Obrázky na stránke
PDF
ePub

sic tota passim regione vagantur

aeris in campis latis.

Ceterum cum Catulli versus quos attuli petiti sint ex tralato Callimachi opere de coma Berenices, credibile est praeiisse hoc ut alia poetis Latinis Alexandrinos. Tamen apud Quintum III, 657 scribendum existimo μεγάλοιο κατ ̓ αἰθέρος, sicut alibi semper idem. et II, 665. 708 ed. Tychsenianae.

Cf.

28, 21 sq. me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis. Omnino recipiendum erat, etsi tenui codicum auctoritate munitum, illud rabidus, cum non celeritatem Austri, sed violentiam hoc loco tangendam fuisse facile appareat. Neque curo membranas saec. vIIII vel x, cum constet iam illo tempore atque etiam priore parum fuisse compertum grammaticis, inter rapidum et, quod rarius occurrebat vocabulum, rabidum quid interesset.

Videnda quae

Ib. 24 ossibus et capiti inhumato. diximus d. r. m. pg. 311 et ad ep. 11, 24.

1, 31, 9 Calenam Porph., Bentl., Calena cdd. 1, 32, 5 dulce lenimen medicumque salve. medicumque Lachmannus, mihi cumque cdd.; cf. lect. Hor. 696.

1, 35. Hanc oden in exemplari suo adnexam sine intervallo praecedenti invenit Diomedes [pg. 521 P]. Tamen minime accedendum Peerlcampio, qui dicit posse aliquem suspicari eam iungendam esse priori. Immo huic si obsecuti erimus, mirum quantum ταυτολογήσει oratio, cum ultima stropha carminis xxx plane eodem sensu sit quo prima subsequentis. Nec apte tribuemus Horatio ultro repetita proximo intervallo illa sustulittollere. Ac tamen necessitudine quadam artiore nexa sunt et ligata inter se haec opuscula; quippe apparet Horatium hic, sicut alibi saepe amarunt et ipse et alii poetae Latini, sententiam quam in fine poematis posuerat accuratius esse persecutum curis proximis. Cuius rei exempla maxime notabilia habes libri II carmini

bus prioribus 6. Nam primi finem et secundi initium inter se apte congruere nemo negabit nec magis ex secundi exitu pendere principium tertii. Ita cum 3, 69 sqq. dixisset poeta graviora quam quae lyrae convenirent relata hoc carmine, insequenti invocat Calliopen ipsam, ut longum sibi diceret melos; quis enim melius sciret Musa, quid lyrico esset aptum poemati? Eadem ode finitur describenda Iovis ac deorum contra Titanas pugna. Huc aperte respicit quintae exordium 'caelo tonantem credidimus Iovem regnare, praesens divus habebitur Augustus'. Denique ultimo hoc opusculo cum descripsisset priscorum Romanorum circa rempublicam et ius fasque observantiam, iam sexto qui ipsius tempore obtinebat contemptum rei divinae et luxuriam ac privato tantum commodo deditum animum apte persequitur. Amant autem poetae carmina sententiae quodam nexu ligata etiam metro eodem continuare.

35, 2, 3 praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus. Verg. aen. 1, 70 aut age diversos et disice corpora ponto.

35, 5, 6 te pauper ambit sollicita prece ruris colonus. Illud ruris si pertinet ad colonus, perinde abundat ut infra [v. 30] orbis. Sed fortasse iungendum est cum prece, ut ap. Verg. legitur lacrimae rerum et ereptae virginis ira.

35, 17 serva bene cdd. optimi plerique cum scholiastis. Nam, ut recte dictum est, Necessitas, velut lictores vel apparitores, cum insignibus officii reginam praecedit Fortunam.

35, 21, 2 te Spes et albo rara fides colit velata † panno, nec comitem abnegat. Id quod est panno cum vix possit carere corruptela, a Meinekio commendari memini peplo, quod et Sengero venit in mentem. Qui quod magis probat alba rara fides colit velata palla, cum alioqui sit laudabile, propter dysphoniam, quae est in illis alba rara — velata palla, non potest admitti.

In sequentibus merae tenebrae, nisi scripseris, quod coniecit nescio quis, sed comitem abnegat. Manet nimirum, Fides in iacente regia [c. 1, 37, 25], cum vulgus infidum cedat retro.

1, 37, 23, 24 nec latentes classe cita reparavit oras. Locum nondum satis expeditum vellem obelo notassem. Ceterum quod Meinekius scribendum esse coniecit 'sollicitare paravit oras', cum sententiae optime conveniat, similem tamen numeris illius alcaicum decasyllabum apud Horatium frustra quaesiveris.

1, 38, 6. Retinui librorum scripturam sedulus curo. Videnda Mein. praef. pg. 11 et Lachm. comm. Lucr. 362.

C. II, 1, 30 quae caret ora cruore nostro? displicet rhotacismus, quem tamen nescio an consulto admiserit h. 1. Hor.

11, 2, 23-24 quisquis ingentes oculo inretorto spectat acervos. Tibullus lib. I [1, 77] ego conposito securus acervo. Similiter etiam Lucanus lib. v [753] congestae pondera massae. Quamquam fatendum ibi quinque versibus ante et duobus post occurrere auri vocabulum. Quisquis positum pro siquis, ut ш, 24, 25 o quisquis volet inpias, ubi male Bentleius quis quis.

11, 3, 16 arta Peerlc.

II, 4, 9-12. Adstipulandum iam puto Peerlcampio, qui hos vv. iubet deleri; cf. lect. Hor. 697. 4, 4; 16, 29 Achillem. Horatium in lyricis cum Graecanicis potius Graecorum flexionibus studuisse constet, reponendum videtur Achillen.

ш, 6, 5 sqq. Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et viarum militiaeque. Sit domus Peerlcampius et Meinekius. Sed languet illud domus propter Tautoloɣíav. Ferrem sine offensione ut puta tale sit sedes et domus, ut saepe similia alibi. At displicet mirificum in modum idem. addita èлaνaжopą, nec puto tolerandum, in carmine praesertim lyrico. Firmari autem vulgatam versu

Avieni [descr. orb. 100] hic modus est orbis Gaddir pridem docui [d. r. m. 157]. Et ipse Horatius infra nulla certior tamen rapacis Orci fine destinata aula divitem manet.

6, 18 et amicus Aulon fertili Baccho. Ita edd., corr. N. Heinsius. Bacchus enim hic pro vite dicitur, ut saepe; fertilis autem vitis ut alibi fecunda vitis et segetes feraces. Ita apud Florum I, 11 ed. Iahn. cum libro Nazariano legendum hic amicti vitibus montes, non amici, id quod placuit Kellero, qui attulit hunc locum. Contra illud quod reponendum esse statuerunt Bentleius et Meinekius apricus Aulon, fertilis Baccho propter geminati epitheti inelegantiam mihi quidem non probatur.

II, 8, 2 Barine corruptum, Carine M.

8, 3 uno cdd., unco recte Horkelius.

п, 11, 23, 24 incomptam Lacaenae more comam religata nodo. Ita B, et probat M, qui affert Propertii illud de Lacaenis [III, 14, 28] est neque odoratae cura molesta comae'. Cdd. habent nodum et exceptis paucis incomptum; praeterea multi comas.

II, 12, 22 aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes. Mirum genus dicendi nec tamen prorsus exemplis destitutum. Ita Homerus Il. 11, 54 NEσторéη παрà vηì Πυλοιγενέος βασιλῆος; Od. xI, 634 [cf. et Il. ν, 471] μή μοι Γοργείην κεφαλὴν δεινοῖο πελώρου; Lucr. I, 474 ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens.

II, 13, 15, 16 Poenus timet cdd., corr. Lachm. П, 16, 26 et amara lento temperet risu. Leni Bentleius. Sed recte defendit vulgatam Zangemeisterus [M. Rh. xvi, 332 sq.] adlato Ciceronis de oratore loco [II, 6, 279] huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti.

I, 17, 21 sq. utrumque nostrum incredibili modo consentit astrum. Perinde humiliter dictum iv, 2: apis Matinae more modoque.

II, 18, 30 rapacis Orci fine destinata. Pro illo fine quod legitur et apud Servium et in deterioribus libris Horatii sede, videtur id ab eis profectum, quibus displiceret finis genere feminino. Ceterum videnda quae

notamus ad I, 6,

5.

II, 18, 34 regumque pueris nec satelles Orci. Corruptum esse illud pueris in ed. priore metricis rationibus evincere studui. Non enim solere Horatium in iambicis praeter trimetros aut anapaesto uti aut solvere arsin exceptis ep. 15, 23; 2, 61, ex quibus alterum exemplum primi pedis libertate, alterum depingendi per ipsos numeros festinationem gregis domum redeuntis studio excusandum. Itaque scribendum esse puros, sicut Lucretius IV, 1026 dixisset puri saepe lacus propter et poeta comicus ap. Cic. Tusc. disp. I, 39, 94 modo puros, modo adulescentes et Ausonius prof. Burdig. 10, 17 credita purities; cui praeiverat hoc Varro cum scriberet 1. I rer. divin.: quae in puritia est frequens polluta. Dubito tamen iam, num talis synizesis sit apta melico carmini. Nam quod legitur II, 7, 5 disyllabum Pompei, nominis proprii excusatur licentia. Itaque gravius vitium latere suspicor; et fortasse scribendum regumque proli. Vix enim eo adducor, ut credam convenire huic carminis generi illud regumque parvis, licet parvi pro pueri etiam legatur apud Statium in Silvis et Thebaide.

II, 19, 24 horribilisque recte B, horribilique v. II, 20, 9-12, id quod praeierant P et M, seclusi. 22, 13 ocior (vel notior) cdd., corr. B. Cf. d. r. m. 307.

C. шI, 1, 1-4. Hos versus separandos a reliquis censet Meinekius quasi non primi tantum carminis sed etiam proximorum quinque prooemium. Equidem tamen ut divellam eos ab insequentibus, adduci non possum, cum prooemia talia epico potius carmini quam melico convenire existimem, quamquam ne illi quidem

HORATIVS.

с

« PredošláPokračovať »