Obrázky na stránke
PDF
ePub

stantium Horatii codicum testimoniis firmatam.

Pro qua quod in aliis est libris deicere e, ex, a saxo sive omissa praepositione, interpolatores facile agnosces. De synizesi illa dictum d. r. m. 271.

6, 126. Cum non modo praestantissimus quisque criticorum, ut Bentleius, Heindorfius, Peerlcampius, Meinekius, Linkerus, alii, verum etiam proletarii multi, ut Orellius, Kirchnerus, Fritzschius, veram huius loci scripturam agnovissent, extitit nuper Alfredus Holderus, qui Hermae XII, 502 contenderet illa fugio campum lusumque trigonem (pro quo est in Goth. sec. differentia, ut palaeographiae Latinae gnari sciunt, minima lusitque) orta esse ex male lectis eis quae sunt fugio rabiosi tempora signi, ut et Cruquius et codicis Gothani librarius imperitia scripturae Saxonicae et concordia plane mirifica vel potius portentosa ex verbis rabiosi tempora signi fecerint fugio campum lusumque trigonem. Quae quomodo firmare studeat, videre poterunt, quibus libuerit, 1. quem dixi. Magis doleo, quod Holderus, homo alioqui modestus ac sobrius, eo confidentiae est provectus, ut iam speret funditus eversam lectionem alteram. Verum ut omittam, nullo tempore defuturos, qui malint cum Bentleio errare quam cum Holdero Kellerove recte iudicare, apparet eum ne intellexisse quidem, quid tanto opere placuerit tot criticis in Blandinii vetustissimi scriptura, in foedissimo illo emblemate, quod dicit Meinekius ad ep. I, 1, 60, tanto opere displicuerit. Quod si nondum perspexit post tot annorum studia in Horatio collocata, vix erit perspecturus me docente. Ceterum quod dicit imitatum esse illa rabiosi tempora signa Avienum, quod quidem mihi videtur parum probabile, ut sit verum, quid aliud demonstrat nisi iam saec. p. Chr. quarto, quod vel sic nemo negarit, in nonnullis libris Horatianis extitisse lectionem interpolatam?

Addit Holderus se, usum membrana a Cruquio ad

hibita et superstite vel hodie, demonstraturum esse alibi, quo ille modo rem gesserit in codicibus conferendis. Quod utrum fecerit facturusne sit ignoro. Sed ut probetur Cruquium in membrana una adhibenda usum esse neglegentia socordiaque vel maxima, non sequitur eum in Blandiniis codicibus excutiendis, quorum ipsum magis magisque perspexisse constat pretium, simili levitate versatum. Et caute quidem et cum iudicio testimoniis eius utendum diu ante Kellerum Holderumque omnes consenserant docti. Sed eum minore aut utique non maiore usum indiligentia in codicibus Blandiniis excerpendis quam paene omnes saec. XVI doctos et Gothani libri declaratur scripturis et ea re, quod perpaucae ab eo memorantur Bland. cod. lectiones, quae non aliorum eorumque bonorum firmentur testimoniis. 1, 8, 41 resonarent v., resonarint B. M.

I, 9, 17 circuagi scripsi, et sic Monac. I ap. Kirchnerum, v. circumagi.

9, 69 hodie tricesima sabbata. Verba obscura: tristissima scribi iubet Linkerus pg. 11, 12.

In vv. auct. inc., sed Horatio aequalis, qui praemitti solent s. x, scripsi cum Meinekio quo melior vir et est, praeterea cum Reisigio puerum.

1, 10, 27 oblitos B, M, oblitus v.

10, 73 sqq. fuerit limatior idem quam rudis et Graecis intacti carminis auctor q. p. s. t. Hic quasi in turbas et factiones discedunt docti; nam alii cum Meinekio (id quod praeiit C. Fr. Hermannus) putant Lucilium dici auctorem saturae, quidam cum Bernhardyo [h. 1. L. pg. 551 ed. 3] Ennium existumant. Mihi quidem hanc unice veram esse explicationem sat constat. Videnda, quae dixi comm. Lucil. pg. 295.

Ib. 86 Bibule Muretus, B., M., Bibuli v.

Sat. I, 1, 39 sed hic stilus haud petet ultro quemquam animantem. Monacensis Porphyrionis hau. No

tandum autem Hor. numquam in lyricis uti hoc adverbio, quo et alii abstinent poetae.

Cf.

1, 68 famosisque Lupo cooperto versibus. Ita membranae, nec mutavi. Sed pronuntiandum coperto. d. r. m. 253.

S. II, 2, 12, 13 scribendos esse sic seu te discus agit [pete cedentem aera disco molliter austerum] studio fallente laborem, ut placuit Peerlcampio, dixi lect. Hor. 705, 6.

2, 29, 30 carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam inparibus formis deceptum te petere! esto. In hoc loco explicando prorsus mihi dissentiendum a Meinekio. Ac primum quidem nego ac pernego, quod dicit interpolatam esse ac fraudis manifestam quam nos recepimus dittographiam. Nam ut alia testimonia codicum minime spernendorum mittam, apparet Porphyrionem legisse id quod nos posuimus, quippe qui ad illa carne tamen quamvis notet haec: carne tamen hac (hanc Mon.) magis illam petere te deceptum inparibus formis, quamvis nihil distet, esto. Quem vides praeisse Orellio interpretationem istam, quam merito reiecit M. Praeterea Acro pro diversa lectione memorat id quod est illam petere. Cuius ad v. 29 notata extant haec: 'illa, al. illam, non distat, inquit, sed ideo petis quia maior est'. Quid quod omni pignore affirmarim Blandiniorum librorum vetustissimum eundemque optimum habuisse te petere? Nam etsi Cruquius nihil omnino monet ad h. 1. de varietate membranarum vel minima, tamen secundus Gothanus, qui adeo ubique repraesentat lectiones Bland. antiquiss., ut ex eodem atque hunc archetypo eum ductum esse appareat, exhibet talia c. t. q. d. nihil haec magis illam i. f. d. te petere esto. Iam postquam satis adstruximus testimoniorum firmitate hanc lectionem, videamus quid significet. Et talem equidem eius sensum esse aio persimplicem, ut infinitivus ille usu pervulgato indi

gnantis vel potius mirantis Horatii animi exprimat affectum. 'Sollte man es glauben, dass du jenes Fleisch lieber wuenschst als dieses, obwohl es nicht im Geschmack verschieden ist, bloss wegen des ungleichen Aeussern der Voegel? Iam sequentia aptissime cohaerent cum praecedentibus. Nempe ut concedam hoc, inquit Hor., quamquam subabsurdum, quanam iam fit tua ineptia, ut in pretiis piscium eiusdem plane generis taxandis loca unde veniunt anxie distinguas, etsi minime haec faciunt ad eos pulchriores melioresque reddendos. Ceterum hac magis illam an hanc magis illa potius scribendum existimes nihil refert.

Iam quod ad alteram lectionem pertinet, in qua explicanda oleum et operam perdidere docti, videtur esse ex glossemate, quod ad infinitivum adhibitum modo non vulgari adscriptum erat illud patet. Quamquam potuit etiam fieri, omissa vocali ultima ut corrumperetur in patet id quod est petere. Nec non conferenda, quae dixi supra pgg. xII, XIII. Mutato autem infinitivo etiam illam' in ablativum diffingi necesse Cet. videnda quae disserui lect. Hor. 706. 2, 84 ubive recte B, ubique v.

erat.

2, 123 cupa Crato, Bentleius, ut puto vere.

II, 3, 1 si raro scribis, ut toto non quater anno. Meinekius cum non posse ferri illud 'scribis' Lachmanno [in Lucr. p. 77] adsensus esset, ad metrum fulciendum addidit 'tu' elisione longae in tertia thesi durissima ac vel in saturis rarissima. Equidem si hunc locum corruptum esse statuerem, scribendum esse existimarem traiecto uno vocabulo ita 'toto non ut quater anno'. Sed nihil opus. Videnda quae disseruimus d. r. m. pg. 331. Nam Horatius cum tertiam personam indic. praes. coniugationis tertiae produxerit sub legitima venia ut puta 'si figit adamantinos' vel exclusus qui distat? agit ubi secum, eat an non', cur non in secunda eandem adhiberet libertatem?

I, 3, 11, 12 Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? Omnino illud tantos non ut vulgo solet, sed per tot explicandum, sicut apud Propertium habes at tibi curarum milia quanta dabit. Cornelia apud eundem de liberorum turba famae pignora tanta meae. Ovidius 1. Trist. I [442] quis dubitet nomina tanta sequi? Nam nec ad rem facit huius praestantia poetarum, quos modo enumerarat, eroticorum, sed multitudo, et plurimos de proletariis ante memoravit ipse. Huc etiam pertinet epigramma Martialis vi, 54. sim alii.

Et similia pas

Quid enim? non et ipsi magni fuere scriptores Plato et Menander comici? Praeterea omittentur, nisi nostram sequere interpretationem, illi auctores, quos numquam defuisse Horatii studiis facile tibi persuaseris, Hipponax et Lucilius.

3, 43 fortasse quem utcumque.

3, 83 nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. Ita v., sed melius erat vitando asyndeto parum eleganti recipere id quod Meinekius proposuit nec scio. 3, 117 ulvae idem, unde libri.

3, 163 recte seclusit Hauptius.

3, 208 cerebrique recte Horkelius, scelerisque v. 3, 230 qui cum venere B. quid tum? venere v. 3, 273 penes te's scripsi, penes te es v. 3, 276 in quem C. Frankius, M, in quam cdd. 3, 294 spurium esse demonstravi lect. Hor. 706 sq. 3, 301 qua me stultitia cdd. Cruquii praeter unum omnes et aliorum longe plurimi, quam praetulimus lectionem, ut vitaretur insuavis hoc loco homoeoteleuti sonus, stultitiam quoniam. Ita 306, 7 quo me aegrotare putes animi vitio.

II, 4, 13 alma B, M, alba v.

4, 17 subito; notandum Hor. ut plerosque poetas abstinere adverbio repente.

« PredošláPokračovať »