloribus. Erat etiam ubi monachi in describendo Horatio bibliorum vel disciplinae christianae nimis essent memores, veluti cum scriberent festus in pratis vacat otioso cum bove pardus pro pagus aut ad res Venerias detestandas adiectivum taeter substituerent scripturae traditae.

Translatae autem a librariis ex aliis in alia exemplaribus interpolationes sensim etiam integros foedarunt libros.

Iam quae ad emendanda Horatii scripta commenti sunt monachi, qualia habes c. III, 5, 37; 24, 4; IV, 6, 17; ep. II, 2, 199, eius fere sunt notae, ut vix mediocrem fallere possint criticum.

Aliquanto difficilius est alterum genus dittographiarum, quod variatis constat vocabulis; et in

his depellendis ut peritia Horatii magna ita acri opus est ingenii intentione, sed ut ne sic quidem semper possis vitare errores. Quo in negotio interdum iuvamur, sed non semper, observato more librariorum substituendi vocabulis minus usitatis vel constructionibus rarioribus magis nota et communia, veluti cum scriberent sede pro fine, tauri pro monstri, vitae pro summae, victus pro flexus, repressae pro revictae, pone pro fige; inparibus formis deceptum te patet pro te petere [0, II, 18, 30; ш, 27, 48; iv, 7, 17; iv, 6, 21; 4, 24; ш, 15, 2; sat. 11, 2, 30]. Nec non similium locorum mala recordatione turbatum, ut II, 6, 24; IV, 1, 20.

Atque etiam metri causa, si dis placet, quaedam sunt novata a librariis Horatii. Cf. Peerlcamp. ad ep. 2, 23. Ab his igitur, quas exposui, corruptelis nullus vacat omnino codex Horatii, ne Blandinii quidem; quamquam quae nunc ex eis proferuntur exempla interpolationum, maximam partem orta esse existimo neglegentia Cruquii, qui, quod etiam Bentleius notavit [ad sat. 1, 6, 68], interdum in discernenda prima et secunda manu codicum parum diligenter videtur esse versatus.

Ceterum hac monachorum pravitate satis constat multo gravius affectos aliorum poetarum Latinorum libros. Nullus tamen plures vel maiores traxit labes quam metamorphoses Ovidii, ut pleraque eiusdem carmina per medium aevum multo studiosius quam Horatii scripta lectae illae, quarum codices vetustissimi saec. undecimum non superant, quo quidem tempore studium illud puerile variandi verba scriptorum multum est adauctum; ac permansit idem saeculis XII et XIII. Accedit quod illius temporis docti in Ovidii, poetae, si cum Horatio comparetur, facillimi, et dicendi artem et metri atque adeo totam indolem mirifice se insinuaverant. Hinc evenit, ut

« PredošláPokračovať »